Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA VI. ITEM FERIA II. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore, duo ex discipulis ibant in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus, et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderunt, etc. In quotidiana vobis solemnitate laborantibus, fratres charissimi, pauca loquenda sunt, et fortasse haec utilius proderunt, quia saepe et alimenta quae minus sufficiunt, avidius sumuntur. |
| 2 | Lectionis ergo evangelicae summatim sensum statui non per singula verba discurrere, ne dilectionem vestram valeat sermo prolixior expositionis onerare. |
| 3 | Ecce audistis, fratres charissimi, quia duobus discipulis ambulantibus, in via, non quidem credentibus, sed tamen de se loquentibus Dominus apparuit, sed eis speciem quam recognoscerent non ostendit. |
| 4 | Hoc ergo egit foris Dominus in oculis corporis quod apud ipsos agebatur intus in oculis cordis. |
| 5 | Ipsi namque apud semetipsos intus et amabant et dubitabant, eis autem Dominus foris et praesens aderat, et quid esset non ostendebat. |
| 6 | De se ergo loquentibus praesentiam suam exhibuit, sed de se dubitantibus cognitionis suae speciem abscondit. |
| 7 | Verba quidem contulit, duritiam intellectus increpavit, Scripturae sacra mysteria quae de seipso erant aperuit, et tamen qui adhuc in eorum cordibus peregrinus erat a fide, ire se longius finxit; fingere namque componere dicimus, unde et compositores luti figulos vocamus. |
| 8 | Nihil ergo simplex veritas per duplicitatem fecit, sed talem se eis exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. |
| 9 | Probandi autem erant sibi, qui eum etsi necdum ut Dominum diligerent, saltem ut peregrinum amare potuissent. |
| 10 | Sed qui esse ex tranei a charitate non poterant, hi cum quibus veritas gradiebatur eum ad hospitium quasi peregrinum vocant. |
| 11 | Cur autem dicimus vocant, cum illic scriptum sit, et coegerunt eum. |
| 12 | Ex quo nimirum exemplo colligitur qui [Forte, quia] peregrini ad hospitium son solum invitandi sunt, sed etiam trahendi. |
| 13 | Mensam ponunt, cibos offerunt, et quem in Scripturae sacrae expositione non cognoverant, in panis fractione cognoscunt. |
| 14 | Audiendo ergo praecepta Dei illuminati non sunt, faciendo illuminati sunt, quia scriptum est: Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. |
| 15 | Quisquis ergo vult audita intelligere, festinet ea quae iam intelligere potuit opere implere. |
| 16 | Ecce Dominus non est cognitus dum loqueretur, et dignatus est cognosci dum pascitur. |
| 17 | Hospitalitatem ergo, charissimi fratres, diligite, charitatis opera amate, hinc enim per Paulum dicitur: Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci. |
| 18 | Per hanc enim placuerunt quidam angelis hospitio receptis. |
| 19 | Hinc Petrus ait: Hospitales invicem sine murmurationibus. |
| 20 | Ipsa Veritas dicit: Hospes fui, et suscepistis me. |
| 21 | Opinata res est valde et seniorum nostrorum nobis relatione tradita. |
| 22 | Quidam pater familias cum tota domo sua magno hospitalitatis studio serviebat; cumque quotidie ad mensam suam peregrinos susciperet, quodam die peregrinus quidam inter alios venit, ad mensam ductus est. |
| 23 | Dumque paterfamilias ex humilitatis consuetudine aquam vellet in eius manibus fundere, conversus urceum accepit, sed repente eum in cuius manibus aquam fundere voluerat non invenit. |
| 24 | Cumque hoc factum secum ipse miraretur, eadem nocte ei Dominus per visionem dixit: Caeteris diebus me in membris meis, hesterno autem die me in memetipso suscepisti. |
| 25 | Ecce in iudicium veniens dicit: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. |
| 26 | Ecce ante iudicium cum per membra suscipitur sua, susceptores suos etiam per semetipsum requirit, et tamen nos ad hospitalitatis gratiam pigri sumus. |
| 27 | Pensate, fratres, quanta hospitalitatis virtus sit; ad mensas vestras Christum suscipite, ut vos ab eo suscipi ad convivia aeterna valeatis; praebete modo peregrino Christo hospitium, ut vos in iudicio non quasi peregrinos nesciat, sed ut proprios recipiat ad regnum. |
| 28 | Ipse Dominus noster Iesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula. |
| 29 | Amen. |