Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LIII. DE BENIGNITATE, HOMILIA LIII. DE BENIGNITATE, HUMANITATE ET ELEEMOSYNA.
| 1 | Audivimus Apostolum, fratres charissimi, suaviter nobis loquentem ac dicentem (Tit. III): Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abundanter per Iesum Christum Salvatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius, haeredes efficiamur secundum spem vitae aeternae. |
| 2 | Si ergo benignitas et humanitas Salvatoris nostri, nullis nostris praecedentibus meritis, gratis nobis subvenit, quomodo nos, dilectissimi, si eius regni haeredes effici volumus, proximis nostris pietatis opera non impendimus? Ait enim ipsa Veritas: Date et dabitur vobis; mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis (Luc. VI); et item: Si enim, inquit, in iniquo mammona fideles non estis, quod vestrum est quis dabit vobis (Ibid.). |
| 3 | Sciendum est enim, fratres, benignitate et humanitate nobis esse opus ut de his quae nobis coelestis Pater misericorditer contulit, nos quoque alios adiuvemus, et in quocunque possumus indigentibus proximis nostris solatia tribuere non tardemus, quia feneratur Domino qui miseretur pauperi, et ipse vicissitudinem reddet ei (Prov. XIX). |
| 4 | Sunt enim plurimi qui nullam in agris, nullam in vineis, nullam in saeculi divitiis portionem habent, quorum inopiae de ea quam Dominus nobis dedit copia consulere debemus, ut et ipsi nobiscum Deo pro terrae fecunditate benedicant et gaudeant possidentibus fuisse donata, quae etiam pauperibus ac peregrinis facta fuerint communia: felix illud est horreum, et omnium fructuum multiplicatione dignissimum, de quo egentium, et debilium, et peregrinorum saturatur esuries; quos ideo sub diversis molestiis iustitia Dei laborare permisit, ut et miseros pro patientia, et misericordes pro benevolentia coronaret. |
| 5 | Efficacissima enim pro peccatis deprecatio est in eleemosynis atque ieiuniis, et velociter ad divinas conscendit aures talibus oratio elevata suffragiis, quia sicut scriptum est, animae suae benefacit vir misericors (Prov. XI). |
| 6 | Pars enim corporalium facultatum quae indigentibus ministratur, in divitias largienti transit aeternas, ita ut misericordiam Dei et indulgentiam peccatorum nostrorum pauperum miseratione et eleemosynis mereamur: quoniam qui suum ab inope non avertit animum, cito ad se Domini convertit auditum, dicente Domino: Estote ergo misericordes, sicut Pater vester misericors est (Luc. VI); et: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V). |
| 7 | Quod ergo reddituram se promisit Veritas, secura expendet humanitas. |
| 8 | Constans esto, Christiane largitor: da a quo accipias, sere quod metas, sparge quod colligas; noli metuere dispendium, noli de dubio suspirare proventu, substantia tua cum bene erogatur, augetur: remunerator tuus vult te esse munificum, et qui dat ut habeas, mandat ut tribuas, dicens: Date et dabitur vobis (Luc. VI). |
| 9 | O avare, si aurum diligas vel divitias saeculi, da ne perdas; si servaveris, sine dubio perdes si erogaveris, omnino habebis eas aeternaliter, dicente ipsa Veritate: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo nec tinea demolitur, neque fures effodiunt et furantur: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum (Matth. VI; Luc. XII). |
| 10 | Utique bene dispensantes temporalia, acquiritis aeterna. |
| 11 | Noli timidus esse in largiendo, ne sis egenus in retributione, quia qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX); qui autem miserebitur pauperis, beatus erit (Prov. XIV). |
| 12 | Redemptio itaque animae viri, divitiae eius (Prov. XIII); honorat Deum, qui miseretur pauperis: absconde eleemosynam in sinu pauperis, dicit Scriptura (Eccli. XXIX), et ipsa orabit pro te; sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna peccatum; animam esurientem ne despexeris, et ne exasperes pauperem in clamore suo (Eccli. IV). |
| 13 | Qui avertit aurem ad clamorem pauperis, illius oratio clementiam Dei non merebitur; in vita tua benefac animae tuae, eleemosynas dans miseris, quia post mortem non habebis potestatem benefaciendi: in conviviis tuis pauperes vescantur et Christus in illis. |
| 14 | Tria sunt genera eleemosynarum, una corporalis, hoc est, egenti dare quidquid potueris; altera spiritalis, hoc est, dimittere a quo laesus fueris; tertia delinquentem corrigere et errantes in viam reducere veritatis. |
| 15 | His enim omnibus speciebus placatur Deus, et vita promeretur aeterna, assentiente Scriptura ac dicente: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI); et item: Dimittite, inquit, et dimittetur vobis. |
| 16 | Et apostolus Iacobus ait: Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum, scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam eius a morte, et operit multitudinem peccatorum (Iac. V). |
| 17 | Sed hoc tunc bene et ordinate fit, si unusquisque a semetipso primum incipiat hoc bonum misericordiae, ut sui misereatur, ne per peccatorum sarcinam mergatur in poenam; unde scriptum est: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX); quatenus dum aliis studium correctionis impendit, ipse efficiatur emendatus a vitiis. |
| 18 | Ut ergo haec agere pleniter possimus, habemus ad hoc fortem adiutorem et pium largitorem, mediatorem videlicet Dei et hominum Dominum Iesum, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 19 | Amen. |