Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA II. ITEM IN SABBATO SANCTO. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
| 1 | In illo tempore, vespere sabbati quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum, etc. Quaerendum est nobis cur noctem Dominicae resurrectionis evangelista describens ait: Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati, cum consuetus ordo temporum habeat vesperam magis tenebrescere in noctem quam in diem lucescere. |
| 2 | Sed mystice loquens evangelista quantum dignitatis haec sacratissima nox de gloria evictae mortis acceperit, insinuare studuit dum eius exordium quo devotae Christo feminae in obsequium illius vigilare coeperint, insequentem iam diem lucescere perhibuit. |
| 3 | Nam Dominus auctor et ordinator temporum, qui in ultima noctis huius parte surrexit, totam eam nimirum resurrectionis lucem festivam reddidit et coruscam: siquidem ab exordio mundanae creationis usque huc ita temporum cursus distinguebatur ut dies noctem praecederet iuxta ordinem videlicet primae conditionis, hac autem nocte per mysterium resurrectionis Domini temporum ordo mutatus est. |
| 4 | Nam quia nocte resurrexit a mortuis, die vero sequente eiusdem resurrectionis effectum discipulis ostendit, ac participato cum eis convivio veritatem virtutis suae mirantibus simul et gaudentibus astruxit, rectissime nox illa sequentis diei coniuncta est luci, ac sic temporum ordo statutus ut dies noctem sequatur. |
| 5 | Et quidem aptissime quondam diem sequebatur nox, quia homo a luce paradisi peccando lapsus, in huius saeculi tenebras aerumnasque decidit. |
| 6 | Aptissime nunc dies sequitur noctem quando per fidem resurrectionis a peccati tenebris et umbra mortis ad lucem vitae Christo largiente reducimur. |
| 7 | Quapropter necesse est, fratres benigni, ut quia noctem hanc praecipuam gratia Dominicae resurrectionis illustratam cognovimus, ipsi quoque curemus sollicite ut nequaquam eius particula nostro in corde tenebrescat, sed tota lucescat in diem. |
| 8 | Et nunc videlicet nobis vigilias digna devotione laudis agentibus, completis quoque vigiliis, sobria ac pura conscientia Dominici diei paschalia festa celebremus. |
| 9 | Venit, inquit, Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. |
| 10 | Duae unius nominis eiusdemque amoris ac devotionis feminae, quae Dominicum venerunt invisere sepulcrum, duas fidelium plebes Iudaicam scilicet et gentilem designant, quae uno atque indissimili studio passionem resurrectionemque sui Redemptoris quacunque eius Ecclesia per orbem diffusa est celebrare desiderant. |
| 11 | Quod autem terrae motus resurgente Domino de sepulcro, sicut etiam moriente in cruce factus est magnus, significat terrena prius corda et coelesti spe deiecta per fidem passionis ac resurrectionis eius concutienda ad poenitentiam ac saluberrima pavore permota ad vitam sublimandam perpetuam. |
| 12 | Quod angelus advenit, obsequium suae servitutis quod Domino debuit exsolvit; quia enim Christus Deus et homo est, interdicta humanitatis eius semper angelorum ministeria Deo debita non desunt, sicut inquisita sancti Evangelii copiosissime probat historia. |
| 13 | Revolvit autem lapidem, non ut egressuro Domino ianuam pandat, sed egressus eius iam facti hominibus praestet indicium. |
| 14 | Qui enim mortalis adhuc clauso virginis utero potuit nascendo mundum ingredi ipse absque ulla dubietate iam factus immortalis clauso licet sepulcro potuit resurgendo exire de mundo. |
| 15 | Nec praetereundum quare testis Dominicae resurrectionis angelus sedens apparuerit, cum is qui nativitatis eius mundo gaudium evangelizabat, iuxta pastores stetisse legatur: stare quippe pugnantis est, sedere regnantis. |
| 16 | Et recte stans apparuit angelus qui adventum Domini in mundo praedicabat, ut etiam stando signaret quia is quem praedicabat ad debellandum mundi principem veniret. |
| 17 | Recte praeco resurrectionis eius sedisse memoratur, ut etiam sedendo figuraret, superato mortis auctore, sedem regni iam conscendisse perpetui, de qua ipse Paulo post discipulis apparens, ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. |
| 18 | Et evangelista Marcus: Et Dominus quidem, inquit, Iesus, postquam locutus est eis assumptus est in coelum et sedet a dextris Domini. |
| 19 | Sedebat autem super lapidem revolutum quo ostium monumenti claudebatur, ut claustra inferorum sua illum virtute deiecisse ac superasse doceret, quatenus omnes quos ibi suos invenisset, ad paradisi lucem requiemque sublevaret, iuxta illud propheticum: Tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu in quo non est aqua. |
| 20 | Erat aspectus eius sicut fulgur, et vestimenta eius sicut nix: ut ipso quoque habitu ac vultu significaret, quia is cuius gloriam resurrectionis nuntiabat, et terribilis ad damnandum reprobos, et benignus esset ac blandus ad consolandum electos. |
| 21 | In fulgure enim terror timoris, in nive autem blandimentum candoris exprimitur; in cuius indicium divinae discretionis ipse quoque angelus apparet, et custodes sepulcri impios timore perterret, ac mortuorum instar terrae prosternit, et visitatrices eiusdem sepulcri piissimas benigna consolatione refovet ac ne paveant confortat. |
| 22 | Insuper etiam familiari affatu prior ipse quia sciret Iesum quaerere dicit, et quia iam surrexit addit, mox etiam ipsas honorifico ac laetissimo subditas ministerio gaudium resurrectionis eius evangelizare praecepit. |
| 23 | Et quam felicis feminae quae angelico doctae oraculo triumphum resurrectionis mundo annuntiare meruerunt, ac mortuis quod Eva serpentino seducta affatu contraxit imperium praedicare dirutum! Quanto feliciores animae virorum pariter et feminarum, quotquot in die iudicii percussis pavore ac digna ultione reprobis, ipsae coelesti gratia adiutae triumphare de morte et gaudium beatae resurrectionis intrare meruerint! Currentibus autem eis evangelizare discipulis occurrit Iesus easque salutat, ostendens se omnibus iter virtutum inchoantibus, ut ad salutem perpetuam pervenire queant, adiuvando occurrere. |
| 24 | Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius. |
| 25 | Videamus, fratres, in Domimo resurgente a mortuis veritatem nostrae carnis, videamus gloriam novae incorruptionis. |
| 26 | Superius quippe lectum est quia clauso surrexit monumento; nunc autem legitur quod mulieres tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. |
| 27 | Surrexit enim clauso ostio monumenti et exiit, ut immortale iam factum doceret esse corpus, quod in monumento clausum fuerat mortuum. |
| 28 | Tenendas mulieribus praebuit plantas, ut veram se habere carnem quae mortalibus tangi posset intimaret. |
| 29 | Ite, inquit, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. |
| 30 | O mira pietas Salvatoris, mira benignitas! Quos ante passionem discipulos et aliquando etiam servos vocare consueverat, hos post resurrectionem fratres appellat, ut et eiusdem se humanitatis quam et habuerat habitum resurgendo resumpsisse monstraret, et illos quoque ad promerendam spectandamque in sua carne coronam immortalitatis, qua ipse iam praeeminebat, erigeret. |
| 31 | Sane quod se in Galilaea videndum a discipulis praedixit, et sicut sequentia sancti Evangelii declarant, exhibuit, etiam in hoc mystice et virtutem suae resurrectionis et nostrae profectum vitae spiritalis insinuat. |
| 32 | Galilaea quippe transmigratio facta interpretatur; et bene in Galilaea videtur a discipulis qui iam de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de poena transmigraverat ad gloriam, ut victoriam resurrectionis non solum ostensione corporis et exhortatione sermonis, sed nomine quoque loci in quo appareret, et loqueretur eis commendaret. |
| 33 | Sed et nosipsi gaudio resurrectionis eius ita solum tunc frui valemus, si nunc de corruptela vitiorum ad virtutum opera transmigrare satagimus. |
| 34 | Unde curandum summopere, fratres mei, ut quia resurrectionis Domini et Salvatoris nostri tempus agnovimus quia eius solemnia celebramus continuis bonorum operum profectibus, ad contemplandam eius celsitudinem transmigremus. |
| 35 | Quia nostrae resurrectionis tempus ignoramus, quod tamen futurum nullo modo ambigimus, et omni quidem et in hac praecipue nocte pro eius exspectatione vigilias agamus, obsecremus misericordiam illius qui susceptam pro nobis humiliter mortem mox sublimiter superavit, ut nostrae nos tempore resurrectionis de morte ad vitam transmigrare concedat. |
| 36 | Rogemus eum qui Pascha nostrum immolatus est Christus, ut inchoata paschalis gaudii solemnia nos digne peragere et per haec contingere ad gaudia faciat sempiterna, praestante ipso Domino nostro Iesu Christo, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. |
| 37 | Amen. |