Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA PRIMA. IN VIGILIA PASCHAE SABBATO SANCTO Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Colossenses.
| 1 | Fratres, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram, etc. Domini nostri Iesu Christi honorabilem solemnitatem sua favente clementia, fratres charissimi, fideliter veneremur, pietatemque eius ineffabilem admiremur, qui non solum nostrae redemptionis causa humanam carnem suscepit, verum etiam diversa poenarum genera pro nostra salute subire dignatus est, ut licet post multum inertiae et pigritiae nostrae somnum non inviti, sed voluntarii, sanctae et Christianae religionis dulcedine provocante, in sanctissimae solemnitatis conventu expergefacti, libenter et devote cum omni sollicitudine resurgamus, secundum illud quod Apostolus ait in praesenti lectione: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. |
| 2 | Ac si dicatur nos qui ad imaginem sanctae Trinitatis conditi sumus, trina subversione baptizati per invocationem eiusdem sanctae Trinitatis ad eamdem renovamur imaginem, et qui trino peccato maxime decidimus in mortem, id est, in cogitatione iniqua, in delectatione carnis cum consensu operum malorum, tertio elevati de fonte, remissione omnium peccatorum percepta per Christi gratiam, sicut ipse tertia die resurrexit, nos resurgamus ad vitam. |
| 3 | Nos vero si consurgere cupimus cum Christo, prius moriamur mundo et concupiscentiis carnalibus, et deponamus veterem hominem, id est, malam voluntatem, vel usum pravum et delectationes pessimas; induamus nos benignitate ut proximis nostris cum omni devotione bona faciamus, et post Dei dilectionem nihil amori proximi praeponamus, sed ut nosipsos illos diligamus. |
| 4 | Sequitur: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram, tantum ea quae coelestia sunt, non quae terrestria, quaerentes. |
| 5 | Terrae mori, vivere autem Domino, coelestem sectari sapientiam, non terrenam; nam subditur: Mortui enim estis et vita nostra abscondita est cum Christo in Deo, quia filii Dei sumus. |
| 6 | Unde sequitur: Cum enim Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. |
| 7 | Nondum enim apparet quid et quales futuri sumus ad iudicium; cum enim Christus ad iudicandos vivos et mortuos apparuerit, tunc et nos simul cum ipso apparebimus, in gloria resurrecturi. |
| 8 | Nobis enim et pro nobis Christus nascitur, patitur et resurrexit, ut nos in vita per ipsum renascamur in tribulationibus, et cum eo in virtutibus resurgamus. |
| 9 | Omnia enim per ipsum in hac nocte restaurata sunt: in hac quippe nocte quasi primitiae ipse resurrexit, ut nos omnes postea resurgamus; in hac ergo nocte captivitas nostra solvitur, vita in Adam amissa restauratur, in hac nocte protoplastus Adam a peregrinatione redit ad patriam paradisi; in hac enim nocte Dominicae resurrectionis paradisus omnibus patet, nulli clauditur nisi a seipso, nulli aperitur nisi a Christo; et ideo cum omni sollicitudine caveamus ne propter opera diaboli, quae pertrahunt ad interitum, apertum nobis iter regni coelestis nos ipsi claudamus, sed potius per opera iustitiae et misericordiae planum nobis iter faciamus ad regnum coelorum. |
| 10 | Ergo humilitate nostra humilitatem pro nobis Domini nostri in memoriam revocemus, humiliter in ista vigilemus, humiliter ad eum oremus qui nobis gloria sui nominis illuminavit hanc noctem, cui dicimus: Deus meus, illumina tenebras nostras, illumque rogemus ut praebeat lucem cordibus nostris, ut quemadmodum gaudentibus oculis istum splendorem luminum cernimus, ita huius noctis praeclaram gloriam illuminata mente videamus ipsumque precemur ut exaudiat nos vigilantes in solemnitate sua qui dormivit pro salute nostra. |
| 11 | Vigilemus ergo et oremus forinsecus, et intrinsecus hanc vigiliam celebremus. |
| 12 | Deus nobis loquitur in lectionibus suis, Domino loquamur in precibus nostris. |
| 13 | Si eloquia eius obedienter audiamus, in nobis habitat quem rogemus, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. |
| 14 | Amen. |