Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LX. DE IRACUNDIA ET HOMICIDIO CAVENDO.
| 1 | Dominus igitur et Salvator noster, fratres charissimi, suo verbo suoque exemplo ad mansuetudinem et patientiam nos instituens, irae et furoris pertinaciam penitus abdicavit, ut hoc quod Legis mandato implere non valuit, Evangelii consummaretur praecepto. |
| 2 | Lex enim homicidium prohibuit, sed quia irasci permisit, quod seminarium est homicidii, ipsum vitium perfecte non abstulit. |
| 3 | Redemptor itaque noster, qui non venit legem solvere, sed adimplere, id quod in lege minus fuit, sua sanctione adimplevit, irae occasionem tollens: et non solum non irasci, vel non occidere iussit, quin etiam adversa quoque ab aliis irrogata, patientissime nos tolerare praecepit. |
| 4 | Ira enim est quaedam passio mentis, quae, si ratione non regitur, in furorem vertitur, ita ut homo sui animi impotens fiat, faciens quod non convenit. |
| 5 | Haec enim si corde insedit, omnem eximit providentiam ab eo facti, nec iudicium recte discretionis inquirere, nec honestae contemplationis virtute, nec maturitatem consilii habere poterit, sed omnia per praecipitium quoddam facere videtur. |
| 6 | De qua idem pullulat tumor mentis, rixae, contumeliae, clamor, indignatio, praesumptio, blasphemiae, sanguinis effusio, homicidia, ulciscendi cupiditas, iniuriarum memoria. |
| 7 | Quae vincitur per patientiam et longanimitatem, et per rationem intellectualem quam Deus inserit mentibus humanis, et per recordationem Orationis Dominicae, ubi Deo dicitur: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. |
| 8 | Quapropter si illam summam divini praemii cupimus adipisci, de quo dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; non solum haec e nostris actibus amputanda est, sed etiam de internis animae radicitus exstirpanda. |
| 9 | Non enim valde proderit iracundiae cohibitus furor in verbo, nec in effectum prolatus, si illam arcanis pectoris nostri Deus, quem secreta cordium non latent, inesse perspexerit. |
| 10 | Quasi vero universa virulenta serpentium genera vel ferarum, cum in solitudine suisque cubilibus immorantur, innoxia perseverent, nec tamen ex eo pronuntiari possunt innoxia quia nulli noceant, hoc enim eis non affectum [affectus] bonitatis, sed necessitas solitudinis confert; quae cum laedendi nacta fuerit copiam, in semetipsis reconditum virus et animae feritatem protinus egerunt atque demonstrant. |
| 11 | Radices enim vitiorum potius excidi praecipit evangelicus sermo, quam fructus qui procul dubio, evulsis fomitibus, nequaqum ulterius pullulabunt. |
| 12 | Atque ita mens poterit iugiter in omni patientia et sanctitate durare: cum haec non de superficie operationis et actuum, sed de cogitationum fuerint evulsa penetralibus. |
| 13 | Et idcirco ne homicidium perpetretur, ira odiumque succiditur, sine quibus homicidii crimen nullomodo valebit admitti. |
| 14 | Qui irascitur enim fratri suo, reus erit iudicio (Matth. V); qui odit fratrem suum homicida est (I Ioan. III); in eo scilicet, quo eum corde cupiat interire cuius cruorem propria manu vel telo apud homines minime fudisse cognoscitur. |
| 15 | Affectu irae homicida pronuntiatur a Domino, quia non solum operationis effectu, sed etiam pro voluntatis ac voti desiderio unicuique aut praemium reddat, aut poenam. |
| 16 | Egregius vero mundi praedicator dicit: Omnis amaritudo, et ira et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis (Ephes. IV). |
| 17 | Nec etiam ira viri iustitiam Dei operari poterit. |
| 18 | Ira scilicet sine temperamento expers est rationis. |
| 19 | Responsio mollis mitigat iram, sermo durus suscitat furorem (Prov. XV). |
| 20 | Vir iracundus, ut ait Salomon, provocat rixas; qui patiens est, mitigat suscitatas (Ibid.). |
| 21 | Spiritum vero ad irascendum facilem quis sustinere poterit? Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor finem vindictae novit. |
| 22 | Si te, o homo, praeoccupaverit ira, mitiga eam. |
| 23 | Illa ira mala est quae mentem turbat, ut rectum consilium perdatur. |
| 24 | Illa ira est iusta et necessaria, quando homo contra propria irascitur peccata, et contra seipsum indignabitur, dum male agit. |
| 25 | Dicit Propheta: Irascimini et nolite peccare (Psal. IV). |
| 26 | Concessit quod naturae est, tulit quod culpae est. |
| 27 | Ira alterius tua leniatur patientia. |
| 28 | Noli vinci a malo, sed vince in bono malum (Rom. XII). |
| 29 | Alterius peccatum tuum sit praemium. |
| 30 | Displicet tibi alterius ira, quod tibi in altero displicet, in teipso quoque displiceat. |
| 31 | Noli tranquillitatem mentis tuae alterius perturbatione maculare. |
| 32 | Noli te aequalem stulto facere, quia ira in sinu stulti requiescit: si tu irasceris contra eum, erunt duo mali, tu et ille: melius tibi esset esse bonum, quanquam ille sit malus; cur tu ex alterius malitia malus efficeris? Sed adhuc quod est gravius, alius postulat mortem inimici: eum quem gladio persequi non potest, persequitur oratione. |
| 33 | Et vivet adhuc qui maledicitur, et tamen is qui maledicit iam de morte illius reus tenetur. |
| 34 | Iubet autem Deus ut diligatur inimicus, et tamen rogatur Deus ut occidat inimicum. |
| 35 | Quisquis itaque sic orat, in ipsis suis precibus contra conditorem pugnat. |
| 36 | Unde et sub Iudae specie dicitur: Fiat oratio eius in peccatum (Psal. CVIII). |
| 37 | Oratio quippe in peccato est illa petere quae prohibet ipse qui petitur. |
| 38 | Hinc Veritas dicit: Cum statis ad orandum, dimittite si quid habetis in cordibus vestris (Marc. XI). |
| 39 | Sed ecce nobis inimicus graviter deliquit, damna intulit, iuvantes laesit, amantes persecutus est: retinenda haec essent, si remittenda nobis delicta non essent; advocatus etenim noster precem nobis in causa nostra composuit, et ipse eiusdem causae iudex est qui advocatus: preci autem quam composuit conditionem inseruit dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. |
| 40 | Quia ergo ipse iudex venit qui advocatus exstitit, ipse precem exaudit qui fecit. |
| 41 | Aut ergo non facientes dicimus: Dimitte nobis debita nostra, et reliqua, et nosmetipsos hoc dicendo amplius ligamus: aut fortasse hanc conditionem in oratione intermittimus, et advocatus noster precem quam composuit, non recognoscit, atque apud se protinus dicit: Scio quod monui, non est ipsa oratio quam feci. |
| 42 | Quid ergo nobis faciendum, fratres, nisi ut verae charitatis affectum impendamus fratribus nostris: ut sicut manus nostras foris a caede, ita et intus ab odio corda nostra serventur innoxia. |
| 43 | Homicidae enim, ut scriptum est, regnum Dei non possidebunt (Gal. V); et, Qui odit fratrem suum, in tenebris est (I Ioan. II); abiicite prius a vobis odium, et ita, Deo auxiliante, vitare potestis homicidium. |
| 44 | Sic et non solum in tenebras exteriores cum homicidarum auctore, id est cum diabolo, non ibitis, imo cum pacificis Patris coeleste regnum Filii dulcissimi possidebitis: quod vobis nobisque vobiscum auctor et restitutor salutis nostrae concedere dignetur Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto, in unitate et trinitate perfecta Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 45 | Amen. |