Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LII. DE PACE ET UNITATE.
| 1 | Legimus in Evangelio, fratres charissimi, quod Salvator et Dominus noster cum appropinquaret passioni, et transitum suum de hoc mundo ad Patrem discipulis insinuaret, inter alia verba quae ob sui commemorationem dilectis comitibus suis impenderat, maxime pacis bonum et unitatis, quasi speciale munus, illis commendarit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Ioan. XIV), ac si diceret, In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. |
| 2 | Proficiscens voluit dare quae desiderabat rediens in omnibus invenire; hanc suis haereditatem dedit, dona omnia suae pollicitationis et praemia in pacis conversatione promisit: atque ideo, fratres, si haeredes Christi esse volumus, in eius pace manere debemus. |
| 3 | Pacem nobis, sicut audistis, Christus dedit; concordes atque unanimes esse praecepit, dilectionis et charitatis foedera incorrupta atque inviolata mandavit; cuius pacis ornamenta, mirabiliter alio ostendit loco dicens. |
| 4 | Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). |
| 5 | En filius Dei incipit vocari, qui pacificus esse iam coepit, non filius dici; qui pacem noluit amplecti, negat sibi Patrem Deum, qui pacificus esse contemnit. |
| 6 | Pacificos ergo oportet esse Dei filios corde mites, sermone simplices, affectione concordes, fideliter sibi unanimitatis nexibus cohaerentes. |
| 7 | Sed haec pax cum bonis et Dei praecepta servantibus custodienda est, non cum iniquis et sceleratis, qui pacem inter se habent in peccatis suis. |
| 8 | Pax Christi ad salutem sempiternam proficit, pax quae in diabolo est ad perpetuam pervenit perditionem. |
| 9 | Pax cum bonis et bellum cum vitiis semper habenda est: mala siquidem hominum impiorum, odio habenda sunt; nam homines ipsi, quamvis mali sint, amandi sunt, quia creatura Dei sunt: pax vero quae in bonis est, concordiam fratrum et charitatem copulat proximorum. |
| 10 | Pax Spiritum Dei specialiter promeretur, pax dilectionis mater est, pax indicium est sanctitatis, de qua Dominus per prophetam ait: Pacem et veritatem diligite (Zach. VIII). |
| 11 | Pax, plebis sanitas, gloria sacerdotis et patriae laetitia, et terror hostium sive visibilium sive invisibilium. |
| 12 | Omnibus viribus pax est custodienda, fratres, quia semper in Domino manet, qui in pace sancta manet et cum sanctis Dei societatem habet. |
| 13 | Sacerdotis est in pace populum admonere quid debeat agere, populi est in humilitate audire quae monet sacerdos. |
| 14 | Quidquid non licet, pastoris est pronibere ne fiat, plebis est audire, ne faciat. |
| 15 | Atque unitatis vinculum omnes debent, praelati simul et subditi, in fide et dilectione per omnia servare, quia sine pace non suscipitur sacerdotis oratio nec plebis oblatio. |
| 16 | Si ergo volumus velociter a Deo exaudiri, et gratanter munera nostra ab eo accipi, debemus utique in pace conversari, de qua nos ipsa Veritas instruere dignata est: Si offers, inquit, munus tuum ante altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens, offeras munus tuum (Matth. V), Quia ergo unitatem nostram et concordiam Deus desiderat, ostendit ipse Salvator in Evangelio, ad Patrem ita loquens: Pater, inquit, sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos (Ioan. XVII). |
| 17 | Unde et Apostolus fideles hortatur, dicens: Obsecro vos, fratres, ut idipsum sapiatis, et unum dicatis omnes (Philip. II); et item: Non sit, inquit, inter vos zelus et contentio: omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia (Ephes. IV); et in eodem loco ait: Sustinentes invicem in charitate; solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. |
| 18 | Haec itaque unanimitas sub Apostolis olim fuit: sic novus credentium populus, Domini mandata custodiens, charitatem suam tenuit; probat Scriptura, quae dicit: Turba autem eorum qui crediderant, anima et mente una agebant (Act. III); et iterum: Et erant perseverantes omnes unanimes in oratione cum mulieribus, et Maria, matre Iesu, et fratribus eius (Act. I); et ideo efficacibus precibus orabant, ideo impetrare cum fiducia poterant quodcunque de Dei misericordia postulabant. |
| 19 | In nobis vero sic unanimitas diminuta est, ut et largitas operationis infracta sit. |
| 20 | Domos tunc et fundos venundabant, et thesauros sibi in coelo reponentes, distribuenda in usus indigentium pretia apostolis offerebant. |
| 21 | At nunc de patrimonio nec decimas damus, et cum vendere iubeat Dominus, emimus potius et augemus. |
| 22 | Sicut in nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit: et idcirco Dominus, tempora haec nostra respiciens, in Evangelio suo ait: Filius hominis cum venerit, putas inveniet fidem in terra? (Luc. X.) Videmus fieri quod ille praedixit, in Dei timore, in lege iustitiae, in dilectione, in opere, fides nulla est: nemo futurorum metum cogitat, diem Domini et iram Dei, et incredulis ventura supplicia, et statuta perfidis aeterna tormenta nemo considerat; quae metueret conscientia nostra si crederet; quia non credit, omnino nec metuit; si autem crederet, et caveret; si caveret, et evaderet. |
| 23 | Excitemus nos quantum possumus, dilectissimi fratres, et somno inertiae veteris abrupto, ad observanda et gerenda Domini praecepta vigilemus. |
| 24 | Scimus tales quales esse nos ipse praecepit dicens: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis; ut, cum venerit et pulsaverit aperiant ei. |
| 25 | Beati servi illi quos, cum advenerit dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII). |
| 26 | Accinctos nos esse oportet, ne cum expeditionis dies venerit, impeditos et implicatos apprehendat. |
| 27 | Luceat in bonis operibus nostrum lumen et fulgeat, ut ipsum lumen nos ad lucem claritatis aeternae de hac saeculi nocte perducat, quo cum Christo, qui est verae pacis auctor, et cum sanctis angelis eius, aeterna pace et perpetua felicitate fruamur: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 28 | Amen. |