Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LXIX. DE CELEBRITATE DEFUNCTORUM ATQUE RESURRECTIONE MORTUORUM.
| 1 | Quando celebramus dies fratrum defunctorum, in mente habere debemus et quid sperandum, et quid timendum sit. |
| 2 | Secundum hoc enim sperandum est, quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius (Psal. CXV); secundum hoc autem timendum est, quia mors peccatorum pessima (Psal. XXXIII): ideoque, propter spem, in memoria aeterna erit iustus; propter timorem, ab auditu malo non timebit. |
| 3 | Erit enim auditus quo nullus sit maior, quando dicitur sinistris: Ite in ignem aeternum (Matth. XXV). |
| 4 | Ab hoc auditu malo iustus non timebit, erunt enim ad dexteram, inter illos quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Ibid.). |
| 5 | In hac autem vita, qua mediante summa bona et ante summa mala ducitur, in medio bonorum malorumque mediorum, id est in neutra parte summorum, quia et bona quaecunque hic fuerint homini in comparatione bonorum aeternorum nulla sunt, et mala quaecunque in hac vita experitur homo, in comparatione ignis aeterni nec comparanda sunt: in hac ergo medietate vitae illud quod audivimus nunc ex Evangelio tenere debemus: Qui credit, inquit, in me, licet moriatur, vivit (Ioan. XI). |
| 6 | Quid est, moriatur, vivit? Licet moriatur corpore, vivit spiritu. |
| 7 | Deinde adiungit: Et qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum (Ibid.). |
| 8 | Certe licet moriatur: quomodo si non moriatur, sed licet moriatur ad tempus, non morietur in aeternum? Sic ista solvitur quaestio, ut non sint inter se contraria verba Veritatis, ut possint instruere affectu pietatis. |
| 9 | Ergo, licet corpore morituri simus, vivimus, si credimus. |
| 10 | Est autem fides nostra maxime discreta ab omni fide gentilium in resurrectione mortuorum. |
| 11 | Hanc enim omnino illi non recipiunt, quia ubi recipiant non habent. |
| 12 | A Domino enim praeparatur voluntas hominis, ut sit fidei receptaculum. |
| 13 | Dicit Iudaeis Dominus: Sermo meus non capit in vobis (Ioan. VIII). |
| 14 | Ergo in his capit in quibus invenit quod capiat. |
| 15 | In his enim invenit quod capiat sermo qui capit, quod Deus pollicendo non decipit. |
| 16 | Ille enim qui quaerit ovem perditam, et quam quaerat novit, et ubi quaerat, et quomodo eius membra dispersa colligat, et in unam salutem redigat, et ita constituat ut eam ulterius non perdat. |
| 17 | Consolemur ergo nos invicem, et in his sermonibus nostris. |
| 18 | Potest non dolere cor humanum defuncto charissimo: melius tamen condolet et sanatur cor humanum, quam non dolendo sit inhumanum. |
| 19 | Maria Domino cohaerebat, et mortuum fratrem dolebat: sed quid miraris quia Maria dolebat tunc, cum ipse etiam Dominus flebat. |
| 20 | Movere autem quemvis potest quomodo flebat mortuum, si continuo iubet victurum: non mortuum flebat quem ipse suscitavit, sed mortem quam sibi homo peccando comparavit: si enim peccatum non praecessisset, sine dubio mors secuta non fuisset. |
| 21 | Secuta est ergo mors etiam corporis, quam praecessit mors animae. |
| 22 | Mors animae praecessit differendo, et mors corporis secuta est, deserente anima: deseruit volens, et coacta est nolens deserere. |
| 23 | Tanquam illi diceretur: Recessisti ab eo quem diligere debuisti, recede ab eo quem dilexisti. |
| 24 | Quis enim vult mori? Prorsus nemo, et ita nemo, ut beato Petro diceretur: Alter te cinget, et feret quo tu non vis. |
| 25 | Si ergo nulla esset mortis amaritudo, non esset magna martyrum fortitudo. |
| 26 | Ita et Apostolus: De dormientibus, inquit, nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et gentes, quae spem non habent; non tantum ait, ut non contristemini, sed ut non sic contristemini, quemadmodum gentes, quae spem non habent. |
| 27 | Necesse est enim ut contristemini, sed ubi contristaris? Ubi corpus quod vivit ex anima fit exanime, discedente anima; qui ambulabat, iacet; loquebatur, tacet; oculi lucem non capiunt, aures nulla voce patescunt, omnia membrorum officia conquieverunt. |
| 28 | Non est qui moveat gressus ad ambulandum, manus ad operandum, sensus ad percipiendum. |
| 29 | Nonne ista est domus, quam nescio quis invisibilis habitator ornabat? Discessit qui non videtur, remansit quod cum dolore videbatur: ista est causa tristitiae. |
| 30 | Si haec est causa tristitiae, huius tristitiae quae consolatio? Quia ipse Dominus in iussu, et in voce archangeli, et in tuba, descendet de coelo, et mortui in Christo resurgent primi; deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus, obviam Christo in aera, et ita semper cum Domino erimus. |
| 31 | Pereat contristatio, ubi tanta est consolatio; detergatur luctus ex animo; fides expellat dolorem: in tanta spe, non decet esse triste templum Dei: ibi habitat bonus consolator, ibi qui non fallit promissor. |
| 32 | Scio ut mortuum diu plangamus, quoniam mors amara est. |
| 33 | Per illam transivit et Dominus. |
| 34 | Sufficiant haec pauca charitati vestrae. |
| 35 | Consoletur abundantius, qui non migrat de corde vestro, sed ita dignatur habitare, ut nos dignetur etiam in fine invitare. |
| 36 | Amen. |