Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LXII. CONTRA FRAUDEM ET AVARITIAM.
| 1 | Convenit bene homini Christiano qui ad coeleste tendit regnum, et supernas divitias percipere ambit, ut se a praesentibus rebus temperet, et philargyriae malum, quod maxime humanum genus captivat, quasi venenum mortiferum fugiat, ne per fraudem aliquid adipisci gestiat, vel per rapacitatem possessa immensurate retineat: quia omnis fraus Deo displicet, et avaritia idololatriae ab Apostolo comparatur. |
| 2 | Avaro autem, dicit Scriptura, nihil est scelestius. |
| 3 | Quid superbit terra et cinis? Nihil est iniquius quam amare pecuniam. Hic enim animam suam venalem habet (Eccle. X). |
| 4 | Avaritia enim, quam Graeci philargyriam vocant, nimia est cupiditas divitiarum acquirendi vel tenendi. |
| 5 | Quae pestis inexplebilis est, et hydropico morbo similatur: sicut enim hydropicus quanto plus bibit, tanto plus sitit: sic et avarus quanto maiorem pecuniam acquirit, tanto maiorem habere appetit: et dum modus ei non est in habendo, modus illi non est in desiderando. |
| 6 | Hinc nascuntur invidiae, furta, latrocinia, homicidia, mendacia, periuria, rapinae, violentiae, inquietudo, iniusta iudicia, contemptus veritatis, futurae beatitudinis oblivio, obduratio cordis. |
| 7 | Quae fit contraria misericordiae et eleemosynae in pauperes, et totius pietatis aemula. |
| 8 | Dominus ergo noster, qui nos benignos esse de nostra substantia pauperibus et miseris admonet, ipse nos ab omni avaritia et iniusta pecuniae acquisitione prohibet. |
| 9 | Qui vero ait: De iustis laboribus tuis fac eleemosynam, ipse per Apostolum suum hortatur nos, dicens: Nolite fraudem facere invicem (I Cor. VII). |
| 10 | Nam qui fraude qualibet aliquid acquisierit, perdit iustitiae aequitatem. |
| 11 | Dic, avare, dic, cupide, dic, scelerate, quid acquisisti? Forte dicis, Aurum acquisivi, et verum dicis: ecce aurum acquisisti per fraudem, et fidem perdidisti per iniustitiam. |
| 12 | Si in mercatu fidem invenires venalem, si bonus esses, quomodo comparasses eam; quare non times perdere eam, quam te Deus voluit habere in corde? Aurum habes vel argentum vel aliud quid pretiosum in arca, sed damnum in conscientia. |
| 13 | His omnibus meliores divitias perdidisti, id est fidem et iustitiam et dilectionem Dei et proximi. |
| 14 | Lucrum tuum cogitas, damnum tuum non consideras? Si huic lucro gaudes, quare illa perdita non plangis? plus perdidisti quam acquisisti. |
| 15 | O dives, rapis per potentiam quod tibi placet habere, et perdes per iniustitiam quod te Deus vult habere, id est beatitudinem sempiternam. |
| 16 | Si enim fur vel raptor oculum perdidisset in furto vel rapina, forsitan postea furtum non fecisset vel rapinam: et nescit ille talis quod in eiusmodi peccato lumen perdidit cordis, quod melior est omni lumine corporis. |
| 17 | Magis, avare, des pauperibus quod habes, quam per fraudem acquiras quod non habes, ut invenias in coelo quod dedisti in terra: quid times pecuniam tuam perdere, et non times ut totus pereas? Pro acquisitione pecuniae falsum testimonium dicis, mentiris, rapis aliena, iuras, periuras, quae lex vetat: nonne cum haec omnia facis, quare non times ut totus ardeas in aeternum? Cur, avare, plus amas aurum quam animam? Quid enim proderit tibi si mundum universum lucreris, animae autem tuae detrimentum patiaris? Et ipse Dominus in Evangelio dicit: Cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cuiusquam vita est quae possidet. |
| 18 | Nunquid non divites similiter moriuntur sicut et pauperes: non prodesse possunt divitiae in die ultionis, nec liberabunt male utentes eis a poenis sempiternis. |
| 19 | Vultis, fratres, nosse quam perniciose, quam noxie, fomes iste, nisi fuerit diligenter excisus, ad eius interitum qui eum ceperit, fructificet, et omne genus praevalet ramusculis vitiorum? respice [respicite] in Iudam apostolorum numero deputandum: quia non voluit serpentis huius caput conterere, qualiter eum suo veneno peremerit; et concupiscentiae laqueis irretitum ad tam abrupta praecipitia crimen impegerit, ut redemptorem mundi et humanae salutis auctorem ob triginta argenteos persuaserit vendere: qui nequaquam ad tam esset scelestum proditionis facinus devolutus, si non philargyriae morbo fuisset infectus; nec Dominicae negotiationis reus ac sacrilegus exstitisset, nisi prius solitus fuisset sibi loculos creditos compilare. |
| 20 | Sed licet multi detestentur scelus Iudae, pauci tamen vitare student. |
| 21 | Qui ergo Dominum vendidit, reus esse ab hominibus diiudicatur; et qui veritatem pro mendacio commutat, vix a quoquam reprehenditur. |
| 22 | Attendite, fratres, quae dico, quia quicunque propter amorem pecuniae, vel commodum terrenum, veritatem vendit, Christum prodit, et Iudae sceleris est particeps. |
| 23 | Ait enim ipse Dominus: Ego sum via, et veritas et vita; vitam utique deserit, qui veritatem pro pecunia vendit: unde et mercatu infausto non vitam meretur aeternam, sed mendacii debitam mergetur in poenam. |
| 24 | Nolite, fratres, nolite avaritiae catenis ligari, nolite amore rerum labentium irretiri: sursum cor erigite, aeternam beatitudinem desiderate. |
| 25 | Nam mundus iste transit, et concupiscentia eius; verbum autem Domini manet in aeternum. |
| 26 | Hinc nos Paulus apostolus admonet et dicit: Tempus breve est; reliquum superest ut qui habent uxores, tanquam non habentes sint: et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non possidentes: et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura huius mundi (I Cor. VII). |
| 27 | Ille, fratres, uxorem habens est quasi non habens, qui sic studet placere coniugi, ut tamen non displiceat Conditori. |
| 28 | Flet quoque, sed tanquam non fleat, qui sic temporalibus damnis affligitur, ut tamen de aeternis lucris semper animum consoletur. |
| 29 | Gaudet vero, sed tanquam non gaudeat, qui sic de temporalibus bonis hilarescit, ut tamen semper perpetua tormenta consideret; et in hoc quod mentem gaudio sublevat, hanc continuo pondere providi timoris premat. |
| 30 | Emit autem, sed quasi non possidens, qui et ad usum terrena praeparat, et tamen cauta cogitatione praevidet quod ea citius relinquat. |
| 31 | Mundo quoque utitur, sed quasi non utatur, qui et necessaria cuncta exterius ad vitae suae ministerium redigit, et tamen haec eadem non sinet suae menti dominari, ut subiecta foris serviant, et nunquam intentionem animi ad alta tendentis frangant. |
| 32 | Quicunque igitur tales sunt, eis profecto terrena omnia non ad desiderium, sed ad usum assumuntur, quia rebus quidem necessariis utuntur, sed nihil habere cum peccato cupiunt. |
| 33 | De ipsis quoque rebus habitis quotidie mercedes acquirunt, et plus gaudent bono opere, quam bona possessione. |
| 34 | Haec ergo cogitate, et cum relinquere cuncta quae mundi sunt non potestis, exteriora bene exterius agite, sed et ardenter interius ad aeterna festinate. |
| 35 | Nihil sit quod desiderium vestrae mentis retardet, nullius vos rei in hoc mundo delectatio implicet. |
| 36 | Si bonum diligitur, mens in bonis melioribus, hoc est in coelestibus, delectetur. |
| 37 | Si malum metuitur, mala animo aeterna proponantur: ut dum illuc esse conspicit et amplius quod pertimescat, hic omnino non haereat. |
| 38 | Ad haec profecto agenda habemus mediatorem Dei et hominum adiutorem nostrum, per quem citius cuncta obtinebimus, si ad illum vero amore flagramus: qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 39 | Amen. |