Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XIV. ITEM FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
| 1 | In illo tempore: Undecim discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat eis Iesus, etc. Post resurrectionem enim Iesus in Galilaeae monte conspicitur ibique adoratur. |
| 2 | Licet quidam dubitent, et dubitatio eorum nostram augeat fidem, dum manifestius ostenditur Thomae et latus lancea vulneratum et manus fixas demonstrat clavis. |
| 3 | Et accedens Iesus locutus est eis dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. |
| 4 | Data ei qui paulo crucifixus ante, qui sepultus in tumulo, qui mortuus iacuerat, qui postea resurrexerat. |
| 5 | In coelo autem et in terra potestas data est, ut qui antea regnabat in coelo per fidem credentium regnet in terris. |
| 6 | Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. |
| 7 | Primum docent omnes gentes, deinde doctos intinguunt aqua. |
| 8 | Non enim potest fieri ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi antea anima fidei susceperit veritatem. |
| 9 | Baptizantur autem in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti ut quorum est una divinitas, sit una largitio, nomenque Trinitatis unus Deus est. |
| 10 | Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. |
| 11 | Ordo praecipuus iussit apostolis ut primum docerent universas gentes, deinde fidei tingerent sacramento, et post fidem ac baptisma quae essent observanda praeciperent. |
| 12 | At ne putemus levia esse quae iusserunt et pauca addit. |
| 13 | Omnia quaecunque mandavi vobis, ut qui crediderint, qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt. |
| 14 | Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. |
| 15 | Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se nunquam a credentibus recessurum. |
| 16 | Qui autem ad consummationem mundi sui praesentiam pollicetur, non ignorat eam diem in qua die se scit futurum cum apostolis. |
| 17 | Quomodo dixit, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi; et iterum: Haec sunt, inquit, verba mea cum adhuc essem vobiscum, hoc est cum adhuc mortalis essem sicut et vos? Cum illis enim erat praesentia corporis, non cum illis erat conditione mortalitatis. |
| 18 | Et modo nobiscum est praesentia maiestatie, et nobiscum non est praesentia corporis. |
| 19 | Istarum duarum in sacrosancto baptismate fit concordia lectionum. |
| 20 | Apostolus enim dicit: Et vos similis formae salvos facit baptisma; Evangelium ait: Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. |
| 21 | Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit et baptizatus non fuerit, in aeternum damnabitur. |