Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA VII. FERIA III. Lectio Actuum apostolorum.
| 1 | In diebus illis, surgens Paulus, et manu silentium indicens ait: Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, etc. Omnes quibus ista loquebatur apostolus, secundum carnem filii Abrahae erant, sicut et ipsi de seipsis alio in loco dixerunt: Semen Abrahae sumus et nulli servivimus unquam; et iterum: Pater noster Abraham est. |
| 2 | Et dixit illis: Scio quod filii Abrahae estis. |
| 3 | Imitatione enim non filii Abrahae erant illi quibus Dominus loquebatur. |
| 4 | Vos ex patre diabolo estis. |
| 5 | Unde ergo Iudaei filii diaboli? Non nascendo, sed imitando. |
| 6 | Vos, inquit Dominus, ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis. |
| 7 | Ecce unde filii diaboli. |
| 8 | Quae sunt illius desideria? Ille homicida erat ab initio, et vos quaeritis me occidere. |
| 9 | Ecce quomodo imitatione filii diaboli: nam et filii erant Abrahae propter originem carnis quibus ista apostolus loquebatur, et filii imitationis propter castitatem timoris quibus specialiter dicebat: Et qui in vobis timent Deum verbum salutis huius missum est. |
| 10 | Illud utique de quo Isaias ait: Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel, id est, misit Deus Filium suum, de quo Ioannes ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. |
| 11 | Ad Iacob, id est, ad Iudaeos. |
| 12 | Et venit ad Israel, hoc est ad gentium populum. |
| 13 | Dei autem verbum, ipse est Dei Filius, quapropter cum eum Pater verbo [verbum] misit, a Patre et Verbo eius factum est ut mitteretur. |
| 14 | Ergo a Patre et Filio missus est idem Filius, qui verbum Patris est ipse Filius in ipso Dei Verbo, quod erat in principio apud Deum et Deus erat. |
| 15 | In ipsa scilicet sapientia Dei erat, quo tempore Verbum caro fieret et habitaret in nobis; quia plenitudo temporis cum venisset, misit Deus Filium suum factum ex muliere, ut incarnatum Verbum hominibus appareret. |
| 16 | Qui enim habitabant in Ierusalem et principes eius, ignorantes Iesum et voces prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, etc. Hinc et in Actibus apostolorum scriptum est: Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis. |
| 17 | In his testimoniis manifeste declaratur quia lectio legis vel prophetarum a Iudaeis sabbato semper in synagogis legebatur. |
| 18 | Cumque consummassent omnia quae de eo scripta sunt. |
| 19 | Haec verba et Ioannes hoc modo narrat dicens: Postea sciens Iesus quod omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura dicit: Sitio, etc. Peractis omnibus Iesus quae ante suam mortem peragi oportebat, quando voluit et sicut voluit tradidit spiritum. |
| 20 | Deponentes eum de ligno. |
| 21 | A Moyse in eremo aeneus serpens ligno suspensus est, ut Dominus et in serpente mortuus, et in aere significaretur aeternus. |
| 22 | Unde licet ut iudicaretur mortuus per humanitatem, et tamen esset quasi aeneus per divinitatem. |
| 23 | Quod respondendum est Iudaeis obiicientibus testimonium illud: Maledictus omnis qui pependit in ligno, maledictum esse hominem qui in ligno pendeat, sed noxium non innocentem; neque enim innocentia potest esse maledictum poenae peccati. |
| 24 | Etenim si Mardochaeus praeparato ligno appensus, sententiam regiae crudelitatis explesset, nunquid eum hi tunc dignum hac maledictione iudicarent? Non omnino. |
| 25 | Idcirco Dominus noster pependit in ligno ut nos a delicto quod in ligno fuerat perditionis admissum ligno appensus absolveret. |
| 26 | Posuerunt in monumentum. |
| 27 | In monumento novo positus est Iesus, in quo nondum quisquam positus erat: sicut in virginis utero nemo ante illum, nemo post illum, conceptus est. |
| 28 | Ita in hoc monumento acmo ante illum nemo, nemo post illum sepultus est. |
| 29 | Deus vero suscitavit eum a mortuis. |
| 30 | Radix amara crucis evanuit, flos vitae cum fructibus surrexit in gloria. |
| 31 | Haec est virga Aaron quae post siccitatem floruit. |
| 32 | Virga enim post ariditatem virescens. |
| 33 | Christus est post mortem resurgens, qui est flos virginum, corona martyrum, gratia continentium. |
| 34 | Qui visus est per dies multos, id est per dies quadraginta, non tamen eis per omnes quadraginta illos dies continue apparuit, sed quoties voluit, quibus voluit, et quemadmodum voluit apparuit. |
| 35 | His qui simul ascenderunt cum eo de Galilaea in Hierusalem, etc. Salva historia videamus intelligentiam. |
| 36 | Galilaea namque transmigratio facta interpretatur, Hierusalem visio pacis. |
| 37 | Illi enim cum Domino de Galilaea ascendunt in Hierusalem, qui prius hic vitiorum fomitem respuentes, ad virtutum culmina transmigrant. |
| 38 | Illi scilicet cum Redemptore nostro a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigrabunt, et in Hierusalem coelesti quandoque Dominum laeti videbunt, quando vitiis derelictis ad virtutum celsitudinem transierint. |
| 39 | Et nos vobis annuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est, etc. Abrahae enim dictum, est: In te benedicentur universae cognationes terrae. |
| 40 | Iacob autem: Et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae. |
| 41 | Quod Apostolus exponens ait: Non dixit in seminibus, sed in semine tuo, quod est Christus. |
| 42 | Semen quidem Abrahae Christus est, in cuius nomine fide omnibus terrae familiis, videlicet Iudaeis et Gentibus, est benedictio repromissa. |
| 43 | Idem significat Dabo vobis sancta fidelia David, id est quaecunque David promisit, ea vobis fidelis sponsor implebo, Christum scilicet de eius stirpe nasciturum, qui omnibus in se credentibus et mandata eius rite custodientibus vitam in coelis conferet sempiternam. |