monumenta.ch > Isidorus > 5 > 7 > 12 > 9 > 5 > 8 > 8 > 12 > 12 > 3 > 7 > 9 > 5 > 14 > 5 > 4 > 4 > 116 > 9 > 14. DE AVCTORIBVS AGONVM. > 3 > 7 > 7 > 108 > 12 > 122 > 3 > 3 > 3 > 5 > 105 > 7 > 3 > 21 > 14. > 2 > 17 > HOMILIA XIII. FERIA VI. Lectio Epistolae beati Petri apostoli.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA XII ITEM FERIA V. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. <<<     >>> HOMILIA XIV. ITEM FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XIII. FERIA VI. Lectio Epistolae beati Petri apostoli.

1 Charissimi, Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Domino, et reliqua.
2 Qui ergo iustus patitur, Christum imitatur; qui in flagellis corrigitur, latronem qui in cruce Christum cognovit, et post crucem cum Christo paradisum intravit.
3 Qui nec inter flagella desistit a culpis, sinistrum imitatur latronem, qui propter peccata ascendit in crucem, et post crucem ruit in tartarum.
4 Ideo autem Christum semel mortuum esse commemorat, ut nobis quoque in memoriam revocet quia temporaneis nostris passionibus merces reddetur aeterna.
5 Ut nos offerret Deo mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu.
6 De hac mortificatione carnis et vivificatione spiritus, quam habent hi qui pro Domino per patientiam laborant, dicit et apostolus Paulus: Et si exterior homo noster corrumpitur, sed tamen is qui intus est renovatur de die in diem.
7 Offert ergo nos Deo Patri Christus cum post mortificationem carnis pro illo immolari gaudemus, id est, vitam nostram laudabilem in conspectu Patris ostendit, vel certe offert nos Deo cum absolutos carne in aeternum nos regnum introducit.
8 Sane hoc quod dicitur vivificatos autem spiritu, sanctus Athanasius Alexandrinae pontifex non ad hominis spiritum, qui mortificata carne melius vivificatur, dicente Propheta de Domino ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum, sed ad gratiam potius refert Spiritus sancti qui mortificantibus carnem suam vitam retribuit sempiternam.
9 Utitur enim et hoc testimonio contra Arianos qui aequalitati sanctae Trinitatis contradicunt, instruens quod individua divinae operationis unitate vivificet Pater, vivificet Filius, vivificet Spiritus sanctus: Pater vivificet et Filius, quia scriptum est: Sicut enim suscitat Pater mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat.
10 Spiritus vero sanctus et hoc testimonio declaratur quod dicitur de Filio ut nos offerret Deo mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu; ideoque quorum una operatio est horum esse dispar substantia et essentia non possit.
11 In quo et his qui in carne erant conclusi spiritaliter veniens praedicavit, qui increduli fuerant aliquando, qui nostris in temporibus carne veniens iter vitae mundo praedicavit, ipse etiam ante diluvium qui tunc increduli erant et carnaliter vixerant spiritu veniens praedicavit; ipse enim per Spiritum sanctum erat in Noe caeterisque qui tunc fuere sanctis, et per eorum bonam conversationem pravis illius aevi hominibus ut ad meliora converterentur praedicavit.
12 Conclusos namque in carne dicit carnalibus desideriis aggravatos.
13 Unde de illis Scriptura ait quod Omnis caro corruperit viam suam.
14 Quod autem dicit in quo, significat in eo quod promiserat ut nos offerret Deo: quod et tunc si qui ad praedicationem Domini, quam post vitam fidelium praetendebat, credere noluissent, et ipsos offerre Deo Patri gaudebat.
15 Si qui autem detrahebant de bonis tanquam de malefactoribus, hi veniente diluvio confundebantur; nam et de utroque potest intelligi quod ait, in quo, id est, in quo et eis qui in carne conclusi erant spiritaliter, id est spiritu veniens praedicavit, ut per eamdem praedicationem suam et credentibus corona laudis, et his qui in infidelitate persisterent confusio nasceretur.
16 Quidam codices habent, In quo et his qui in carcere erant spiritu veniens praedicavit, quod ad eamdem pravorum et incredulorum intentionem respicit, qui quomodo tenebris obscuratum habent sensum, merito etiam in hac vita in carcere conclusi esse dicuntur, in quo videlicet carcere interioribus adhuc tenebris hoc est caecitate mentis et operibus iniustis gravantur, donec carne soluti in tenebras exteriores etiam in carcerem proiiciantur aeternae damnationis.
17 De quo Dominus in Evangelio: Et iudex, inquit, tradat te ministro et in carcerem mittaris.
18 Quamvis etiam sancti in hac vita se in carcere positos, cum gaudium supernae patriae sitiunt, merito proclament, iuxta illud Psalmistae: Educ de carcere animam meam ad confitendum nomini tuo, distat namque multum inter utrumque carcerem, siquidem reprobi in carcere sunt peccatorum et ignorantiae, iusti vero in carcere licet tribulationum positi, luce semper iustitiae dilatate in Dominum corde fruuntur.
19 Quod designaverunt apostoli Paulus et Silas, cum media nocte intimo carceris horrore vincti licet et flagellati hymnum Deo laudibus laetissima voce canebant.
20 Quidam hunc locum ita interpretatus est, quod consolationem illam de qua dicit apostolis Dominus: Multi prophetae et iusti cupierunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt.
21 De qua et Psalmista: Defecerunt, inquit, oculi mei in eloquium tuum dicentes: Quando consolaberis me? Sancti quiescentes in inferno desideraverunt, quod descendente in inferna Domino, etiam his qui in carcere erant, et increduli quondam fuerunt in diebus Noe, consolatio vel exhortatio praedicata fuerit, haec ille dixerit.
22 Sed catholica fides habet quod descendens ad inferna Dominus non incredulos inde, sed fideles solummodo suos educens, ad coelestia secum regna perduxerit; neque exutis corpore animabus et inferorum carcere damnatis salutem quam ante mortem dilexerant praedicaverit, sed carcere scelerum inclusi in hac vita vel per seipsum vel per suorum exempla sive verba fidelium quotidie viam vitae demonstrant, de quibus dicit: Qui increduli fuerant, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca.
23 Nam et ipsa Dei patientia praedicatio eius erat cum Noe centum annos arcae operibus insistens.
24 Quid mundo futurum esset quotidiani operis exsecutione monstrabat, quia Paulus ait: An ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit, et caetera.
25 Alia translatio hunc locum ita habet: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos ducat ad Deum mortificatos corpore, sed vivificatos in spiritu, in quo spiritu et eis qui in carcere erant praedicavit: qui quondam non crediderant in diebus illis cum exspectaret Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam.
26 Quod et nos nunc similis formae salvos facit baptisma.
27 Formam baptismi assimulatam dicit arcae, et aquis diluvii.
28 Et recte omnino quod et ipsa fabricatio arcae de lignis levigatis constructionem signat Ecclesiae, quae fit de collectione animarum fidelium per architectos verbi, et quod pereunte orbe toto pauci, id est, octo animae salvae factae sunt.
29 Per aquam significat quod ad comparationem percuntium, gentilium, Iudaeorum, haereticorum et falsorum fidelium multo brevior est numerus electorum.
30 Unde, de angusta porta et arcta via quae ducit ad vitam dicitur: Et pauci sunt qui inveniunt eam, et iterum: Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
31 De quo pusillo grege et hic apte subiungitur: Non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum.
32 Ubi est enim conscientia bona, nisi ubi est fides non ficta? Docet namque apostolus Paulus, quod finis praecepti est charitas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta.
33 Quod ergo aqua diluvii non salvavit extra arcam positos, sed cecidit, sine dubio praefigurabat omnem haereticum, licet habentem baptismatis sacramentum, non aliis, sed ipsis aquis ad inferna mergendum quibus arca sublevatur ad coelum.
34 Ipse quoque octonarius numerus animarum quae salvae factae sunt per aquam significat, quia sancta Ecclesia in sacramentum Dominicae resurrectionis baptismi lavacrum percipit, ut sicut ipse resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos expurgati a peccatis per aquam regenerationis in novitate vitae ambulemus.
35 Octavo namque die, hoc est post septimam sabbati, Dominus a mortuis resurgens et exemplum nobis futurae resurrectionis et mysterium novae conversationis, qua in terris positi coelestem vitam ageremus, ostendit.
36 Quam etiam ipse Petrus exponendo subiungit dicens.
37 Per resurrectionem Iesu Christi, qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitae aeternae participes efficeremur; profectus in coelum.
38 Sicut enim ipse resurgens a mortuis ascendit in coelum et sedet a dextris Dei, sic etiam nobis per baptisma viam salutis ac regni coelestis introitum patere signavit.
39 Bene autem ait, deglutiens mortem; quod enim deglutimus, agimus, ut virtute nostri corporis absumptum, nusquam pareat; et deglutivit mortem Dominus, quam resurgens a mortuis ita funditus consumpsit; ut nihil contra se ultra per attactum alicuius corruptionis valeret, ac manente specie veri corporis abesset prorsus labes omnis priscae fragilitatis.
40 Quod ipsum et nobis in fine promittitur futurum, dicente Apostolo cum de nostra resurrectione loqueretur: Tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est, mors, victoria.
41 Bene absorpta, quia et cum nos vitae aeternae participes fuerimus effecti, ita nimirum virtus corporalis immortalis omne praeteritae corruptionis novum tollet, quomodo solet flamma ignis immissam aquae guttam ardoris sui consumere virtute.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA XII ITEM FERIA V. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. <<<     >>> HOMILIA XIV. ITEM FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
monumenta.ch > Isidorus > 5 > 7 > 12 > 9 > 5 > 8 > 8 > 12 > 12 > 3 > 7 > 9 > 5 > 14 > 5 > 4 > 4 > 116 > 9 > 14. DE AVCTORIBVS AGONVM. > 3 > 7 > 7 > 108 > 12 > 122 > 3 > 3 > 3 > 5 > 105 > 7 > 3 > 21 > 14. > 2 > 17 > HOMILIA XIII. FERIA VI. Lectio Epistolae beati Petri apostoli.