monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA IX. FERIA IV. Lectio Actuum apostolorum.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA VIII. ITEM FERIAE III. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA X. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA IX. FERIA IV. Lectio Actuum apostolorum.

1 In diebus illis: Aperiens Petrus os suum dixit: Viri Israelitae et qui timetis Dominum, audite, etc. Notandum quod viros de genere Israel, et timentes Dominum ad audiendum Domini provocat verbum.
2 Viri enim dicuntur a viribus, qui nesciunt tolerando deficere, aut in prosperis aliqua se elatione iactare, sed animo stabili delixi et coelestrum rerum contemplatione firmati, manent semper impavidi.
3 Qui timetis Dominum, inquit, audite, id est, qui reverentiam habetis nominis eius; quia eius verba non meretur audire, nisi qui cognoscitur et timere.
4 Timor autem Domini quia iustus et rectus est, auditum renovat, amorem tribuit, ardorem charitatis inflammat.
5 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum.
6 Poterat dicere Deus Abraham, Isaac, Iacob; sed ter nominat Deum Abraham, Deum Isaac, Deum Iacob, ut tu intelligas Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et ne tibi scandalum terna Dei nominatio generaret addit, Deus patrum nostrorum.
7 Prudenter enim personas distinxit, et naturam univit.
8 Glorificavit Filium suum Iesum.
9 Glorificavit Filium suum, quando post resurrectionem nimis mirabilem totius mundi credulitatem Deus eum in eo quod homo factus est habere concessit.
10 Glorificavit eum gloria resurrectionis, glorificavit gloria ascensionis, et glorificavit gloria suae dextrae sessionis.
11 Quem vos quidem tradidistis.
12 Hinc enim respondit Pilatus Domino dicens: Nunquid ego sum Iudaeus? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi.
13 Tradiderunt enim Dominum sacerdotes per invidiam.
14 Tradidit semetipsum Filius pro nostra dilectione.
15 De Patre enim ait Apostolus: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum.
16 De Filio autem: Qui dilexit et tradidit semetipsum pro nobis.
17 Et negastis ante faciem Pilati, dicentes, Crucifige talem, nos non habemus regem nisi Caesarem.
18 Nos legem habemus et secundum leges debet mori quia Filium Dei se fecit.
19 Iudicante illo dimitti.
20 Quaerebat, enim ait Evangelium, Pilatus opportunitatem ut dimitteret Iesum, dicens: Ego non invenio in eo causam; sed neque Herodes.
21 Pilatus mittit ad Herodem; Herodes remittit ad Pilatum.
22 Inter duas impietates discurrit pietas, et tamen impietas pietatem non potest condemnare: praesens est reus, et non invenitur reatus.
23 Tradidistis mihi hunc hominem, inquit, quasi avertentem populum, et ecce coram vobis interrogans nullam invenio in eo causam in his quibus eum accusatis.
24 Dicitis quod praecipiat tributa non solvi Caesari: comprobavi falsum esse quod obiicitis.
25 Docere hunc contra legem dicitis: probavi eum non destruere legem sed implere.
26 Omnia quae obiecistis in diversum inventa sunt.
27 Et petistis virum homicidam donari vobis.
28 Erat autem, ait Evangelium, qui dicebatur Barabbas vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
29 Barabbas enim filius patris nostri interpretatur; significat diabolum, qui multas seditiones in toto concitat orbe, et homicidia scilicet et adulteria, et omnia crimina, qui statim ut Iesus crucifixus est Barabbas iste dimissus suffocat populum Iudaeorum.
30 Auctorem vero vitae interfecistis, etc. Illum qui plasmavit hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
31 Illum qui dixit: Ego sum via, et veritas et vita; et de quo Ioannes ait: Hic est verus Deus et vita aeterna.
32 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis.
33 Si enim cognovissent, ait Apostolus, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.
34 Deus autem qui praenuntiavit per os prophetarum pati Christum suum, implevit sic, etc. Hinc et ipse Deus Cleophae et alii discipulo ait: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae, nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam.
35 Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis de omnibus Scripturis quae de seipso erant? Si enim Moyses et omnes prophetae Christum locuti sunt, et hunc per angustiam passionis in gloriam suam intraturum, qua ratione se gloriantur esse Christianos, qui iuxta virium suarum modulum neque Scripturas qualiter ad Christum pertineant investigare, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupiunt per passiones tribulationum desiderant attingere, cum manifeste Scriptura dicat illos beatos qui in lege Domini meditantur die ac nocte, et timentes Deum ambulant in viis eius.
36 Illis enim labor suus proficiet ad aeternam salutem quando post finem istius vitae ad aeternam perventuri sunt requiem, praestante ipso Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.
37 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA VIII. ITEM FERIAE III. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA X. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA IX. FERIA IV. Lectio Actuum apostolorum.