Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LXI. CONTRA INVIDIAM ET ODIUM.
| 1 | Zelare quod bonum videas, et invidere melioribus, leve apud quosdam et modicum crimen videtur, fratres dilectissimi. |
| 2 | Dumque existimatur leve esse et modicum, non timetur; dum non timetur, contemnitur; dum contemnitur, non facile vitatur: et fit caeca et occulta pernicies, quae, dum minus perspicitur, ut caveri a providentibus possit, improvidas mentes latenter affligit. |
| 3 | Ego itaque puto nihil magis Christiano cavendum, nihil cautius providendum, quam ne quis invideat et livore capiatur: ne quis, fallentis inimici caecis laqueis implicatus, dum zelo frater in fratris odio convertitur, gladio suo nescius ipse perimatur. |
| 4 | Quod ut colligere plenius et manifestius perspicere possitis, ad caput eius atque ad originem recurramus. |
| 5 | Videamus unde zelus et quando et quomodo coeperit: facilius enim a nobis malum tam perniciosum vitabitur, si eiusdem mali et origo et magnitudo noscatur. |
| 6 | Hinc zabulus inter initia statim mundi et perit primus et perdidit. |
| 7 | Ille angelica maiestate subnixus, ille Deo acceptus et charus, postquam hominem ad imaginem Dei factum conspexit, in zelum malevolo livore prorupit, non prius deiiciens alterum instinctu zeli, quam ipse pro zelo ante deiectus: captivus antequam capiens, perditus antequam perdens, dum, stimulante livore, homini gratiam datae immortalitatis eripit, ipse quoque id quod prius fuerat amisit. |
| 8 | Quale malum est, fratres dilectissimi, quo angelus cecidit, quo circumveniri alta et praeclara sublimitas potuit; quo deceptus ipse est qui decipit! Exinde invidia grassatur in terris, dum livore perituro magistro perditionis obsequitur, dum zabulum qui zelat imitatur; sicut scriptum est: Invidia autem diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II). |
| 9 | Imitantur ergo illum, qui sunt ex parte illius. |
| 10 | Hinc ergo violata sunt fraternitatis primordia, hinc parricidia coeperunt nefanda: dum Abel iustum Cain odit iniustus, dum bonum malus invidia et livore persequitur. |
| 11 | Tantum valuit ad consummationem facinoris aemulationis furor, ut nec charitas fratris, nec sceleris immanitas, nec timor Dei, nec poena delicti cogitaretur. |
| 12 | Quae nunc considerantes, fratres dilectissimi, contra tantam perniciem mali vigilanter et fortiter dicata Deo pectora muniamus. |
| 13 | Aliorum mors proficiat ad nostram salutem, imprudentium poenae providentibus conferant sanitatem. |
| 14 | Non est autem quod aliquis existimet malum istud una specie contineri, aut brevibus terminis et angusto fine concludi. |
| 15 | Late patet zeli multiplex et fecunda pernicies. |
| 16 | Radix est omnium malorum, fons cladium, seminarium delictorum, materia culparum. |
| 17 | Inde odium surgit, animositas inde procedit. |
| 18 | Avaritiam zelus inflammat, dum quis suo non potest esse contentus, videns alterum ditiorem. |
| 19 | Ambitionem zelus excitat, dum cernit quis alium in honoribus auctiorem. |
| 20 | Zelo excitante sensus nostros, atque in ditionem suam mentis arcana redigente, Dei timor spernitur, magisterium Christi negligitur, iudicii dies non praevidetur: inflatur superbia, exacerbatur saevitia, impatientia concutit, furit discordia, ira fervescit, nec se iam potest cohibere vel regere, qui factus est potestatis alienae. |
| 21 | Hinc Dominicae pacis vinculum rumpitur, hinc charitas fraterna violatur, hinc adulteratur veritas, unitas scinditur, ad haereses atque ad schismata prosilitur. |
| 22 | Dum obtrectatur sacerdotibus, dum episcopis invidetur; dum quis aut conqueritur non se potius ordinatum, aut dedignatur alterum ferre praepositum, hinc recalcitrat, hinc rebellat, de zelo superbus, de aemulatione perversus, animositate et livore, non hominis sed honoris inimicus. |
| 23 | Qualis vero est anima, et in ea quae cogitationum tabes, pectoris quanta rubigo, zelare in altero vel virtutem eius, vel felicitatem! id est, odisse in eo vel merita propria, vel beneficia divina, in malum proprium bona aliena convertere, illustrium prosperitate torqueri, aliorum gloriam facere suam poenam. |
| 24 | Mala quoque habent terminum, et quodcunque delinquitur, delicti consummatione finitur. |
| 25 | In adulterio cessat facinus, perpetrato stupro; in latrone conquiescit scelus, homicidio admisso; et praedoni rapacitatem statuit possessa praeda, et falsario modum ponit impleta fallacia: zelus terminum non habet, permanens iugiter malum et sine fine peccatum; quantoque ille cui invidetur successu meliore profecerit, tanto invidus in maius incendium livoris ignibus inardescit: hinc vultus minax, torvus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor, stridor in dentibus, verba rabida et effrenata convicia, manus ad caedis violentiam prompta, etiam si a gladio interim vacua, odio tamen furiatae mentis armata: homicidii namque facinore perstringi eum quisquis zelaverit et odio habuerit fratrem suum, declarat Ioannes apostolus in Epistola sua, dicens: Qui fratrem suum odit, homicida est. |
| 26 | Et scitis: Quia omnis homicida non habet vitam in se manentem (I Ioan. III). |
| 27 | Et iterum: Qui dicit se esse in luce, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat: quia tenebrae excaecaverunt oculos eius (I Ioan. II). |
| 28 | Qui odit, inquit, fratrem suum, in tenebris ambulat, et nescit quo eat. |
| 29 | Item enim nescius in gehennam ignarus et caecus praecipitatur in poenam, recedens scilicet a Christi lumine, monentis et docentis: Ego sum lumen mundi: qui me secutus fuerit, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Ioan. VIII). |
| 30 | Sequitur Christum, qui praeceptis eius insistit, qui per magisterii eius graditur viam, qui vestigia eius atque itinera sectatur, qui quod Christus et docuit et fecit imitatur. |
| 31 | Provide tibimetipsi, o homo, et unde vulneratus eras, inde studeas curari: ama eos quos ante oderas, dilige illos quibus iniustis obtrectationibus invidebas; bonos imitare, si sectari potes: si sectari non potes, collaetare certe et congratulare melioribus; fac te illis adunata dilectione participem, fac te consortio charitatis et fraternitatis vinculo cohaeredem. |
| 32 | Dimittentur tibi debita, quando ipse dimiseris; accipientur sacrificia tua, cum pacificus ad Deum veneris; sensus atque actus tui divinitus dirigentur, quando ea quae divina et iusta sunt cogitaveris, sicut scriptum est: Cor viri cogitat iusta, ut a Deo dirigatur (Prov. VI). |
| 33 | Habes autem multa quae cogites: paradisum cogita, quo Cain non redit, qui zelo fratrem peremit. |
| 34 | Cogita coeleste regnum, ad quod non nisi unanimes atque concordes Dominus admittit. |
| 35 | Cogita quod filii Dei hi soli possint vocari qui sint pacifici, qui nativitate et lege divina ad similitudinem Dei Patris et Christi respondeant adunari: cogita sub oculis Dei stare, spectante ac iudicante ipso, conversationis ac vitae nostrae curricula; sicque decurrere et pervenire nos ad hoc tunc demum posse credamus, ut eum videre contingat nobis, si ipsum nunc videntem delectemus actibus nostris, si nos dignos gratia eius et indulgentia praebeamus, si placituri semper in regno, in hoc mundo ante placeamus: cui tunc sine dubio placebimus, si modo ab omni zelo et livore invidiae alieni existimus, et proximos nostros vera dilectione amamus: quia pacifici filii sunt Dei, et qui diligit fratrem suum ex Deo natus est et videbit Deum: cuius visione perpetua ipse nos perfrui concedat, qui nos a morte perpetua liberaverat, Christus salvator noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 36 | Amen. |