Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LIX. DE SUPERBIA ET VANA GLORIA CAVENDA.
| 1 | Oportet vos scire, fratres charissimi, quoniam coelestis regis milites estis, contra quos hostes praeliare debeatis. Dicit enim beatus apostolus Paulus (Ephes. VI): Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritales nequitias in coelestibus. |
| 2 | Si ergo spiritales sunt hostes, adversus quos belligerandum est, cum spiritalibus armis pugnare debemus. |
| 3 | Hostes enim nostri daemones sunt: arma eorum, cum quibus invisibiliter contra nos pugnant, sunt vitia. |
| 4 | E contra nos, duce atque imperatore nostro Christo super nos regnante, sacris armis virtutum bellum nostrum geramus, et victoriam facile per Regis nostri auxilium capiemus. |
| 5 | Ait enim ipse ad aciem inimicorum suos exhortans: Nolite timere, inquit, fortior est qui in vobis est quam qui in mundo est. |
| 6 | Confidite, quia ego vici mundum (Ioan. XVI). |
| 7 | primum namque ignotorum telorum hostis antiqui ac principium est superbia, quae ubicunque subintraverit, omnium vitiorum post se turmas trahit. |
| 8 | Hanc quoque maxime conditor noster detestatur; unde et de eo scriptum est: Omnis arrogantia, abominatio est apud Deum; et item: Odibilis coram Domino et hominibus superbia (Eccli. X). |
| 9 | Et item: Superbis Deus resistit, humilibus autem gratiam dat (Prov. III). |
| 10 | Maximum et primum quippe diaboli peccatum fuit superbia; et hac homines primos decepit; unde scriptum est: Initium superbiae homines apostatare a Deo fecit: quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor eius, quoniam initium est omnis peccati superbia: qui tenuerit illam, adimplebitur maledictis, et subvertet eos in finem. |
| 11 | Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. |
| 12 | Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro illis. |
| 13 | Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. |
| 14 | Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum. |
| 15 | Arefecit ex ipsis, et disperdidit illos, et cessare fecit memoriam a terra. |
| 16 | Perdidit Deus memoriam superborum, et reliquit memoriam humilium sensu (Eccli. X). |
| 17 | Quapropter omni vitio deterior est superbia: quae saepe et de bonis nascitur actibus, dum homo in suis bonis operibus superbit; et post hoc perdit per superbiam quod habuit per charitatem. |
| 18 | Item omnium vitiorum novissimum est. |
| 19 | Super his superbire coepit, ante est ista sententia ponenda, de alto ruinam facit. |
| 20 | Omnis quoque peccati initium, ut diximus, superbia est; quia dum anima praecepta contemnit Creatoris, mox in cuiuslibet peccati corruit foveam; nam omnis superbia tanto in imo iacet quanto in altum se erigit, tantoque profundius labitur quanto excelsius elevatur. |
| 21 | Qui enim per propriam superbiam attollitur, per Dei iustitiam damnatur. |
| 22 | Unde scriptum est: Ante ruinam hominis exaltatur spiritus eius (Prov. XVI). |
| 23 | Ergo, fratres, nihil magis Christiano vitandum est quam superbia, quae iram Dei provocat: nam superbia ex angelis daemones fecit, humilitas autem homines sanctis angelis similes reddidit. |
| 24 | Superbi cupiunt in se praedicari quod non faciunt, humiles refugiunt quidquid boni operantur, agnosci. |
| 25 | Non elevetur ergo homo in bono suo, nec laudem sibi quaerat, quamvis aliquid boni faciat: sed Deum laudari cupiat in donis suis, qui nihil boni facit nisi quod Deus donavit ei facere: unde ad eum cuncta debet referre quae bene facit, non ad semetipsum. |
| 26 | Dominus namque dicit in Evangelio: Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis (Matth. VI); id est, ut non ea intentione faciatis bona quod ab hominibus vanam laudem habeatis. |
| 27 | Sed quidquid faciatis boni, pro Dei amore et salute animae vestrae et fraterna charitate faciatis. |
| 28 | Ideo ipse Dominus dixit de quibusdam qui eleemosynam faciunt, vel orationes et ieiunia, ut ab hominibus laudem accipiant: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Ibid.). |
| 29 | Qui pro eo bonum quodlibet facit ut ab hominibus laudetur, haec est merces illius quam quaesivit, et nullam a Deo sperare habet retributionem; quia pro eius amore non fecit, sed pro vana humanae laudis iactantia, sicut hypocritae facere solent. |
| 30 | Quod vitium hominibus placendi in bonis operibus, Dominus Christus multum detestatur, et saepius Pharisaeos, qui tales fuerunt in Iudaea, terribili percutit maledictione, dicens: Vae vobis, hypocritae (Matth. XXIII). |
| 31 | Sed, secundum Apostolum, qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I). |
| 32 | Qui enim laudem non appetit, nec pro contumelia conturbatur, nec ideo se bonum existimet homo, quamvis ab alio laudatur, quia ab aliis qualis sit intus ignoratur; sed hoc cogitet quia Deus eius inspector est cordis: quid prodest malo homini, si bonus praedicetur? Tunc ergo veraciter hoc quod agit homo bonum est, quando placere desiderat a quo habet quidquid boni habet, vel facit quae bona agere videtur. |
| 33 | Et qui per haec non Deo, sed hominibus placere cupit, in vanum laborat et in ventum seminat. |
| 34 | Magnum se unusquisque esse studeat in suis operibus, sed de magnitudine sua humanum non quaerat favorem, ne perdat quod habuit, et sit parvus factus. |
| 35 | Increpat eos beatus Paulus apostolus qui in suis gloriantur benefactis, dicens: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV)? Ergo qui aliquod donum Dei quod meruit in suam laudem convertit, procul dubio virtutem in vitium transfert, et bonum quod fecit in peccatum: cum enim causa iactantiae pascitur pauper, etiam ipsum misericordiae opus in peccatum convertitur; igitur necesse est ut quidquid homo boni agat, Deo quaerat laudem, non sibi, sicut ipse Dominus in Evangelio ait: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est (Matth. V). |
| 36 | Itaque, fratres mei amantissimi et desiderantissimi, cavete superbiam, cui Deus resistit; vitate iactantiam, quae Deo displicet: abominamini arrogantiam, quae abominatio est coram Deo. |
| 37 | Habete semper in omni conversatione vestra humilitatem, custodem virtutum; tenete illam in corde, ostendite in sermone, servate in opere: et quidquid boni aut in verbo, aut in opere agatis, omnia in gloriam Dei facite, dicentes cum Propheta: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXXXVII). |
| 38 | Sicque potestis poenam effugere gehennae, quam merentur superbi, et ad regnum pervenire coeleste, quod merentur humiles: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 39 | Amen. |