monumenta.ch > Ausonius > 4. DE TRIBVS MENSTRVIS MENSVVM. > HOMILIA LXIV. DE STUDIO BONO ET DISCRETIONE SEMPER HABENDA.
Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA LXIII. CONTRA COMESSATIONEM, ET EBRIETATEM, ET SCURRILITATEM. <<<     >>> HOMILIA LXV. IN DOMINICIS DIEBUS QUANDO VOLUERIS.

Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LXIV. DE STUDIO BONO ET DISCRETIONE SEMPER HABENDA.

1 Redemptor itaque noster, qui contentiones discipulorum suorum de primatu compescuit, in quo contendere debeant ostendit: Contendite, inquit, intrare per angustam portam (Luc. XIII).
2 Angusta ergo porta et arcta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui intrant per eam.
3 Hac ergo sententia quid aliud nobis insinuare ipsa Veritas voluit, fratres charissimi, quam ut per rectam intentionem et studium bonum vitam solummodo possemus consequi sempiternam. Miles qui legitime certaverit, coronabitur (II Tim. II); qui autem accepto bono certamine retro convertitur, aptus non esse regno coelorum dignoscitur.
4 Studium profecto bonum est, bonaque voluntas, per mandatorum Dei custodiam velle quemlibet pervenire ad gaudium sempiternum, ut quidquid agat, ad id referat ut Deo placeat: nec sibi per hoc aliquid transitorium avarus appetat.
5 Tunc enim bonum opus rite agitur, cum ex recta cogitationis intentione generatur.
6 Unde bene in Evangelio Veritas dicit: Lucerna corporis est oculus.
7 Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit.
8 Si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit (Matth. VI).
9 Quid enim per oculum exprimitur, nisi opus suum praeveniens cordis intentio? quia priusquam se in actione exerceat, hoc iam quod appetit contemplatur.
10 Et quid appellatione corporis designatur, nisi unaquaeque actio, quae intentionem suam, quasi intuentem oculum, sequitur.
11 Lucerna itaque corporis est oculus, quia per bonae intentionis radium merita illustrantur actionis.
12 Et si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit: quia et si recte intendimus per simplicitatem cogitationis, bonum opus efficitur, etiamsi minus bonum esse videatur.
13 Et si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit: quia cum perversa intentione quid vel rectum agitur, et splendere coram hominibus cernitur, apud examen interni iudicis obscuratur.
14 Vigilanti igitur cura per cuncta opera intentio nobis nostra pensanda est, ut nihil temporale in his quae agit appetat, totam se in soliditate aeternitatis figat: ne si extra fundamentum actionis nostrae fabrica ponitur, terra dehiscente solvatur.
15 Sed ut opus vestrum ad bonum finem pervenire possit, discretio vobis valde, fratres, necessaria est, quia discretio est omnium mater virtutum.
16 Plerumque enim virtus cum indiscrete tenetur, amittitur; cum discrete intermittitur, plus tenetur.
17 Nec mirum si in corporeis intelligimus, quod agi et incorporeis rebus videmus.
18 Ex studio namque arcus distenditur, ut in suo tempore cum utilitate tendatur.
19 Qui si otium relaxationis non accipit, feriendi virtutem ipso usu tensionis perdit.
20 Sic aliquando in exercitatione virtus cum per discretionem praetermittitur, reservatur, ut tanto post vitia valenter feriat, quanto a persecutione interim prudenter cessat.
21 Tunc autem recte accepta mensura cum anteposita oculis virorum spiritalium vita respicitur, quando electae unicuique animae ad sumendam vivendi regulam, patrum praecedentium exempla monstrantur; ut ex illorum vita consideret quid in suis actibus servet, quatenus respecto iusti limitis tramite: nec infra minima negligens deficiat, nec ultra maxima superbiens tendat; nec minus conetur explere quam sufficit, nec plus arripiat quam accepit: ne aut ad mensuram quam debet non perveniat, aut eamdem mensuram deserens, extra limitem cadat.
22 Angusta quippe porta est quae ducit ad vitam; et ille hanc ingreditur, qui in cunctis quae agit discretionis subtilitate propter hanc sollicite coarctatur: nam qui per voluntates proprias secura mente se dilatat, angustae sibi portae aditum damnat.
23 Ut ergo huius terrae mensura servetur, super eam divinitus linea tenditur.
24 Quia ut nostra opera vel minora proficiant, vel maiora moderentur, per sacra eloquia subtilis ante nos sanctorum vita expanditur; et quid nobis quantumque agendum sit, ostensa illorum discretione definitur.
25 Quapropter, fratres charissimi, in omni studio spiritalium virtutum vosmetipsos exercitate, et discrete in omnibus conservari, negligere nolite, nec supra mensuram, et rationem aliquid agere assuescite.
26 In praecipiti enim pedem porrigit, qui mensurarum suarum limitem non attendit.
27 Et plerumque amittit quod poterat, qui audacter ea ad quae pertingere non valet, arripere festinat.
28 Nam et membrorum nostrorum tunc ministeriis utimur, cum sua eis officia distinete servamus.
29 Lucem quippe oculis cernimus, vocem vero auribus audimus.
30 Si quis autem, mutato ordine, voci oculos, luci aures accommodet, huic utraque incassum patent.
31 Si quis odores velit ore discernere, sapores nare gustare, utriusque sensus ibi ministerium, quia pervertit, interimit.
32 Dum enim propriis haec usibus non aptantur, et sua officia deserunt, et ad extranea non assurgunt.
33 Bene itaque David intra acceptas ex divina largitate mensuras, pedem cordis presserat, cum dicebat: Neque ambulari in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. CXXX).
34 Super se quippe in mirabilibus ambularet, si apparere magnus ultra quam poterat quaereret.
35 Super se namque in mirabilibus attollitur, qui et in his ad quae non sufficit, videri conatur.
36 Ergo, fratres dilectissimi, quodcunque boni possitis instanter agite, et inter haec discretionis mensuram in omnibus caute et diligenter custodite.
37 Sic currite in stadio huius vitae, ut comprehendatis vitam aeternam.
38 Sic in agone Christiano decertate, ut a Christo coronemini.
39 Humilitatem veram praecipue tenete.
40 Et quidquid boni agitis, divinae gratiae illud deputetis, non vobis: quia omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a patre luminum (Iac. I).
41 Agonem vestrum Domino precibus commendate.
42 Spem vestram in Deum figite, eiusque perpetua visione perfrui ante omnia desiderate.
43 Ad quam pervenientes, exsultabitis laetitia inenarrabili, et adepto summo bono in aeternum cum sanctis angelis gaudebitis: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto unus Deus, per omnia saecula saeculorum.
44 Amen.
45 ( Quae sequuntur homiliae non erant notatae in indice homiliarum: sequebantur tamen in manuscripto exemplari, et fortasse Rabani non sunt. Vide Pamelium. )
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA LXIII. CONTRA COMESSATIONEM, ET EBRIETATEM, ET SCURRILITATEM. <<<     >>> HOMILIA LXV. IN DOMINICIS DIEBUS QUANDO VOLUERIS.
monumenta.ch > Ausonius > 4. DE TRIBVS MENSTRVIS MENSVVM. > HOMILIA LXIV. DE STUDIO BONO ET DISCRETIONE SEMPER HABENDA.