Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA L. DE CONTINENTIA.
| 1 | Admonet nos lex divina et exhortatur, fratres charissimi, ut concupiscentiam huius mundi devitantes, continentiae salubri operam demus, ne nos illecebra voluptatum per varia ducat desideria, et laqueo mortis irretitos in praecipitium et voraginem tradat inferni. |
| 2 | Loquitur sapientia homini et dicit: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. |
| 3 | Si praestes animae tuae concupiscentiam eius, faciet te in gaudium inimicis tuis (Eccli. XVIII); amor enim istius mundi parit inimicitiam Dei; unde scriptum est: Qui vult amicus esse huius saeculi, inimicus Dei constituitur (Iac. IV). |
| 4 | Hoc enim apostolus sciens Ioannes persuadet nobis et dicit: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. |
| 5 | Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quia omne quod in mundo, est concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae (I Ioan. II). |
| 6 | Hoc et coapostolus eius Paulus rursus monet et dicit: Qui emunt, sic sint quasi non possidentes; et qui hoc mundo utuntur, quasi non utantur: praeterit enim figura huius mundi (I Cor. VII). |
| 7 | Unde et ipse Salvator in parabola sua ostendit quod divitiae et voluptates saeculi suffocant verbum ita ut non referat fructum; et alibi praecipit dicens: Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI); et item: Qui non renuntiaverit, inquit, omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). |
| 8 | Haec igitur considerantes, fratres charissimi, perpendite quantum necessaria nobis sit continentia, per quam Christi discipulatui condigni ad regnum potestis cum eo venire perpetuum. |
| 9 | Continentia vero et sobrietas non in sola integritate carnis consistit, sed etiam in cultu et in ornatu, vita pariter et moribus: debet enim unusquisque continens abstinere se ab omnibus illicitis; his autem quae licita sunt, decet cum modestia et sobrietate uti: non enim decet Christianum saeculi lucris inhiare, cui promissum est regnum coeleste, sed suo Domino per continentiam condigne vivere, ut possit cum eo in perpetuum gaudere. |
| 10 | Castitatem debet amare et fornicationem fugere; non avaritiae studere, sed victu et vestitu contentus esse; non superbire, neque sperare in incerto divitiarum, sed humiliter sentire et mundi pompam contemnere: non debet esse vaniloquax et arrogans, non mendax, neque iniuriosus, nec bilinguis, non susurro, neque detractor, sed veritatem debet ex ore et corde proferre, linguam suam a multiloquio temperare, quia scriptum est: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. X). |
| 11 | Oculos contra vanitatem claudere, auditum a scurrilitate et falsitate, imo ab omni eloquio malo, avertere, risum excelsum et excussum non amare, guttur et nasum ad illecebram dulcium ciborum et suavium odorum non libenter adhibere, sed magis bonum et suavem odorem virtutum appetere, manus et pedes et omnia membra corporis sollicite custodire, ne fiant arma iniquitatis peccato, sed magis potentia arma Deo ad destruendum spiritalem inimicum. |
| 12 | Cor quoque miles Christi debet ante omnia sollicita custodia servare, ne forte illud iactantia extollat, ira inflammet, invidia perforet, avaritia infestet, libido exurat, tristitia gravet, torpor et ignavia oneret, et illud quod cunctis gravius est, per novitatum praesumptiones haeresis scindat. |
| 13 | Qui enim cordis occulta per continentiam quieta servare intus contendit, utique et membra corporis facilius contra pravos actus foris custodit; scriptum est enim: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV); item alibi: Mors secus introitum delectationis posita est; et Salvator in Evangelio: Bonus, inquit, homo de bono thesauro cordis sui profert bonum, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert malum (Luc. VI); et item: De corde, ait, exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, et caetera (Matth. XV). |
| 14 | Cum ergo, fratres, de cordis radice fructus sive boni sive mali exeant, necesse est ut primum cor mundemus, deinde ipsam carnem nostram per ieiunia, et vigilias, et laborem utilem castigemus, ne carnis libido mentem maculet: difficile est enim ut in deliciis viventes mundum cor habeant. Inde dixit Apostolus (I Cor. IX): Castigo corpus meum et servituti subiicio, ne forte, cum aliis praedicem, ipse reprobus efficiar; et item (Gal. V): Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. |
| 15 | Sobrie quippe et pie vivamus in hoc saeculo exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum (Tit. II); ut cum venerit in maiestate sua cum sanctorum angelorum millibus, pro bonis laboribus et sancta conversatione reddat nobis praemia vitae aeternae potius, quam pro desiderio et voluptate praesentis vitae cruciatum retribuat sempiternum, quia veraciter de eo scriptum est quod reddat singulis secundum opera sua, Iesus videlicet Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 16 | Amen. |