Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XII ITEM FERIA V. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | In illo tempore, Maria autem stabat ad monumentum foris plorans, et reliqua. |
| 2 | Pensandum est huius mulieris mentem quanta vis amoris ascenderat, quae a monumento Domini etiam discipulis recedentibus non recedebat, exquirebat quem non invenerat, flebat inquirendo, et amoris sui igne succensa, eius quem ablatum credidit ardebat desiderio. |
| 3 | Et oculi, qui Dominum quaesierunt et non invenerunt, lacrymis iam exundabant, amplius dolentes quod fuerat ablatus de monumento, quam quod fuerat occisus in ligno, quoniam magistri tanti, cuius eis vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat. |
| 4 | Unde contigit ut eum sola videret quae remansit, quia nimirum virtus boni operis perseverantia est, ut voce Veritatis dicitur: Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. |
| 5 | Dum ergo fleret, inclinavit se et prospexit in monumentum, et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. |
| 6 | Ista itaque quae sic amabat, quae se ad monumentum quod perspexerat iterum inclinat, videamus quo fructu amoris in ea ingeminat opus inquisitionis. |
| 7 | Sequitur: Vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. |
| 8 | Quid est quod in loco Dominici corporis duo angeli videntur: unus ad caput atque alius ad pedes sedens, nisi quod Latina lingua angelus nuntius dicitur, et ille ex passione sua nuntiandus erat, qui et Deus est ante saecula, et homo in fine saeculorum. |
| 9 | Quasi ad caput sedet angelus cum per apostolos praedicatur, quia In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. |
| 10 | Et quasi ad pedes sedet angelus cum dicitur: Et Verbum factum est. |
| 11 | Possumus etiam et duos angelos duo Testamenta cognoscere, unum prius et aliud sequens; qui videlicet angeli per locum Dominici corporis sibimetipsis sunt coniuncti, quia nimirum utraque testamenta dum pari sensu incarnatum, et mortuum, ac surrexisse Dominum nuntiant, quasi Testamentum prius ad caput et Testamentum posterius ad pedes sedet. |
| 12 | Dicunt ei: Mulier, quid ploras? quasi dixissent: Non est mortuum plorare, quem viventem credere debes. |
| 13 | Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum, etc. Dominum suum vocat Domini sui corpus exanime, a parte totum significans, sicut omnes confitemur Iesum Christum Filium Dei unicum Dominum nostrum; quod utique simul est et verbum et anima, et caro, crucifixum tamen et sepultum, cum sola eius sepulta sit caro. |
| 14 | Et nescio, inquit, ubi posuerunt eum. |
| 15 | Haec erat causa maior doloris quod nesciebat quo iret ad consolandum dolorem. |
| 16 | Sed prope erat hora, qua tristitia eius verteretur in gaudium. |
| 17 | Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Iesum stantem, et non sciebat quia Iesus est. |
| 18 | Notandum quod Maria quae adhuc de Domini resurrectione dubitabat, retrorsum conversa est, videret Iesum, quia videlicet per eamdem dubitationem suam quasi terga in Domini faciem miserat quem resurrexisse minime credebat. |
| 19 | Sed quia amabat et dubitabat, videbat et non cognoscebat; eumque illi amor ostenderat et dubietas abscondebat, cuius adhuc ignorantia exprimitur cum infertur, et nesciebat quia Iesus esset. |
| 20 | Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Interrogatur doloris causa ut augeatur desiderium, quatenus cum nominaret quem quaereret, in amore eius ardentius aestuaret. |
| 21 | Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi tu posuisti eum; et ego eum tollam. |
| 22 | Forsitan nec errando mulier haec erravit quae Iesum hortulanum credidit. |
| 23 | An non ei spiritaliter hortulanus erat, qui in eius pectore per amoris sui semina virtutum virentia plantavit sata? Sed quid est quod viso eo, quem hortulanum credidit, cui necdum dixerat quem credebat, ait ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi? Nemo calumnietur mulierem quod hortulanum dixerit Dominum et Iesum magistrum. |
| 24 | Ibi enim rogabat, hic agnoscebat. |
| 25 | Ibi honorabat hominem a quo beneficium postulabat; hic recolebat doctorem a quo discerneret humana, et divina discebat. |
| 26 | Appellabat Dominum cuius ancilla non erat, ut perveniret ad Dominum cuius erat. |
| 27 | Aliter ergo Dominum dixit: Sustulerunt Dominum meum. |
| 28 | Aliter autem: Domine, si tu sustulisti eum. |
| 29 | Ibi ex veritate, hic ex honore. |
| 30 | Quaerebat itaque, et non dicebat. |
| 31 | Quae cum dixisset, Domine, si tu sustulisti eum, hoc habet vis amoris, hoc agere solet in animo ut quem ipse semper cogitabat, nullum alium credat ignorare. |
| 32 | Recte et haec mulier quem quaerit non dicit, et tamen dicit, Si tu sustulisti eum, quia alteri non putat esse incognitum, quem ipsa continuo plangit desiderio. |
| 33 | Dicit ei: Maria. |
| 34 | Conversa illa dicit ei: Rabboni; quod dicitur magister. |
| 35 | Postquam eam communi vocabulo appellavit et sexu, et agnitus non est, vocat ex nomine. |
| 36 | Ac si aperte dicat ei: Recognosce eum a quo recognosceris. |
| 37 | Perfecto quoque viro dicit, Novi te ex nomine, quia homo commune omnium nostrum vocabulum est; Moyses vero proprium, cui recte dicitur, quia ex nomine scitur. |
| 38 | Ac si aperte Dominus dicat: Non te generaliter ut caeteros, sed specialiter scio. |
| 39 | Maria ergo quia vocatur ex nomine cognoscit auctorem atque eum protinus Rabboni id est magistrum vocat, quia et ipse erat qui quaerebatur exterius, et ipse qui eam interius ut quaereret docebat. |
| 40 | Dicit ei Iesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. |
| 41 | Sic enim dictum est, Noli me tangere, ut in illa femina figuraretur Ecclesia de gentibus qui in Christo non credidit, nisi cum ascendisset ad Patrem; aut certe sic credi voluit Iesus, hoc est sic se spiritaliter tangi quod ipse et Pater unum sint. |
| 42 | Aliter, non recte tangitur, id est, non recte creditur. |
| 43 | Iam vero ab evangelista non subditur quid mulier fecerit, sed ex eo innuitur quod audivit cui dicitur: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. |
| 44 | In his namque verbis ostenditur quod Maria amplecti voluit eius vestigia quem recognovit. |
| 45 | Sed ei magister dicit: Noli me tangere, non quia post resurrectionem Dominus tactum renuerit feminarum cum de duabus ad sepulcrum eius scriptum sit: Accesserunt et tenuerunt pedes eius. |
| 46 | Sed cur tangi non debeat ratio quoque additur, cum subinfertur: Nondum enim ascendi ad Patrem meum. |
| 47 | In corde etenim nostro tunc Iesus ascendit ad Patrem cum aequalis Patri creditur. |
| 48 | Nam quisquis eum aequalem Patri non credit, adhuc in eius pectore ad Patrem non ascendit. |
| 49 | Ille ergo Iesum veraciter tangit qui Patri Filium coaeternum credit. |
| 50 | Vade ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et ad Deum meum et Deum vestrum. |
| 51 | Non ait Patrem nostrum; aliter ergo meum, aliter vestrum: Deum meum sub quo et ego homo sum; Deum vestrum inter quos et ipsum mediator sum. |
| 52 | Cum meum dicat et vestrum, cur non communiter dicit nostrum? Sed distincte loquens indicat quia eumdem Patrem et Dominum dissimiliter habet ipse quam nos. |
| 53 | Ascendo ad Patrem meum, videlicet per naturam, et Patrem vestrum, per gratiam; ad Deum meum quia descendi, ad Deum vestrum quia ascendistis. |
| 54 | Quia enim et ego homo, Deus mihi est; quia vos ab errore liberati, Deus est vobis. |
| 55 | Distincte ergo mihi Pater et Deus est, quia quem ante saecula Dominum genuit hominem, in fine saeculorum mecum creavit. |
| 56 | Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. |
| 57 | Ecce humani generis culpa ibi abscinditur unde processit; quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem, a sepulcro mulier viris annuntiat vitam, et dicta sui vivificatoris narrat quae mortiferi serpentis verba narraverat. |
| 58 | Ac si humano generi non verbis Dominus, sed rebus dicat: De qua manu vobis illatus est potus mortis, de ipsa suscipite poculum vitae. |
| 59 | In hoc istarum duarum fit concordia lectionum quia locutus est angelus Mariae, locutus est et Philippo, evangelizavit Iesum Philippus eunucho, nuntiavit Maria apostolis Iesum. |
| 60 | Omnia enim illa ad gloriam ipsius facta sunt, cuius dono electis Dei largitur. |
| 61 | Omne donum bonum, et omne datum perfectum Domini videlicet nostri Iesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 62 | Amen. |