Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LVII. DE CONTEMPTU MUNDI ET DE PRAEMIO FUTURO.
| 1 | Admonet nos, charissimi, beatus Ioannes apostolus, et ad contemptum caducarum rerum provocat, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quoniam mundus transit et concupiscentia eius. |
| 2 | Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Ioan. II). |
| 3 | Similiter et beatus Paulus apostolus, scribens ad Timotheum, nos instruens docet: Praecipe, inquit, divitibus mundi huius non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. |
| 4 | Qui divites sunt in operibus suis, facile tribuant, communicent cum his qui non habent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI). |
| 5 | Attendite, fratres, et sollicite quae dicuntur pensate: nam cum divitibus praecipitur ut thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum ut apprehendant veram vittam, sine dubio ista falsa vita est. |
| 6 | Et maxime hoc divites audire debent, quos quando pauperes intuentur murmurant, gemunt, laudanti invident, aequari velle optant, impares se dolent, et inter laudes divitum, hoc plerumque dicunt, Soli sunt isti, isti soli vivunt. |
| 7 | Propter haec ergo verba quibus homines tenues divitibus adulantur, quia ipsi vivunt, ne his adulantium inflati verbis, putent se vere vivere: Praecipe, inquit, divitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. |
| 8 | Divites sint, sed ubi? In operibus, inquit, bonis: facile tribuant, quia non perdunt quod tribuunt; communicent cum his qui non habent, et ex hoc thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum ut apprehendant veram vitam, non assentientes adulantibus, qui dicunt vivere, et solos vivere. |
| 9 | Vita ista somnus est, divitiae istae velut in somniis fluunt. |
| 10 | Audi psalmum, o dives pauperrime: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV). |
| 11 | Aliquando et mendicus in terra iacens, frigore tremens, occupatus tamen somno, thesauros somniat, et gaudet, et superbit in somniis, et parem suum pannosum non dignatur agnoscere: et donec dormit, dives est. |
| 12 | Cum ergo vigilaverit, invenit quod falsum gaudebat; cum evigilaverit, invenit quod verum doleat. |
| 13 | Dives ergo moriens similis est pauperi vigilanti, qui thesauros videbat in somnis. |
| 14 | Nam et induebatur purpura et bysso quidam dives, nec nominatus, nec nominandus, contemptor pauperis iacentis ante ianuam suam. |
| 15 | Induebatur purpura et bysso, sicut evangelicum testimonium est; et epulabatur quotidie splendide. |
| 16 | Mortuus est, sepultus est, evigilavit, et se in flammis invenit. |
| 17 | Dormivit ergo somnum suum, et nihil invenit ille divitiarum in manibus suis, quia nihil boni egit manibus suis. |
| 18 | Propter vitam ergo quaeruntur divitiae, non vita propter divitias. |
| 19 | Quam multi cum suis hostibus pacti sunt, ut totum tollerent, et vitam relinquerent; quantumcunque habuerunt, tanti vitam emerunt: quanti comparanda est vita aeterna, si tam pretiosa est vita peritura! Da Christo aliquid ut vivas beatus, si totum das hosti ut vivas mendicus. |
| 20 | Ex vita tua temporali, quam toto pretio redimis, appende quanti valeat aeterna, quam negligis: ut vivas diebus paucis, etsi ad senectutem perventurus sis; omnes enim dies hominis ab infantia usque ad senectam, pauci dies sunt, et si ipse Adam hodie moreretur, paucos dies vixerat, quia omnes finierat: paucos ergo dies, et hos laboriosos, in tanta inopia, inter tantas tentationes, redimis, quanti nihil habere vis ut habeas te; hodie redemptus, cras forte moriturus; ab isto dimissus, forte ab alio trucidandus. |
| 21 | O homo corpore fragilis, tempore mutabilis, morte solubilis, pressus oneribus, fatigatus sollicitudinibus, audi consilium meum: Releva te dando pauperibus quod acquisisti laboribus; da non habenti aliquid, quia et tu non habes aliquid: nunquam enim vitam aeternam habes; da ergo ex eo quod habes, ut accipias quod non habes. |
| 22 | Pulsat mendicus ianuam tuam; pulsas tu ianuam Domini tui. |
| 23 | Hoc facit Deus cum mendico suo quod facis tu cum tuo: da ergo, et dabitur tibi. |
| 24 | Si nolueris, tu videris: clamat enim pauper, et dicit tibi, Peto panem, et non das: petis vitam, et non accipis; videamus quis nostrum maore damno laboret, ego qui fraudor buccella, an tu qui privaris vita aeterna: ego qui castigor in ventre, an tu qui mente; ad postremum ego qui ardeo fame, an tu qui exurendus es igne, et flammis vivacibus mancipandus? His verbis pauperis, nescio utrum respondere poterit superbia divitis. |
| 25 | Omni, inquit Dominus, petenti te da: si omni, quanto magis egeno et misero, cuius macies et pallor mendicant; cuius lingua tacet, squalor et gemitus eleemosynam petunt. |
| 26 | Audi ergo me, o dives, et consilium meum placeat tibi, peccata tua eleemosynis redime, noli incumbere auro; nudus existi de ventre matris tuae, nudus es rediturus in terram; et si nudus es rediturus in terram, cui congregas super terram. |
| 27 | Credo si aliquid tecum portare posses, vivos homines devorasses. |
| 28 | Ecce nudus regredieris, cur non pecuniam vel bene vel male congregatam largiris? Praemitte quo iturus es, fac translationes rerum periturarum, ut pervenias ad regnum coelorum. |
| 29 | Si enim homini alicui decem solidos dares, pro quibus tibi centum postmodum redderet, quantum gauderes, quanta animi laetitia exsultares? Si ergo usuris gaudes, fenera Domino tuo, tribue Deo tuo de suo: multiplicato enim fenore, reddet tibi. |
| 30 | Vis nosse quam multipliciter reddet tibi? Pro buccella, pro nummo, pro tunica, accipis vitam aeternam, regnum coelorum, beatitudinem sine fine. |
| 31 | Appende cum buccella tua vitam aeternam, divitias sempiternas, nulla est comparatio; das enim terram, et recipis eum qui fecit coelum et terram. |
| 32 | Ipse enim praemium nostrum, sine quo dives mendicat, et cum quo pauper copiosissime dives est. |
| 33 | Quid enim habet dives, si Deum non habet? Quid non habet pauper, si Deum habet? Si ergo, fratres charissimi, esse divites cupitis, veras divitias amate. |
| 34 | Si culmen veri honoris quaeritis, ad regnum coeleste tendite. |
| 35 | Si gloriam dignitatum diligitis, in illa superna angelorum curia ascribi festinate. |
| 36 | Verba Dei quae aure percipitis, mente retinete, et operibus illa implere satagite. |
| 37 | Ecce transit omne quod in mundo agitis, et ad extremum iudicium sine ulla manentis interpositione quotidie volentes nolentesque properatis. |
| 38 | Cur ergo amatur quod relinquitur? Cur illud negligitur quo pervenitur? Amate coelestia, respuite terrena, quaerite aeterna, negligite temporalia, ut cum illo possitis perpetuum regnum tenere, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 39 | Amen. |