Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA IV. ITEM IN DIE SANCTAE PASCHAE. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.
| 1 | Maria Magdalene et Maria Iacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Iesum Audistis, fratres charissimi, quod sanctae mulieres quae Dominum fuerant secutae cum aromatibus, ad monumentum venerunt, et eum quem viventem dilexerant et iam mortuo humanitatis obsequuntur. |
| 2 | Sed res gesta aliquid in sancta Ecclesia signat gerendum; sic quippe necesse est ut audiamus quae facta sunt, quatenus cogitemus etiam quae nobis sunt ex eorum imitatione facienda; et nos ergo in eo qui est mortuus credentes, si odore virtutum referti cum opinione bonorum operum Dominum quaerimus, ad monumentum profecto illius cum aromatibus venimus. |
| 3 | Illae autem mulieres angelos vident quae cum aromatibus venerunt, quia videlicet illae mentes supernos cives aspiciunt, quae cum virtutum odoribus ad Dominum per sancta desideria proficiscuntur. |
| 4 | Notandum vero nobis est, quidnam sit quod in dextris sedere angelus cernitur. |
| 5 | Quid namque per sinistram nisi vita praesens? Quid vero per dextram nisi perpetua vita signatur? Unde scriptum est: Laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. |
| 6 | Quia igitur Redemptor noster iam praesentis vitae corruptionem transierat, qui nuntiare perennem eius vitam venerat, in dextra sedebat; qui stola candida coopertus apparuit, quia festivitatis nostrae gaudia nuntiavit; candor etenim vestis splendorem nostrae denuntiat solemnitatis. |
| 7 | Nostrae dicamus, an suae? Sed ut fateamur verius, et suae dicamus et nostrae. |
| 8 | Illa quippe Redemptoris nostri resurrectio, et nostra festivitas fuit, quia nos ad immortalitatem reduxit, et angelorum festivitas exstitit, quia nos revocando ad coelestia eorum numerum implevit. |
| 9 | In sua ergo ac nostra festivitate angelus in albis vestibus apparuit, quia dum nos per resurrectionem Dominicam ad superna reducimus, coelestis patriae damna reparantur. |
| 10 | Sed quid venientes feminas affatur audiamus. |
| 11 | Nolite expavescere. |
| 12 | Ac si aperte dicat: Paveant illi qui non amant adventum supernorum civium; pertimescant qui carnalibus desideriis pressi ad eorum se societatem pertingere posse desperant. |
| 13 | Vos autem cur pertimescitis qui vestros concives videtis? Unde et Matthaeus angelum apparuisse describens, ait: Erat aspectus eius sicut fulgur, et vestimenta eius candida sicut nix. |
| 14 | In fulgure etenim terror timoris est, in nive autem blandimentum candoris. |
| 15 | Quia vero omnipotens Deus, et terribilis est peccatoribus et blandus iustis, recte testis resurrectionis eius angelus et in fulgure vultus et in candore habitus demonstratur, ut de ipsa sua specie et terreret reprobos et mulceret pios. |
| 16 | Unde recte quoque populum per desertum gradientem columna ignis in nocte et columna nubis praeibat in die. |
| 17 | In igne etenim terror est, in nube autem visionis lene blandimentum. |
| 18 | Dies vero iusti, et nox accipitur vita peccatoris; unde et conversis peccatoribus Paulus dicit: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. |
| 19 | In die ergo per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem, qui omnipotens Deus et blandus iustis et terribilis apparebit iniustis: istos in iudicio veniens per lenitatis mansuetudinem demulcet, illos vero per iustitiae districtionem terret. |
| 20 | Sed iam quid angelus subiungat audiamus. |
| 21 | Iesum quaeritis Nazarenum. |
| 22 | Iesus Latino eloquio salutaris, id est Salvator interpretatur. |
| 23 | At vero multi tunc Iesus dici poterant, non tamen substantialiter sed nuncupative; ideo et locus subiungitur, ut de quo Iesu dictum sit manifestetur, Nazarenum. |
| 24 | Et causam protinus subdit, crucifixum; atque addidit: Surrexit non est hic. |
| 25 | Non est hic dicitur per praesentiam carnis, qui tamen nusquam deerat per praesentiam maiestatis. |
| 26 | Sed ite, dicite discipulis eius et Petro quia praecedet vos in Galilaeam. |
| 27 | Quaerendum nobis est cur nominatis discipulis Petrus designetur ex nomine? Sed si hunc angelus nominatim non exprimeret, qui magistrum negaverat venire inter discipulos non auderet. |
| 28 | Vocatur ergo ex nomine ne desperaret ex negatione. |
| 29 | Qua in re considerandum nobis est cur omnipotens Deus eum quem cunctae Ecclesiae praeferre disposuerat, ancillae vocem pertimescere et seipsum negare permiserit. |
| 30 | Quod nimirum magnae actum pietatis dispensatione cognoscimus, ut is qui futurus erat pastor Ecclesiae in sua culpa disceret qualiter aliis misereri debuisset. |
| 31 | Prius itaque eum ostendit sibi, et tunc praeposuit caeteris, ut ex sua infirmitate cognosceret quam misericorditer aliena infirma toleraret. |
| 32 | Bene autem de Redemptore nostro dicitur: Praecedet vos in Galileam, ibi eum videbitis sicut dixit vobis. |
| 33 | Galilaeam namque transmigratio facta interpretatur; iam quippe Redemptor noster a passione ad resurrectionem, a morte ad vitam, a poena ad gloriam, a corruptione ad incorruptionem transmigrarat, et prius post resurrectionem in Galilaea a discipulis videtur, quia resurrectionis eius gloriam post laeti videbimus, si modo a vitiis ad virtutum celsitudinem transmigramus. |
| 34 | Qui ergo in sepulcro nuntiatur, in transmigratione ostenditur, quia is qui in mortificatione carnis agnoscitur, in transmigratione mentis videtur. |
| 35 | Transmigremus ad virtutes a vitiis, ut Redemptorem nostrum in Galilaea videre mereamur. |
| 36 | Adiuvet omnipotens Deus ad vitam desiderium nostrum, qui pro nobis in morte dedit unicum filium suum per eumdem Iesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 37 | Amen. |