Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA III. IN DIE SANCTAE PASCHAE. Lectio Epistolae Pauli apostoli ad Corinthios.
| 1 | Fratres, expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. |
| 2 | Etenim pascha nostrum immolatus est Christus. |
| 3 | Resurrectio Domini nostri Iesu Christi, fratres charissimi, fidem nostram roborat cum facta creditur, memoriamque eius renovat cum solemniter celebratur. |
| 4 | Denique cum ante annos plurimos Christus resurrexerit, non absurde dicimus quando anniversario reditu ista solemnitas praesentatur. |
| 5 | Hodie Dominus resurrexit. |
| 6 | Quod ergo annis omnibus iteratur cum omni devotione agere debemus, et quod semel factum est, fide necesse est ut teneamus. |
| 7 | Illud factum est ut redimeremur, hoc institutum est ne oblivisceremur. |
| 8 | Nam qui istum diem digne cupit celebrare, meminere debet quod apostolus Paulus ait in praesenti lectione: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio sicut estis azymi. |
| 9 | Excludendum ergo omne fermentum peccati de cordibus nostris est ut pura mente et recta conscientia tanquam panes azymi efficiamur, ut recte Pascha Domini celebrare possimus. |
| 10 | Verum si fermentum peccati et malitiae in corde tenemus, non meremur Pascha Domini celebrare, et ideo Apostolus ait: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut azymi estis. |
| 11 | Azymi sumus, si alieni sumus ab omni conscriptione peccati. |
| 12 | Modicum enim fermentum, ut Apostolus ait, totam massam corrumpit; et ideo expurgare et abiicere debemus a nobis omne fermentum peccati ut frui tantae Paschae solemnitatis mereamur. |
| 13 | Quia participes ergo nos facere sanctae Paschae Dominus voluit, oremus ut sacramenta eius digne sumamus, ut iure benedictionem Domini consequi mereamur. |
| 14 | Haec est, charissimi, dies Dominicae resurrectionis et nostrae initium redemptionis. |
| 15 | Haec est, inquam, dies quam fecit Dominus. |
| 16 | Exsultemus in ea, hanc omnes voce consona, laeto spiritu, corde contrito celebremus, et agamus spiritalem in psalmis et hymnis laetitiam in memoriam passionis et resurrectionis Christi in spe futurae vitae. |
| 17 | Ecce ista die, quando audivimus Alleluia, quodammodo laetatur spiritus noster, et iucunditate totus perfunditur: Alleluia namque laus in excelsis Domino dicitur. |
| 18 | Quia nobis convenit ut devota mente omni tempore, die tamen isto praecipue laudem in excelsis Domino decantemus, id est, non solum ore, sed etiam opere perfecte Dominum nostrum voce et corde in laudibus exsultare studeamus, ut nos in coelesti vita per illum exsultare mereamur, qui cum Deo et Spiritu sancto vivit et regnat unus Deus per immortalia saecula saeculorum. |
| 19 | Amen. |