Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA VIII. ITEM FERIAE III. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore, stetit Iesus in medio discipulorum suorum, et dixit eis: Pax vobis: Ego sum, nolite timere, etc. Hanc ostensionem Domini post resurrectionem et Ioannes commemorat dicens: Cum esset sero die illo una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio, et dicit eis: Pax vobis. |
| 2 | Quid mirum si clausis ianuis post resurrectionem suam in aeternum iam victurus intravit, qui moriturus veniens non aperto utero virginis exivit. |
| 3 | Quod autem dicit Ioannes non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam, cum secundum Lucam duo illi quorum erat unus Cleophas regressi in Hierusalem invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant procul dubio intelligendum quod inde Thomas exierit antequam eis Dominus haec loquentibus appareret. |
| 4 | Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre. |
| 5 | Quod haeretici Manichaei de Christo suspicantur et credunt quia non erat vera caro sed spiritus erat, haec prima cogitatio surrexit in cordibus apostolorum; et illi quidem Manichaei nunquam credunt Iesum fuisse hominem, discipuli autem noverant hominem cum quo tanto tempore [tantum tempus] fuerant conversati. |
| 6 | Sed posteaquam mortuum est quod noverant, quomodo crederent hoc potuisse resuscitari quod potuit mori? Apparuit ergo oculis ipsorum talis qualem illum noverant; et non credentes tertia die potuisse veram carnem de sepulcro surgere, putaverunt se spiritum videre. |
| 7 | Error iste apostolorum secta est Manichaeorum. |
| 8 | Solent autem quando haec illis obiiciuntur ita respondere: Quid mali credimus, quia Christum Dominum credimus, spiritum fuisse credimus, carnem non credimus? Melior est spiritus quam caro. |
| 9 | Quod melius est credimus, quod deterius est credere nolumus. |
| 10 | Si nihil mali est in isto sermone, dimittat Iesus discipulos suos in isto errore. |
| 11 | Quid mali crediderunt et discipuli? Christum spiritum crediderunt. |
| 12 | Non enim putaverunt esse nullum, sed spiritum. |
| 13 | Parvo morbo te putas periclitari? Audi sententiam medici. |
| 14 | Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Quales utique cogitationes, nisi falsae, morbidae, perniciosae? Perdidisset enim Christus fructum passionis, si non esset veritas resurrectionis. |
| 15 | Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Tanquam si bonus agricola diceret: Quod ibi plantavi, ibi inveniam, non spinas quas non plantavi. |
| 16 | In cor vestrum descendit fides quia desuper est; cogitationes autem istae non desuper descenderunt, sed in ipso corde sicut herba mala ascenderunt. |
| 17 | Videte manus meas et pedes, quia ipse ego sum, palpale et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. |
| 18 | Resurrectionem suam certam et veram, et multis variis documentis persuadere dignatus est propter aedificandam fidem et fugandam de corde perfidiam, omnemque dubitationem de sua resurrectione tollendam. |
| 19 | Parum fuit oculis se videndum praebere, si non praeberet etiam manibus contrectandum. |
| 20 | Qui dum palpanda discipulis ossa carnemque praemonstret a parte statum verae resurrectionis quae et in se facta et in nobis est futura significat, quia non, sicut Eutychius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit, corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius. |
| 21 | In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae. |
| 22 | Neque huic assertioni putetur apostoli sermo repugnare. |
| 23 | Quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. |
| 24 | Hoc enim loco Apostolus carnis et sanguinis nomine non substantiam veri corporis, sed corruptionem mortalitatis significat. |
| 25 | Sicut ipse consequenter exposuit dicens: Neque corruptio incorruptelam possidebit. |
| 26 | Aliter namque caro in Scriptura sacra iuxta naturam, aliter iuxta culpam; aliter iuxta corruptionem mortalitatis quae ex culpa contigit appellatur. |
| 27 | Iuxta naturam quidem cum dictum est: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. |
| 28 | Iuxta culpam vero cum dicitur, Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem; iuxta corruptibilitatem autem cum scriptum est: Et memorati sunt quia caro sunt, id est fragiles et moribundi. |
| 29 | Hoc enim se carnis nomine designasse manifestat ipse psalmista qui protinus addit: Spiritus vadens et non rediens. |
| 30 | Regnum itaque Dei caro non possidebit, id est, caro iuxta culpam vel mortalitatem. |
| 31 | Et tamen caro possidebit regnum Dei, id est, caro iuxta naturam quam et Dominus post resurrectionem videndam palpandamque discipulis exhibuit. |
| 32 | Et de qua beatus Iob, cum gloriam resurrectionis describeret, ait: Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum. |
| 33 | Lege epistolam sancti Augustini ad Consentium, de corpore Domini post resurrectionem. |
| 34 | Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes, non solum manus et pedes quibus indita clavorum claruere vestigia, sed attestante Ioanne, etiam latus quod lancea perforatum fuerat ostendit: ut videlicet, ostensa vulnerum suorum cicatrice, dubietatis atque infidelitatis eorum vulnus sanaret. |
| 35 | Verum quomodo post resurrectionem clavorum vel lanceae loca pandendo discipulorum dignatus est, fidem spemque roborare, ita in die iudicii, et eadem suae passionis indicia, et ipsam pariter crucem monstrando venturus est impietatem superborum infidelitatemque confundere: scilicet et ut ipsum se esse qui ab impiis et pro impiis mortuus est cunctis palam angelis et hominibus ostendat, videantque ut scriptum est: In quem pupugerunt, et plangant se super eum omnes tribus terrae. |
| 36 | Sane notandum quod solent in hoc loco gentiles calumniam struere et fidem speratae a nobis resurrectionis stulta garrulitate deridere. |
| 37 | Si enim ipse Deus vester, inquiunt, nec sibi inflicta a Iudaeis vulnera curare praevaluit, sed cicatricum vestigia coelo secum, ut dicitis, invexit, qua temeritate putatis eum vestra de pulvere membra ad integrum esse restauraturum? Quibus respondendum, quia Dominus noster, qui suam perpetua iam immortalitate glorificatam de sepulcro carnem resuscitare quando voluit, et quomodo voluit potuit, etiam qualem voluit suscitavit. |
| 38 | Neque enim consequens est ut qui maiora fecisse probatur, minora facere nequiverit; sed certe dispensationis gratia qui maius fecit minus facere supersedit, hoc est qui mortis regna destruxit signa mortis oblitterare noluit. |
| 39 | Primo videlicet ut per haec discipulis fidem suae resurrectionis astrueret; deinde ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro mortalium vita pertulerit semper ostendat; tertio ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adiuti propositis semper eiusdem mortis innovet indiciis, ideoque misericordias Domini in aeternum cantare non cessent, sed dicant qui redempti sunt a Domino: Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius. |
| 40 | Postremo ut etiam perfidis in iudicio quam iuste damnentur ostensa inter alia, flagitia etiam vulnerum quae ab iis suscepit cicatrice denuntiet. |
| 41 | Veluti si miles aliquis fortissimus, iubente suo rege pro totius gentis salute, singulari certamine desudans, multis quidem vulneribus exceptis, hostem tamen interficiat, spolia eius diripiat, victoriam suae genti reportet, et interrogatus a medico cui curandus committitur, hanc velit curari ut nec vestigia vulnerum ulla resideant, an magis ita ut cicatrices quidem remaneant, deformitas vero prorsus omnis et foeditas absit, respondeat saepius ita se velle sanari ut toto salutis decorisque pristini statu recuperato, perpetua secum tanti circumferat signa triumphi: sic profecto Dominus perpetis ob signum victoriae non excepta pro nobis vulnera passionis, sed ipsorum cicatrices coelo inferre quam abolere maluit. |
| 42 | Nec tamen ex his quidpiam fidei nostrae resurrectionis praeiudicat, de qua veraci promissione praedicitur: Et capillus de capite vestro non peribit. |
| 43 | Adhuc autem non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? Ad insinuandam resurrectionis suae veritatem, non solum tangi a discipulis, sed etiam convesci cum illis dignatur. |
| 44 | Non quidem quasi post resurrectionem cibo indigens, nec quasi nos in resurrectione cibis egere significans, sed ut eo modo naturam corporis resurgentis astrueret, ne illud non corpus sed spiritum esse arbitrarentur, et sibi non solide sed imaginaliter apparere, manducavit potestate non necessitate. |
| 45 | Aliter enim absorbet aquam terra sitiens, aliter solis radius candens; illa indigentia, iste potentia. |
| 46 | At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis; et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. |
| 47 | Quid significare credimus piscem assum? nisi ipsum mediatorem Dei et hominum passum. |
| 48 | Ipse enim latere dignatus est in aquis generis humani, capi voluit laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assatus est tempore passionis suae. |
| 49 | Sed qui piscis et assus fieri dignatus est in passione, favus mellis nobis exstitit in resurrectione; an qui in pisce asso figurari voluit tribulationem passionis suae in favo mellis utramque naturam exprimere voluit personae suae: favus quippe mel in cera est; mel vero in cera est divinitas in humanitate. |
| 50 | Sic autem sua Redemptor indicat ut imitationis viam nobis sequentibus sternat. |
| 51 | Ecce enim in cibo suo pisci asso coniungere favum voluit, quia videlicet illos in suo corpore ad aeternam quietem suscipit, qui cum hic tribulationes pro Deo sentiunt ab amore internae dulcedinis non recedunt. |
| 52 | Cum asso pisce favus sumitur, quia qui hic afflictionem pro veritate suscipiunt, illic dulcedine vera satiantur. |
| 53 | Et dixit ad illos: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, id est, cum adhuc essem in carne mortali, in qua estis et vos. |
| 54 | Tunc enim in eadem carne, sed illis in eadem mortalitate non erat. |
| 55 | Et cum illis quidem, posteaquam surrexit, fuit quadraginta diebus exhibitione corporalis praesentiae, sed non cum illis fuit consortio infirmitatis humanae. |
| 56 | Quomodo necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis, et psalmis de me. |
| 57 | Vide quomodo tulit omnes ambiguitates: visus est, tactus est, manducavit; ipse certe erat. |
| 58 | Tamen ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, misit manus ad Scripturas. |
| 59 | Dicant pagani quidquid volunt: Magus fuit, potuit se sic ostendere. |
| 60 | Nunquid magus antequam natus, potuit se sic prophetare? Date Scripturas, quia quod videtis ante provisum est, quod cernitis ante praedictum est. |
| 61 | Audi, filia, et vide; audi praedicta, vide completa. |
| 62 | Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quomodo sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia. |
| 63 | Praebet se videndum oculis, praebet manibus contrectandum. |
| 64 | Parum est; legis commemorat Scripturas; et hoc parum est: aperit sensum ut quod legis intelligas. |
| 65 | Deinde commendatam sui corporis veritatem, commendat Ecclesiae unitati. |
| 66 | Et praedicari in nomine eius poenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolymis. |
| 67 | Non latet pravitas haereticorum: de angulo toto terrarum orbe Ecclesia diffusa est. |
| 68 | Omnes gentes habent Ecclesiam. |
| 69 | Nemo nos fallat, ipsa est vera, ipsa est catholica; coepit ab Hierusalem, pervenit ad nos, et ibi est, et hic. |
| 70 | Non enim ut huc veniret inde discessit: crevit, non migravit. |
| 71 | Et merito sic scriptum est inter caetera Dominicae pietatis sacramenta, et sic oportebat ut ministri sermonis qui in nomine Christi crucifixi et resuscitati a mortuis poenitentiam erant et remissionem peccatorum in omnes gentes praedicaturi, ab Hierosolymis inciperent. |
| 72 | Non solum quia credita sunt illis eloquia Domini, quia eorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamenta, et legislatio, et obsequium et promissa; quia eorum patres et ex his Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in saecula, verum etiam ut gentes quae variis erant erroribus et facinoribus implicatae, hoc maxime divinae pietatis iudicium ad spem impetrandae veniae provocaret. |
| 73 | Quod eis quoque qui Filium Dei crucifixerunt, non tantum veniam reatus a Patre, sed et vitae aeternae gaudium viderent esse donatum; quia misericors et miserator est Dominus, patiens et multum misericors, qui vult omnes homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. |
| 74 | Amen. |