Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA X. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | In illo tempore: Manifestavit se Iesus ad mare Tiberiadis. |
| 2 | Manifestavit autem sic: Erant autem simul Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus et Nathanael qui erat a Cana Galileae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis eius duo. |
| 3 | Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. |
| 4 | Dicunt ei: Venimus et nos tecum. |
| 5 | Et exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil ceperunt, etc. Quaeri potest cur Petrus, qui piscator ante conversionem fuit, post conversionem ad piscationem redit, cum Veritas dicat: Nemo mittens manum suam in aratrum, et aspiciens retro, aptus estregno Dei? Cur repetit quod dereliquit? Sed si virtus discretionis impenditur, citius videtur quia nimirum negotium quod ante conversionem sine peccato exstitit, hoc etiam post conversionem culpa repetere non fuit. |
| 6 | Nam piscatorem Petrum, Matthaeum vero telonarium scimus; et post conversionem suam ad piscationem Petrus rediit, Matthaeus vero ad telonei negotium non rediit: quia aliud est victum per piscationem quaerere, aliud telonei lucris exercitia augere. |
| 7 | Sunt enim pleraque negotia quae sine peccatis exhiberi aut vix aut nullatenus possunt. |
| 8 | Quae ergo ad peccatum implicant, ad haec necesse est ut post conversionem animus non recurrat. |
| 9 | Mane autem iam facto stetit Iesus in littore; non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est. |
| 10 | Dicit ergo eis Iesus: Pueri, nunquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non. Quaeri potest cur discipulis in mari laborantibus post resurrectionem Dominus in littore stetit, qui ante resurrectionem suam coram discipulis in fluctibus maris ambulavit? Cuius rei ratio festine cognoscitur, si ipsa quae tunc inerat causa pensetur. |
| 11 | Quid enim mare nisi praesens saeculum significat? quod se causarum tumultu et undis vitae corruptibilis illidit. |
| 12 | Quid per soliditatem littoris, nisi illa perpetuitas quietis aeternae figuratur? Quia igitur discipuli adhuc fluctibus mortalis vitae inerant, in mari laborabant; quia vero Redemptor noster iam corruptionem carnis excesserat, post resurrectionem suam in littore stabat, ac si ipsum resurrectionis suae mysterium rebus discipulis loqueretur dicens: Iam vobis in mari non appareo, quia vobiscum in perturbationis fluctibus non sum. |
| 13 | Facta est autem discipulis piscationis magna difficultas, ut magistro veniente fieret admirationis magna sublimitas. |
| 14 | Qui protinus dixit eis: Mittite in dextram navigii rete, et invenietis. |
| 15 | Bis in sancto Evangelio legitur, quia Dominus iussit, ut ad piscandum retia mitterentur, ante passionem videlicet et post passionem. |
| 16 | Sed priusquam Redemptor noster pateretur et resurgeret, mitti quidem rete ad piscandum iubet, sed utrum in dextram an in sinistram mitti debuisset, non iubetur. |
| 17 | Post resurrectionem vero discipulis apparens mitti rete in dextram iubet. |
| 18 | In illa piscatione tanti capti sunt, ut retia rumperentur; in ista autem et multi capti sunt, et retia rupta non sunt. |
| 19 | Quis vero nesciat bonos dextra et malos sinistra figurari. |
| 20 | Illa ergo piscatio in qua specialiter in quam partem mitti debeat rete non iubetur, praesentem Ecclesiam designavit quae bonos simul ac malos colligit, nec eligit quos trahat, quia et quos eligere possit ignorat. |
| 21 | Haec autem piscatio post Domini resurrectionem facta in solam dexteram missa est, quia ad videndam claritatis eius gloriam sola electorum Ecclesia pertingit, quae de sinistro opere nil habebit. |
| 22 | In illa piscatione prae multitudine piscium rete rumpitur, quia nunc ad confessionem fidei etiam cum electis reprobi tanti intrant, qui ipsam quoque Ecclesiam haeresibus scindant. |
| 23 | In ista vero piscatione et multi pisces et magni capiuntur, et rete non rumpitur, quia sancta electorum Ecclesia in continua auctoris sui pace requiescens nullis iam dissensionibus dilaniatur. |
| 24 | Miserunt ergo retia, et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. |
| 25 | Dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro: Dominus est. |
| 26 | Simon Petrus cum audisset quod Dominus est, tunica succinxit se; erat enim nudus; et misit se in mare. |
| 27 | Alii autem discipuli navigio venerunt. |
| 28 | Non enim erant longe a terra, sed quasi cubitis ducentis trahentes rete piscium. |
| 29 | Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem. |
| 30 | Ubi non est intelligendum etiam panem fuisse superpositum prunis, sed tantum subaudiendum viderunt: Iidem viderunt prunas positas, et piscem superpositum viderunt, et panem viderunt. |
| 31 | Vel ita potius viderunt prunas positas, et piscem superpositum viderunt et panem. |
| 32 | Dixit eis Iesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc. |
| 33 | Ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram. |
| 34 | Captis autem tam magnis piscibus, ascendit Simon Petrus, et traxit rete in terram. |
| 35 | Iam credo quod vestra charitas advertit quid est quod Petrus ad terram trahit. |
| 36 | Ipsi quippe sancta Ecclesia est commissa, ipsi specialiter dicitur: Simon Ioannis, amas me? Pasce oves meas. |
| 37 | Quod ergo postmodum aperitur, hoc nunc signatur in opere. |
| 38 | Quia igitur praedicator nos a mundi huius fluctibus separat nimirum necesse est, ut rete plenum piscibus Petrus ad terram ducat. |
| 39 | Ipse enim pisces ad soliditatem littoris pertrahit, qui sanctae praedicationis voce stabilitatem aeternae patriae fidelibus ostendit. |
| 40 | Hoc egit verbis, hoc epistolis, hoc agit quotidie miraculorum signis. |
| 41 | Quoties per eum ad amorem quietis aeternae convertimur, quoties a terrenarum rerum tumultibus separamur, quid aliud quam intra rete fidei pisces ad littus trahimur? Plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. |
| 42 | A magno mysterio numerus non vacat, sed intentos vos tanti mysterii profunditas exspectat, neque enim quantitatis summam solerter evangelista exprimeret, nisi hanc sacramento plenam esse iudicasset. |
| 43 | Scitis namque quod in Testamento Veteri omnis operatio per decalogi mandata praecipitur. |
| 44 | In Novo autem eiusdem operationis virtus per septiformem gratiam sancti Spiritus multiplicatis fidelibus datur, quem propheta denuntians dicit: Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et Spiritus timoris Domini. |
| 45 | Sed ille in hoc Spiritu operationem percipit qui fidem Trinitatis agnoscit, ut et Patrem et Filium et eumdem Spiritum sanctum, unius virtutis credat, unius substantiae esse fateatur. |
| 46 | Quia igitur septem quae superius diximus per Novum Testamentum latius data sunt, decem vero per Veteris Testamenti praecepta, omnis nostra virtus et operatio per decem et septem potest plene comprehendi. |
| 47 | Ducamus ergo per trigonum decem et septem et veniunt quinquaginta et unum, qui profecto numerus a magno mysterio non vacat, quia iam in Testamento Veteri legimus, quod annus quinquagesimus Iubilaeus vocari iussus est, in quo videlicet cunctus populus ab omni opere requiesceret, sed vera requies in unitate est: dividi quippe unum non potest. |
| 48 | Ubi enim scissura divisionis est, vera requies non est. |
| 49 | Ducamus per trigonum quinquaginta et unum et fiunt centum et quinquaginta tres. |
| 50 | Quia igitur et omnis operatio nostra et virtus in fide Trinitatis exhibita ad requiem tendit, septem et decem ter ducimus ut ad quinquaginta et unum venire debeamus. |
| 51 | Et vera nostra requies tunc est, cum ipsam iam claritatem Trinitatis agnoscimus, quam in unitate divinitatis esse certam tenemus. |
| 52 | Quinquaginta et unum ter ducimus, et electorum summam in superna patria quasi centum quinquaginta trium piscium numerum tenemus. |
| 53 | Post resurrectionem vero Domini missum rete, dignum fuit ut tot pisces caperet, quot solummodo electos dignos supernae patriae designaret. |
| 54 | Est quoque alia supputatio huius septenarii et denarii muneri. |
| 55 | Nam si ab uno omnes numeros computes usque ad decem et septem, hoc modo: unum duo tres fiunt: adde tres, fiunt sex; his adiunge quatuor, fiunt decem; his quinque, et habebis quindecim; et sic crescentibus numeris et multiplicatis usque ad decem et septem, fit omnium numerorum summa istorum qui multiplicantur ab uno usque ad decem et septem centum quinquaginta tres. |
| 56 | Quae computata superiori significatione, id est legis in denario, et gratiae in septenario satis congruenter conveniet. |
| 57 | Sed plura sunt inde considerare admiratione digna, quae huius temporis angustia prohibet nos omnia dicere. |
| 58 | Et cum tanti essent non est scissum rete. |
| 59 | Adiecit evangelista rem necessariam dicens: Et cum tanti essent; sive tam magni, sicut superius dictum, plenum magnis piscibus; non est scissum rete: id est magni erant, sed inter eos haereses non erant, et ideo magis haereses non erant, quia magni erant. |
| 60 | Dicit eis Iesus: Venite, prandete. |
| 61 | Et nemo audebat discumbentium eum interrogare: Tu quis es? Sensus ergo hic est: Tanta erat evidentia veritatis quia Iesus illis discipulis apparebat ut eorum non solum negare, sed ne dubitare quidem ullus auderet, quoniam si quisquam dubitaret utique interrogare deberet. |
| 62 | Sic ergo dictum est: Nemo audebat interrogare: Tu quis es? Ac si diceretur: Nemo audebat dubitare quod ipse esset. |
| 63 | Et venit Iesus, et accepit panem, et dabat eis, et piscem similiter. |
| 64 | Notandum quoque quod ultimum convivium Dominus cum septem discipulis habuisse describitur. |
| 65 | Petrus namque et Thomas, Nathanael et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo in eo fuisse memorantur. |
| 66 | Cur cum septem discipulis ultimum convivium celebrat, nisi quia eos tantummodo qui septiformi gratia sancti Spiritus pleni sunt futuros secum in aeterna refectione denuntiat? Septem quoque diebus omne hoc tempus evolvitur et saepe septenario numero perfectio designatur. |
| 67 | Illi ergo ultimo convivio de praesentia veritatis epulantur, qui nunc perfectionis studio terrena transcendunt, quos mundi amor non alligat, quibus etsi utcunque per tentamenta obstrepit, coepta tamen eorum desideria non retundit. |
| 68 | De hoc extremo convivio alias per Ioannem dicitur: Beati qui ad coenam nuptialem agni vocati sunt. |
| 69 | Idcirco enim non ad prandium sed ad coenam vocatos narrat, quia nimirum in fine diei convivium coena est. |
| 70 | Qui ergo finito vitae praesentis tempore ad refectionem supernae contemplationis veniunt, non ad agni prandium, sed ad coenam vocantur. |
| 71 | Quae videlicet coena hoc ultimo convivio exprimitur. |
| 72 | Ubi cum Iesu septem discipuli adesse memorantur, quia illos ut diximus tunc in aeterna refectione recipiet, qui pleni nunc septiformis gratiae in amore Spiritus anhelant, quid est quod Redemptor noster piscem assum post resurrectionem manducavit, et in alio Evangelio dicitur cum pisce asso favum mellis, in isto vero panem cum pisce? Quid enim piscis assus significat, nisi Christum passum? Quid favus mellis, nisi divinitatis dulceamen? Piscis est quia ipse latere dignatus in aquis humani generis est. |
| 73 | Capi voluit laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae. |
| 74 | Sed qui piscis assus fieri dignatus est in passione favus mellis nobis exstitit in resurrectione. |
| 75 | An qui in pisce asso figurari voluit tribulationem passionis suae, in favo mellis utramque naturam exprimere voluit personae suae; favus quippe mel in cera est divinitas in humanitate: quod ab hac quoque lectione non discrepat, nam piscem comedit et panem. |
| 76 | Qui enim assari ut piscis potuit ex humanitate, pane nos reficit ex divinitate, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. |
| 77 | Assum vero piscem comedit et panem, ut ipso suo cibo nobis ostenderet quia et passionem ex nostra humanitate pertulit, et resurrectionem nostram ex sua divinitate procuravit. |
| 78 | Hoc iam tertio manifestatus est discipulis suis cum surrexisset a mortuis. |
| 79 | Hoc non ad ipsas demonstrationes, sed ad dies referre debemus, id est, primo die cum resurrexit et post dies octo quando discipulus Thomas eum vidit et credidit, et hoc die quando hoc de piscibus fecit. |
| 80 | Post quot autem dies id fecerit hic dictum non est: nam ipse primo die non semel visus est; sic evangelistarum omnium testimonia collata demonstrant, sed, sicut dictum est, secundum dies numerandae sunt manifestationes eius, ut ista sit tertia. |