Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., PRAEFATIO. AD LOTHARIUM AUGUSTUM.
| 1 | Amantissimo imperatori LOTHARIO Augusto salus, victoria et vita perpetua. |
| 2 | Cognoscat almitas vestra, mi domine, quod sicut primam partem homiliarum in lectiones evangelicas atque apostolicas mihi scribere iussistis, quam etiam a Natali Domini incipiens, usque in vigilias Paschae perduxi, et vobis peractam transmisi, ita a Pascha usque ad quintam decimam Dominicam post Pentecosten, secundam partem pertraxi, ut haberetis quod in praesentia vestra tempore veris et aestatis, si vobis ita placeret, horis competentibus legeretur. |
| 3 | Tertiam vero partem a termino supra notato usque ad finem anni perducere, si Deus ita voluerit, cogito atque decerno, et vobis eam similiter, cum perfecta fuerit, transmittere dispono, ubi etiam prope terminum ipsius operis de sanctorum festivitatibus, nec non et de aliis celebritatibus, quae de diversis causis observandae a patribus statutae sunt, sermones conscripti tenentur. |
| 4 | Ad extremum vero lectiones quae in defunctorum vigiliis leguntur iuxta quod postulastis positae sunt. |
| 5 | Fiat Domini voluntas ut tam ad vestram quam ad vestrorum utilitatem proficuum sit. |
| 6 | Ego enim, quantum potui, feci; vos autem quod mihi impossibilitas denegavit per vestram sanam prudentiam et bonum studium adimpleri non dubito. |
| 7 | Confido ergo quod sic mihi consolatio non minima conferatur, et vobis pro perfecto opere aeterna merces a bonorum omnium largitore in coelis praeparetur. |