monumenta.ch > Hrabanus Maurus > PRAEFATIO AD HAISTULFUM ARCHIEPISCOPUM. > HOMILIA VIII. IN HYPAPANTI SIVE OBLATIONE DOMINI IN TEMPLO. > HOMILIA VII. IN EPIPHANIA DOMINI. > HOMILIA IV. DE NATALI DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. > PRAEFATIO. > HOMILIA III. DE IEIUNIO DECIMI MENSIS. > HOMILIA L. DE CONTINENTIA. > HOMILIA VI. IN OCTAVIS DOMINI. > 84. > HOMILIA II. ITEM ANTE NATALEM DOMINI. > HOMILIA XIV. IN DIE PALMARUM.( Evang. Matth. X.) > HOMILIA X. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De poenitentia ex corde facienda et eleemosynarum largitate. ( Evang. Matth. XV.) > HOMILIA LXVIII. IN VIGILIIS DEFUNCTORUM. > HOMILIA LVI DE NON TARDANDO CONVERTI A PECCATIS AD DEUM.
Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA LV. DE CONFESSIONE AC POENITENTIA ATQUE COMPUNCTIONE CORDIS. <<<     >>> HOMILIA LVII. DE CONTEMPTU MUNDI ET DE PRAEMIO FUTURO.

Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LVI DE NON TARDANDO CONVERTI A PECCATIS AD DEUM.

1 Legimus ergo Apostolum, fratres charissimi, dicentem: Quaecunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
2 Ecce in litteris divinitus inspiratis reperitur scriptum: Fili, ne tardes converti ad Dominum, quia nescis quid futura pariat dies; nam qui tardat converti, periculum facit animae suae, quia mors non tardat; quae si tardantem converti inveniat, ad tormenta deducit eum.
3 Dissoluta, fratres, et periculosa paralytica cogitatio est, de crastina cogitare conversione, et hodiernam negligere.
4 Quid tu, peccator, converti dissimulas, et non metuis ne tibi mors repentina subripiat diem conversionis: nonne homines subito moriuntur? si bonum est peccata dimittere, et ad Deum converti, cito fiat: Deus tibi promittit remissionem convertenti a peccatis, securitatem tibi non promisit diu vivendi.
5 Ideo convertat se citius unusquisque ad Deum, et cum invenerit eum, derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et miserebitur eius, quoniam multus est ad ignoscendum.
6 Si ergo intraverit subito dies extremus, perit dilatio, et restat damnatio; perire non vis, redi ad Deum et vives; noli desperare de venia peccatorum, nec de vita longiore confidere.
7 Convertere ergo et poenitentiam age.
8 Cras, inquies, convertam; quare non hodie? Dicis: Quid mali est si cras dicam? Respondeo: Quid mali, si hodie.
9 Forte dicis: Longa erit vita mea.
10 Dicam: si longa erit, bona sit; si brevis, et ipsa bona sit; sed quis ferat malum longum.
11 Prandium longum non vis habere malum, et vitam longam vis habere malam? Villam emis, bonam desideras; uxorem vis ducere, bonam quaeris; filios nasci vis, bonos optas; et ut iam de rebus vilissimis loquar, caligas emis, et non vis malas, et vitam amas malam? Quid te offendit vita tua, quam solam vis malam, ut inter omnia bona tua solus sis malus? Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem (Eccli. V).
12 Verba Dei sunt, non mea: non a me haec audisti, sed ego tecum audio a Domino.
13 Forte respondes: Cras, cras.
14 O vox corvina.
15 Corvus non redit ad arcam, columba redit.
16 Si ergo tunc vis poenitentiam agere quando peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa.
17 Satis alienus a fide est, qui ad agendam poenitentiam tempus senectutis exspectat.
18 Metuendum est ne, dum sperat misericordiam, incidat in iudicium.
19 Neque enim tunc veniam inveniet, qui male aptum veniae tempus perdidit.
20 Ibi iam a Deo non potest mereri quod petit, qui hic noluit audire quod iussit.
21 Qui tempus poenitentiae datum negligit, frustra ante tribunal Christi preces effundit.
22 Festinare debet unusquisque nostrum, fratres, ad Deum convertendo dum potest, ne si dum potest noluerit, omnino cum intrare voluerit, non possit.
23 Semper ergo extremum diem debemus metuere, quem nunquam possumus praevidere.
24 Ecce nunc ipsum diem in quo loquimur, ad inducias conversionis accepimus: et tamen mala quae fecimus flere recusamus.
25 Non solum commissa non plangimus, sed etiam quae defleantur, augemus.
26 At si aliqua nos aegritudo corripiat, si signa aegritudinis vicinam mortem denuntient, inducias vivendi quaerimus ut peccata nostra defleamus: et eas cum magno aestu desiderii petimus, quas acceptas modo pro nihilo habemus.
27 Pensemus nunc, dilectissimi, super nos divitias conditoris nostri; peccare nos vidit, et pertulit; qui nos ante culpam peccare prohibuit, etiam post culpam exspectare ad veniam non desistir: ecce ipse nos, quem despeximus, vocat; aversi ab illo sumus, et tamen non avertitur.
28 Unde per Isaiam dicitur: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient vocem post tergum monentis (Isa. XXX).
29 Quasi in faciem homo monitus est, quando ad iustitiam conditus praecepta rectitudinis accepit; sed cum haec eadem praecepta contempsit, quasi conditori suo dorsum mentis in faciem dedit.
30 Sed ecce adhuc post tergum sequitur et monet; quia iam et a nobis contemptus est, et tamen nos adhuc vocare non cessat.
31 Quasi dorsum ei in faciem dedimus, cuius verba despicimus, cuius praecepta calcamus: sed stans post tergum nos aversos revocat; qui et videt quod despicitur, et tamen per praecepta clamat, per patientiam exspectat.
32 Pensate ergo, fratres charissimi, si cuilibet vestrum loquenti famulus suus subito superbiret, terga in faciem mitteret, nunquid non contemptus dominus, eius superbiam feriret? vulnera districtae animadversionis infligeret? Ecce nos peccando auctori nostro, terga in faciem dedimus, et tamen sustinemur.
33 Superbe aversos benigne revocat: et qui ferire nos aversantes potuit, ut revertamur munera promittit.
34 Tanta, obsecro, conditoris nostri misericordia duritiam reatus nostri emolliat, et homo qui malum quod fecit experiri percussus poterat, saltem exspectatus erubescat.
35 Habete ergo, fratres mei, fiduciam de misericordia conditoris nostri, cogitate quae facitis, recogitate quae fecistis, largitatem supernae pietatis aspicite, et ad misericordem iudicem, dum adhuc exspectat, cum lacrymis venite: considerantes namque quod iustus sit, peccata vestra nolite negligere; considerantes vero quod pius sit, nolite desperare.
36 Praebet apud Deum homini fiduciam Deus homo, est nobis spes magna poenitentibus, quia advocatus noster factus est iudex noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
37 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA LV. DE CONFESSIONE AC POENITENTIA ATQUE COMPUNCTIONE CORDIS. <<<     >>> HOMILIA LVII. DE CONTEMPTU MUNDI ET DE PRAEMIO FUTURO.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > PRAEFATIO AD HAISTULFUM ARCHIEPISCOPUM. > HOMILIA VIII. IN HYPAPANTI SIVE OBLATIONE DOMINI IN TEMPLO. > HOMILIA VII. IN EPIPHANIA DOMINI. > HOMILIA IV. DE NATALI DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. > PRAEFATIO. > HOMILIA III. DE IEIUNIO DECIMI MENSIS. > HOMILIA L. DE CONTINENTIA. > HOMILIA VI. IN OCTAVIS DOMINI. > 84. > HOMILIA II. ITEM ANTE NATALEM DOMINI. > HOMILIA XIV. IN DIE PALMARUM.( Evang. Matth. X.) > HOMILIA X. IN DOMINICA II QUADRAGESIMAE. De poenitentia ex corde facienda et eleemosynarum largitate. ( Evang. Matth. XV.) > HOMILIA LXVIII. IN VIGILIIS DEFUNCTORUM. > HOMILIA LVI DE NON TARDANDO CONVERTI A PECCATIS AD DEUM.