Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LXV. IN DOMINICIS DIEBUS QUANDO VOLUERIS.
| 1 | Oportet, dilectissimi fratres, unicuique Christiano libenter auscultare sacram Scripturam, auscultatam libentius audire. |
| 2 | Quia tunc proficit homini audire verba divina, si vox praedicantis in aure cordis infigitur. |
| 3 | Quia non auditores tantum verbi iustificabuntur, sed factores (Rom. II). |
| 4 | Ideoque, charissimi, audite verbum Domini, et intelligite et facite omnia mandata Domini; convertimini ad Dominum, et agite poenitentiam, ut deleantur vestra peccata. |
| 5 | Timete Dominum, et date illi honorem, quoniam venit iudicium eius, et ipse iudicabit omnibus gentibus. |
| 6 | Amemus Deum Patrem omnipotentem, qui in coelo et in terra habet potestatem, in mari et in omnibus quae in eis sunt; festinemus ad illam beatam vitam ubi semper speramus permanere. |
| 7 | Despiciamus istam vitam terrestrium, concupiscamus illam vitam coelestium. |
| 8 | Ista vita est misera et decepta et concupiscentiosa, vel plena scandalis: hic in labore vivimus, et in dolore morimur; ista vita finem habet, regnum Dei finem non habet. |
| 9 | Unde consideremus nosmetipsos, quia non scimus diem neque horam quando Dominus noster Iesus Christus erit venturus ad iudicium. |
| 10 | In die illa veniet Dominus de coelis cum angelis et cum omnibus sanctis eius ad iudicandum omnibus gentibus, et reddet unicuique secundum opera sua. |
| 11 | Idcirco, fratres mei, teneamus illas virtutes, quae maxima lucra conferunt animabus nostris. |
| 12 | Hae sunt virtutes ani marum, diligere Deum et proximum, et odire illa quae non diligit Deus: patientiam sectari et ab omni impatientia declinare; castitatem corporis et animae custodire; vanam gloriam contemnere, et omnia caduca calcare; humilitatem habere et tumorem superbiae abominari: iram cohibere et furorem reprimere; ab omni stultitia declinare et sapientiam divinam amplecti, ac omnem voluntatem carnis subiicere menti: avaritiam spernere et propria largiri: coelestia rebus terrenis praeponere; iudicium Dei die noctuque impensius meditari: hae sunt virtutes animae, unde omnis fructus spiritalis orietur. |
| 13 | Deus enim non se vult verbis tantum diligi, sed corde puro et operibus iustis. |
| 14 | Qui enim dicit: Diligo Deum, et mandata eius non custodit, mendax est. |
| 15 | Deus enim non auditor verborum, sed cordis inspector est, et diligit eos qui in simplicitate cordis diligunt illum. |
| 16 | His etiam supradictis virtutibus animarum, fratres mei, sunt quaedam vitia adversantia quae prodeunt ex radice iniquitatis, atque mergunt homines in puteum inferni, perpetrantibus ea et non emendantibus. |
| 17 | Haec sunt ventris ingluvies, fornicatio, avaritia, ira, vana gloria, superbia. |
| 18 | Ex his nascuntur comessationes, ebrietates, locus inhonestus ( Forte, lucrum inhonestum), stultiloquium, mendacium, furta, periuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, inhumanitas, rapacitas, homicidia, inimicitiae, contentiones, invidiae, impatientia, indignatio, contemptus, inobedientia, murmuratio, detractio. |
| 19 | Ab his etiam vitiis et ab aliis caveamus, et declinemus ab eis, et inania emendemus in melius quod negligenter peccavimus, ne subito praeoccupati die mortis, quaeramus spatium poenitentiae, et invenire non possimus. |
| 20 | Meditemur supradictas virtutes iugiter, operando, confitendo, poenitendo, assidue ad ecclesiam veniendo, orando, vigilando, eleemosynam largiendo. |
| 21 | Haec facientibus vita erit aeterna. |
| 22 | et ingredientur ad illud regnum, ubi Rex regum est et Dominus dominantium: ubi lux sine tenebris est, vita sine morte, laetitia sine tristitia, sanitas sine dolore; ubi nemo esurit neque sitit; ubi sunt maiora et meliora bona spiritalia quae lingua humana enarrare non possit, quae praeparavit Deus diligentibus se: quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. IX). |
| 23 | Ad hoc regnum, adiuvante Domino Salvatore nostro, perveniemus, ut cum illo regnemus in sempiterna saecula. |
| 24 | Amen. |