Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LXVI. ITEM UNDE SUPRA.
| 1 | Audite, fratres charissimi, quomodo magnum periculum est sacerdotibus Christi, id est episcopis et presbyteris, qui non annuntiant vobis quae facere, quae vitare debeatis: quia si nos non annuntiaverimus, ut corrigatis vosmetipsos ab operibus malis, nos in die iudicii rationem reddituri erimus pro vobis. |
| 2 | Et si unusquisque pro suo peccato vix possit poenam evadere, quid de sacerdotibus erit? quia nobis mandatum est ut vobis annuntiemus sine cessatione, dicentes: Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est. |
| 3 | Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas pessimas (Isa. LV). |
| 4 | Quia sic est vita ista quasi sit homo in domo aliena: nescit quo die vel qua hora dicatur ei, Veni foras, quia non est tua domus in qua es: sic incognitus est nobis finis noster. |
| 5 | Ideo admonemus vos ut quod promisistis in baptismo ante conspectum Dei vel angelorum, nulla sit negligentia; et si iam fuit, succurrat poenitentia. |
| 6 | Duo sunt quae promisistis: unum, credere vos in Deum Patrem omnipotentem et in Iesum Christum Filium eius, et in Spiritum sanctum; alterum, promisistis abrenuntiare diabolo et omnibus operibus eius. |
| 7 | In his brevibus sermonibus multa sunt quae continentur. |
| 8 | Ille abrenuntiat diabolum et opera eius, qui fugit criminalia peccata quae mergunt homines in supplicium aeternum, hoc est, sacrilegium, homicidium, adulterium, falsum testimonium, furtum, rapinam, superbiam, invidiam, avaritiam, cupiditatem, iracundiam, comessationem, ebrietatem et reliqua, quia non mentitur sanctus Apostolus dicens: Neque ebriosi regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). |
| 9 | Proinde nemo se circumveniat. |
| 10 | Quicunque ebriosus, pro ipsa ebrietate, si poenitentiam non egerit et usque ad mortem suam in ipsa ebrietate manserit, in aeternum peribit, et in perpetua flamma sine fine ardebit. |
| 11 | Similiter metuendum est iuramentum, quia per Spiritum sanctum dictum est in sacra Scriptura: Vir multum iurans implebitur iniquitate (Eccli. XXIII). |
| 12 | Quia quicunque per iuramentum [Forte, periurium] fecerit, et si vivat corpore, tamen mortuus est in anima. |
| 13 | Et quicunque in se vel unum de istis peccatis habere cognoscit, nisi poenitentia ei subvenerit, regnum coelorum habere non potest. |
| 14 | Sed si volumus veram invenire peccatorum nostrorum remissionem, donemus veram confessionem ex toto corde cum lacrymis, quia lacrymae poenitentium apud Dominum pro baptismate deputantur, quia nulla tam gravis culpa est quae per poenitentiam deleri non possit. |
| 15 | Proinde, dilectissimi, redimite animas vestras de poena inferni dum in hac vita vivitis, quia post mortem nullus vos redimet, si de hoc saeculo sine confessione et poenitentia mortui fueritis. |
| 16 | Agamus poenitentiam, et eleemosynam erogemus pauperibus de iusto labore acquisitis, quia sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III). |
| 17 | Diligamus Deum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota virtute, et ex tota mente; deinde proximos sicut nosmetipsos diligamus, hoc est maximum et primum mandatum Christi. |
| 18 | Et observate Dominicum diem, ut nullum servile opus in eo faciatis, quia in eo Deus lucem condidit: in eo manna in eremo pluit; in eo Redemptor humani generis sponte pro salute nostra a mortuis resurrexit; in eo Spiritum sanctum super discipulos infudit. |
| 19 | Tanta debet esse observantia ut, praeter orationes et missarum solemnia, et ea quae ad vescendum pertinent, nihil aliud faciat. |
| 20 | Nam et si necessitas fuerit navigandi sive itinerandi, licentia datur, ita duntaxat ut hac occasione missae et orationes non praetermittantur. |
| 21 | Et unusquisque, quacunque arte Deus illi donaverit unde semetipsum pascere vel vestire potest, de ipsa particula pro redemptione animae suae donet ad ecclesiam vel pauperibus decimam eius. |
| 22 | Et illud certissime credite quod omnis homo, quamvis peccator sit, quamvis criminosus, qui mala ante perpetraverat, et si eleemosynas fecerit, et in bona voluntate mors illum invenerit, nunquam descendet in infernum, sed ab angelis elevatur in coelis. |
| 23 | Propterea festinare debemus iam emendare nostra peccata, ut quod antea male fecimus defleamus, et ulterius facere desinamus: quia non requiret Deus quales ab initio fuimus, sed quales circa finem nostrum inventi fuerimus. |
| 24 | Quod ipse ad suum regnum nos perducat, cui est honor, gloria, virtus et potestas, in saecula saeculorum. |
| 25 | Amen. |