Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA V. FERIA II. Lectio Actuum apostolorum.
| 1 | In diebus illis stans Petrus in medio plebis dixit: Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea, post baptismum quod praedicavit Ioannes, Iesum a Nazareth, etc. Breviter omnia quae in Symbolo continentur complexus est apostolus Petrus in lectione praesenti quam audistis, fratres charissimi, quod Iesus sit Christus, quod omnium sit Dominus. |
| 2 | Stans enim in medio plebis dixit: Viri fratres, vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam, incipiens enim a Galilaea, post baptismum quod praedicavit Ioannes, Iesum a Nazareth. |
| 3 | Totum hic pariter demonstratur, quod mundum Deo reconciliare missus sit Christus, quod Ioannis voce est praeco natus, quod Spiritu sancto perunctus, quod Deo inhabitante per miracula declaratus, quod crucifixus et a mortuis suscitatus suisque manifestatus, quod iudex sit omnium in fine venturus, quodque etiam per Ecclesiam suam per fidem totum sit orbem illuminaturus. |
| 4 | Deinde subiungitur: Quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute. |
| 5 | Unctus est ergo Iesus non oleo visibili, sed dono gratiae spiritalis, quae omnia pleniter continebat; quod visibili significatur unguento quo baptizatos ungit Ecclesiae, dum per impositionem manus episcopi Spiritus septiformis invocatur; in qua similitudine super eum baptizatum Spiritus sanctus in specie columbae descendit. |
| 6 | Tunc Ecclesiam suam praefigurare dignatus est, in qua praecipue baptizati accipiunt Spiritum sanctum; tunc enim intelligendus est unctus cum Verbum caro factum est: id est, quod humana natura sine ullis praecedentibus bonorum operum meritis Deo verbo est in utero virginis copulata, ut pariter divina et humana natura una esset persona, et ob hoc eum confitemur natum de Spiritu sancto et Maria Virgine. |
| 7 | Qui pertransivit bene faciendo ac sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. |
| 8 | Id est, Pater cum Filio semper manere, melius est intelligere quam divinitatem Filii cum homine, quem assumpsit, cohabitantem significare, ne Christi personam geminaret et in errorem maximum incideret. |
| 9 | Sequitur: Et nos testes sumus omnium quae fecit, in regione Iudaeorum et Ierusalem. |
| 10 | Recte autem testes se esse testantur, qui per universum mundum missi sunt Evangelium, praedicare ut in psalmo legimus: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. |
| 11 | Deus Pater duas in Christo operatur naturas: per unam quae ei communis est cum Deo Patre, ex eo quod Deus est; per alteram qua ex Maria Virgine homo factus est. |
| 12 | Per has duas naturas in uno Filio Dei Deus Pater duas facit resurrectiones humani generis, id est, animarum et corporum. |
| 13 | Habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem Dominus ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos; ut scilicet in anima mortui in corpore mortuos sepelirent. |
| 14 | Mors est videlicet animae quando Deus deserit eam ob peccatorum magnitudinem; corporis est mors quando ab anima deseritur. |
| 15 | Ab his duobus mortis generibus resuscitatorum duas dicimus resurrectiones. |
| 16 | Nunc autem animarum in Ecclesia per Filium Dei, Verbum Dei, fit resurrectio, quando per gratiam Dei vivificatae resurgent a morte iniquitatis; et haec est prima resurrectio, quam qui habent, in secunda, quae est corporum, feliciter resurgent in vitam aeternam. |
| 17 | Resurgent et impii unusquisque cum sua carne, ut cum diabolo et angelis eius puniantur. |
| 18 | Hoc certissime sciendum est, quod nemo nisi per indebitam misericordiam Dei liberabitur, et nemo nisi per debitum iudicium damnabitur. |
| 19 | Tunc sancti sciunt plenius, quid boni eius contulerit gratia, vel quid essent consecuti si divina eos gratuito munere non elegisset. |
| 20 | Tunc erit ipse Deus sanctorum satietas, beatorum iucunditas, et omnia quaecunque ab eis honeste desiderari possunt, et vita, salus, et victus, et copia, et gloria, et honor, et pax, aeterna beatitudo, et beata aeternitas, cui sit honor et gloria nunc et semper, et in saecula saeculorum. |
| 21 | Amen. |