Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LXVII. ITEM UNDE SUPRA.
| 1 | Dilectissimi, oportet vobis enarrare quod per sacras Scripturas didicimus. |
| 2 | Illud tamen scire et intelligere debetis, imprimis ut credatis in Deum Patrem omnipotentem, et in Iesum Christum Filium eius, et in Spiritum sanctum: in his tribus personis et nominibus credamus unum Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium, hoc est Verbum Dei quod praedicamus. |
| 3 | Quia si confiteamur in ore nostro Dominum Iesum, et corde nostro crediderimus, salvi erimus. |
| 4 | Unde et misericors Dominus nos per Ioel prophetam exhortatur convertere de peccatis nostris, dicens: Convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio, et fletu, et planctu (Ioel. II); quia nolo mortem peccatorum, sed ut convertantur et vivant (Ezech. XXXIII). |
| 5 | Et iterum Dominus per prophetam ait: Nolite tardare converti de peccatis vestris, et ne differatis de die in diem (Eccli. V), quia finis noster et mors non tardat. |
| 6 | Haec enim sunt capitalia peccata de quibus nos convertere debeamus, id est superbia, invidia, homicidia, multiplex fornicatio, quod per omnia enarrare illicitum est: furta, rapina, falsa testimonia, periurium, detractio, cupiditas, vana gloria, iniusta lucra, ebrietates, comessationes, sacrilegium, quod est omnis cultura idolorum et daemoniorum, id est, auguria, et qui immolant ad petras, vel ad arbores, sive ad fontes, aut incantationes seu divinationes faciunt, et reliqua. |
| 7 | Haec sunt opera Satanae, quibus abrenuntiant Christiani in baptismo. |
| 8 | Haec opera diabolus in die mortis nostrae in nobis requirit. |
| 9 | Et si ille antiquus hostis in die exitus nostri invenerit reos et inemendatos de supradictis operibus, tunc trahit nos secum nudos et flentes in infernum et in aeternas poenas, ubi sunt tenebrae sine luce, ubi est ignis qui nunquam exstinguetur, ubi sunt vermes qui nunquam moriuntur: ubi aures nihil audiunt, nisi luctum et gemitum et stridores dentium; ubi esuriunt et sitiunt in aeternum, qui hic per avaritiam illorum, esurientibus et sitientibus miseris, cibum et potum dare noluerunt: ubi est omne malum et nullum bonum his qui se emendare noluerunt. |
| 10 | Sed tamen de Domini misericordia nullus diffidat, quia ipse Dominus per Ezechielem prophetam ait: In quacunque die peccator conversus fuerit ab iniustitia sua, omnes iniquitates eius in oblivione erunt coram me (Ezech. XXXIII). |
| 11 | Ideoque, dilectissimi, festinemus derelinquere omne malum, et emendemus nos, et faciamus omnem voluntatem Domini. |
| 12 | Imprimis teneamus fidem rectam, et diligamus Dominum toto corde, tota mente, tota virtute; deinde proximos nostros tanquam nosmetipsos. |
| 13 | Habeamus in nobis timorem Domini, humilitatem, charitatem, pacem cum omnibus, benignitatem, patientiam, modestiam, iustitiam, continentiam, misericordiam. |
| 14 | Haec sunt opera misericordiae: esurientibus cibum dare, sitientibus potum, nudum vestire, infirmos et in carcere clausos visitare et illis ministrare, hospites peregrinos et pauperes suscipere, iustitiam laudare, iniquitatem detestari, viduas et orphanos adiuvare, eleemosynas in pauperes partiri, tribulatis auxiliari, mortuos sepelire, decimas de omnibus rebus reddere, semper orare, castitatem corporis et animae custodire, ieiunium amare, confessionem et poenitentiam peccatorum semper agere, et indulgentiam omnibus peccantibus in se facere; et unusquisque quod sibi non vult, alii non faciat: haec facientibus regna praeparantur aeterna; et Salvator mundi, Dominus noster Iesus Christus, in die iudicii illis dicturus erit: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV). |
| 15 | Tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum (Matth. XXIII): ubi est lux sine tenebris, vita sine morte, ubi est laetitia et gaudium sine fine, ubi iuventus laeta sine metu senectutis, ubi salus sine aegritudine, ubi securitas sine timore, ubi regnum immutabile, ubi spiritalis scientia, et bona voluntas, et exsultatio sempiterna, ubi sunt maiora et meliora bona quam lingua humana enarrare possit quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. IX): quod nobis omnipotens Deus praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. |
| 16 | Amen. |