Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA LI. DE MISERICORDIA ET INDULGENTIA.
| 1 | Inter omnia quibus humana vita indiget, maxime necessaria est misericordia, quia quanto fragilior est corrupta natura, tanto maiore indiget providentia beneficii; et ideo, fratres, quia sine hac vita nostra subsistere non potest, discamus quomodo in nos primum divinam provocemus clementiam, ut secundum multitudinem miserationum suarum nostrae miseriae subvenire dignetur, quatenus in praesentis vitae cursu vitemus nostrae salutis damnum, et in futuro interitum possimus evadere perpetuum. |
| 2 | Ad hoc enim impetrandum, dilectissimi, sicut nobis Scriptura sacra ostendit, praecipuum est misericordiae bonum, de qua ipse Salvator ait: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Matth. V). |
| 3 | Non potest peccator misericordiam a Deo sperare, qui misericordiam non facit peccantibus in se; ergo dimittat homo temporale debitum, ut mereatur recipere aeternale bonum. |
| 4 | Si animas nostras cupimus peccatorum sordibus emundari, misericordiam in nos peccantibus non negemus, ut in die retributionis ad promerendam Domini misericordiam misericordiae operibus adiuvemur. |
| 5 | Quomodo misericordiam a Deo exspectat, qui crudelis est in conservos suos? Si quis cupiat Deum sibi misereri, ita et misereatur debitoribus suis. |
| 6 | Certissime indulgentiam exspectare poterit, quia aliis indulgere novit. |
| 7 | Ad misericordiae opus optime nos in Evangelio Dominus exemplo roboravit, ubi ait: Estote misericordes, sicut Pater vester coelestis misericors est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos (Luc. VI). |
| 8 | Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum. |
| 9 | Qui facit misericordiam Deo, offert sacrificium satis placabile. |
| 10 | In iudice misericordia et disciplina debet esse, quia una sine altera bene esse non poterit. |
| 11 | Misericordia sola si fuerit, securitatem faciet peccandi subiectis; iterum, si disciplina semper aderit, vertitur animus delinquentis in desperationem, et iudex non merebitur a Deo misericordiam. |
| 12 | Sed hanc misericordiam a seipso debet homo incipere: quomodo in aliis est misericors, qui in seipso crudelis est? In seipso crudelis est, qui sibi perpetuas peccatis suis praeparat flammas. |
| 13 | Bene misericors est, qui a seipso incipit, et se diligenter custodit, ne puniatur cum diabolo, et sic aliis praestet quod sibi bonum esse prospicit. |
| 14 | Per indulgentiam autem docuit nos Dominus quomodo possimus impetrare misericordiam ab illo, cum in Evangelio ait: Dimittite et dimittetur vobis (Luc. VI); item: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis peccata vestra; si non dimiseritis hominibus nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI; Luc. XI). |
| 15 | Haec quoque vera sententia magnam super nos misericordiam sonat his qui eam recte intelligere possunt. |
| 16 | Igitur ex nostro iudicio iudicat nos Deus: quodammodo in potestate nostra est quomodo iudicemur a iudice. |
| 17 | Si misericorditer iudicemus de in nos delinquentibus, misericorditer iudicat Deus de nobis in se peccantibus. |
| 18 | Intendamus ergo in exemplum illius, sicut doctor gentium nos admonens ait (Coloss. III); Donate vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut Deus in Christo donavit vobis, ita et vos facite, hoc est, quomodo Deus in Christo nobis peccata donavit, sic etiam nos qui in nos peccant, dimittamus. |
| 19 | Item alibi idem Apostolus ait (Rom. XII): Nulli malum pro malo reddentes; et eodem loco: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. |
| 20 | Sciendum est certissime quod unusquisque talem indulgentiam accepturus est a Deo, qualem et ipse dederit proximo suo. |
| 21 | Tunc oratio nostra pro peccatis nostris ad aures omnipotentis Dei cito perveniet, si delinquentium preces in nostris auribus acceptabiles erunt. |
| 22 | Qui clementer peccantibus ignoscere novit, clementiam divinae pietatis certissime accipiet. |
| 23 | Unde et scriptum est: Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur a Domino (Prov. XXII). |
| 24 | Sic enim remittitur nobis ut nos remiserimus eis qui nobis quacunque malignitate nocuerunt. |
| 25 | Multa itaque sunt genera miserationum, quae cum facimus, adiuvamur ut dimittantur nobis nostra peccata: sed ea nihil est maius, qua ex corde dimittimus quod quisque peccavit: non solum enim qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, et caetera huiusmodi; verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat; et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet disciplina aliqua, et tamen peccatum eius qui ab illo laesus aut offensus est dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat. |
| 26 | Proinde, fratres, obsecro ut ante omnia misericordiae operam detis, et in quibuscunque possitis, proximos vestros adiuvetis; ad indulgendum quoque proximis vestris delicta eorum prompti sitis, ut peccatorum vestrorum veniam pro hoc ab omnipotente iudice adipisci valeatis, et vitam aeternam cum sanctis omnibus in coelesti regno perpetualiter habere mereamini: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 27 | Amen. |