monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LVIII. DE IUSTE IUDICANDO ET FALSIS TESTIBUS NON RECIPIENDIS.
Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA LVII. DE CONTEMPTU MUNDI ET DE PRAEMIO FUTURO. <<<     >>> HOMILIA LIX. DE SUPERBIA ET VANA GLORIA CAVENDA.

Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LVIII. DE IUSTE IUDICANDO ET FALSIS TESTIBUS NON RECIPIENDIS.

1 Audivimus Dominum in Evangelio, fratres charissimi, praecipientem atque dicentem: Nolite iudicare, et non iudicabimini; nolite condemnare, et non condemnabimini.
2 In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis (Matth. VII).
3 In quo non prohibuit iudicii sanctionem, sed ostendit iudicandi rationem.
4 Compescuit pertinaciam, et docuit iustitiam.
5 Ait enim ipse alibi: Iustum iudicium iudicate (Ioan. VII).
6 Et in Lege: Iuste, inquit, quod iustum est exsequaris.
7 Omnis enim qui recte et iuste iudicat, stateram in manu gestat.
8 In utroque penso iustitiam et misericordiam portat, sed pro iustitia reddit peccati sententiam: pro misericordia temperat poenam; quaedam vero sunt a iudice bono per aequitatem corrigenda, quaedam itaque per misericordiam indulgenda.
9 Sine personarum acceptione debent esse iudicia: nihil enim iniquius est quam munera accipere in iudiciis, quia munera excaecant prudentium corda, et subvertunt verba iustorum (Deut. XVI).
10 In quo enim iudicio, dicit Dominus, iudicabitis, iudicabitur de vobis.
11 Quapropter iudex Deum iudicem timeat, ne forte eo iudicante ipse damnetur.
12 Qui innocentes damnat vel impios iustificat pro muneribus, vel cuiuslibet personae amore vel odio cor acclinaverit, iudicii veritatem observare non poterit.
13 Nemo principum stultos vel improbos iudices ponere debet: nam stultus per ignaviam ignorat iustitiam; improbus autem per cupiditatem subvertit ipsam quam didicit veritatem.
14 Pene gravius lacerantur pauperes a pravis iudicibus quam a cruentissimis hostibus: nullus praedo tam cupidus in alienis, quam iudex iniquus in suis.
15 Peiores sunt hostibus iudices iniqui; hostes saepe fuga vitantur, iudices propter potentiam effugi non possunt.
16 Ipsi divitias ex civium oppressione congregare student.
17 Ipsi divitias ex civium oppressione congregare student.
18 Aliquoties iudices boni ministros habent rapaces, quorum scelere coinquinantur, si non prohibent rapacitatem illorum; hi in alienis pereunt peccatis, quia non solum, ut egregius mundi doctor ait (Rom. I), qui faciunt, sed qui consentiunt iniqua facientibus, digni efficiuntur morte perpetua.
19 Saepe iudices pravi cupiditatis causa aut differunt aut pervertunt iudicia, nec finiunt causas quousque sacculus eorum impleatur; quando enim iudicant, non causam, sed dona considerant.
20 Iudices pravi, iuxta prophetae verbum, quasi lupi, vespere non relinquunt in mane; hoc est, de praesentis vitae commodo tantum cogitant, de futuro autem nihil, luporum more cuncta rapientes, et vix pauca pauperibus relinquentes.
21 Iracundus iudex iudicii examen plene contueri non valet, quia caligine furoris non videt claritatem iustitiae.
22 Non persona in iudicio consideranda, sed causa.
23 Scriptum est enim: Non accipias personam in iudicio.
24 Iniqui iudices errant in veritatis sententia, dum intendunt qualitatem personae; et nocent saepe iustis, dum improbe defendunt impios.
25 Acceptio munerum in iudiciis praevaricatio est veritatis.
26 Qui Deum timentes, iuste iudicant, aeterna a Deo accepturi sunt praemia.
27 Considerandum est igitur iudici ne falsorum testium dolo deludatur, ne cum ipsis sceleris sui sortiatur vindictam.
28 Falsus testis, dicit Salomon, non erit impunitus (Prov. XIX).
29 Qui falsum testimonium profert contra proximum suum, exstinguetur lucerna eius in die ultimo (Prov. XXIV).
30 Item alibi dicit: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I), quoniam metu cuiuslibet potestatis veritatem occultat, iracundiam Dei super se invocat, quia magis timet hominem quam Deum.
31 Falsidicus testis est tribus personis obnoxius: primum Deo, cuius praesentiam contemnit; deinde iudici, quem fallit mentiendo; postremo innocenti, quem falso testimonio laedit.
32 Saepe enim evenit ut falsi testes, quando separantur, mox mendaces inveniantur: nec sibi blandiatur quis, si audiat falsum testimonium dici contra quemlibet, et non manifestat, eo quod ipse falsum non dicat: uterque enim reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium dicit, quia ille prodesse non vult, et ipse nocere desiderat.
33 Beatus, cuius testimonium in conspectu Dei probabile invenietur.
34 Scire vos oportet, fratres, quod quatuor modis iustitia in iudiciis subvertitur, hoc est, timore, cupiditate, odio, amore; timore, dum metu potestatis alicuius, veritatem dicere vel iudicare quislibet pavescit; cupiditate, dum praemio muneris alicuius corrumpitur iudex; odio, dum cuiuslibet inimicitiae causa nocere alteri desiderat; amore, dum amicos vel propinquos contra iustitiam defendit potentior.
35 His quatuor modis, saepe aequitas iudicii subvertitur, et innocentia laeditur.
36 Magisque dolendi sunt qui opprimunt pauperes, quam qui patiuntur iniuriam.
37 Illi enim qui opprimuntur temporalem miseriam cito finiunt, illi vero qui opprimunt eos per iustitiam, aeternis flammis deputantur.
38 Hic vero saepe a malis boni iudicantur, in futura siquidem vita mali iudicantur a bonis.
39 Saepe etiam et hic boni infelices sunt et miseri coram hominibus, et mali felices; in illa itaque retributione aeterna semper boni felices erunt, et mali semper miseri erunt.
40 Quibus bene erit in hoc saeculo contendant maxime ne bona perdant perpetua, et qui molestias patiuntur, fortiter eas sufferant, ut aeterna beatitudine inveniantur digni.
41 Contestans obsecro vos, fratres charissimi, ut semper hoc attendatis, quando aliquem iudicetis, seu defendatis, sive etiam hoc facientibus consentiatis; quod veritatem et iustitiam non relinquatis, sed in omnibus observare studeatis, quatenus a vero iudice vestro, ipsa videlicet Veritate, quae iudicabit orbem terrae in aequitate et iustitia, coronam immarcescibilem cum benedictis in aeterna beatitudine accipere mereamini; ipso tribuente, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
42 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA LVII. DE CONTEMPTU MUNDI ET DE PRAEMIO FUTURO. <<<     >>> HOMILIA LIX. DE SUPERBIA ET VANA GLORIA CAVENDA.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LVIII. DE IUSTE IUDICANDO ET FALSIS TESTIBUS NON RECIPIENDIS.