Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XLIX. DE IEIUNIIS, HOMILIA XLIX. DE IEIUNIIS, VIGILIIS ATQUE ORATIONIBUS.
| 1 | Interrogatus ab apostolis Dominus, quibus ipse dedit potestatem super omnem virtutem inimici, ut infirmos curarent, daemones eiicerent, cum daemonium a lunatico expellere non possent, respondit: Hoc genus daemoniorum non exiet, nisi per orationem et ieiunium (Matth. XVII); quo nobis utique demonstravit quanta virtus sit abstinentiae cum pura oratione, quando hoc ipsa efficere valet quod apostolica potestas non potuit. |
| 2 | Hoc autem dicimus, fratres, non quod negemus apostolos, principes Ecclesiae et duces populi Dei, abstinentiae operam dare, vel Christum dicamus eis plenam pietatem dare non posse: sed rudes adhuc discipuli, qui in diebus nuptiarum manentes cum sponso, ieiunare vel legere non poterant, instruendi hoc modo erant, in quo protervitas hostis antiqui maxime superari possit, ut Ecclesia, quae per eos erat edocenda, agnosceret qualiter contra hostem nequissimum confligere deberet et vincere posset. |
| 3 | Sciendum est ergo illud perfectum esse ieiunium quod cum eleemosynis et oratione coelum transit, quia ipsum ad thronum altissimi Dei pervenit. |
| 4 | Tunc enim homo, spiritalis effectus, angelis coniungitur Deoque liberius copulatur, si abstinentia carnis orationibus exaltatur. |
| 5 | Per ieiunia enim et orationes occulta mysteriorum coelestium revelantur, divinique sacramenti arcana panduntur, quod in Daniele propheta et Petro apostolo manifestis indiciis comprobatur. |
| 6 | Igitur quandiu Adam abstinuit, mansit in paradiso: manducavit, et expulsus est. |
| 7 | Ieiunia sunt fortia tela adversus tentamenta daemoniorum: cito enim per abstinentiam vincuntur. |
| 8 | Unde etiam Dominus et Salvator noster eorum incursus ieiuniis et orationibus praemonet superare, et suo exemplo voluit ad hoc nos informare. |
| 9 | Ieiunavit et diabolum vicit, oravit, et principem huius mundi foras eiecit: immundi enim spiritus ibi se fiducialius immittent, ubi videbunt frequentes comessationes, ebrietates exerceri. |
| 10 | Abstinentia corpus macerat, sed cor impinguescit; carnem debilitat, sed animam confortat. |
| 11 | Sed et hoc notandum est quod ieiunia solummodo cum bonis operibus Dei sunt acceptabilia; qui autem cibis abstinent, et prava agunt, daemones imitantur, quibus esca carnalis non est, et nequitia spiritalis semper inest: ille enim bene abstinet a cibis, qui et a malitiae actibus et a mundi ieiunat ambitionibus. |
| 12 | Melius est quoque praedicationis sanctae convivio victuram in perpetuo mentem reficere, quam ventrem mortiferae carnis deliciosis epulis saturare. |
| 13 | Vigiliis ergo studere et orationibus frequentius insistere ipse Salvator nos, fratres, docuit, dicens: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae ventura sunt, et stare ante filium hominis (Luc. XXI); et apostolus Petrus, similia nos exhortans, dicit: Vigilate et orate ut non intretis in tentationem, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide (I Petr. V). |
| 14 | Nam modum vigilandi, qualis fieri debeat, coapostolus eius Paulus nobis ostendit, dicens: Evigilate iusti, et nolite peccare (I Cor. XV); et item: Abiiciamus ergo opera, inquit, tenebrarum, et induamus nos arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII). |
| 15 | Ipse namque bene vigilat qui, cum corpus suum a somno cohibet, cor in pravis desideriis aggravari non permittit, sed mentis oculos ad aspectum veri luminis apertos tenet: vigilat, qui servat operando quod credit, vigilat, qui a se torporis et negligentiae tenebras repellit. |
| 16 | Huic ergo magnum et inaestimabile praemium Dominus promisit, cum dixit: Beatus est servus ille quem cum venerit dominus eius, invenerit vigilantem. |
| 17 | Amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum (Matth. XXIV). |
| 18 | Oratio ergo quae Deo offertur debet esse pura et ex gemitu cordis probata, non in strepitu vocis exuberans, quia homo videt in facie, Deus autem intuetur cor (I Reg. XVI). |
| 19 | Et quomodo, fratres, preces suas quis Deo offert ad audiendum, quas ipse qui et has dicit non audit. |
| 20 | Proh dolor! saepius in ecclesiis videmus quosdam ante sacrum altare corpus ad orandum inclinare, sed oculis huc illucque vagando circumspicere, et non solum lacrymis vultum non rigare, sed etiam ora in risum solvere. |
| 21 | Quae est haec dementia, fratres? utique talis oratio non Deum placat, sed irritat; et tales unde acquirere debuerint remedium, inde sibi praeparant tormentum. |
| 22 | Cum ergo ad orationem in domum Domini convenitis, dilectissimi, reverenter et cum timore ac tremore ibi astate, et quidquid a Deo impetrare velitis, cum humilitate et bona intentione cordis illum petatis, et maxime ea petite quae ad salutem pertinent aeternam. |
| 23 | Caeterum de his praesentibus rebus ea solummodo rogate quae necessaria sunt, non quae ad cupiditatem vel voluptatem carnis superflue per luxuriam exaggerantur; has preces libenter Deus non accipit, et taliter petenti saepe non annuit. |
| 24 | Unde et Iacobus apostolus increpat nos, dicens: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis, ut in concupiscentiis vestris insumatis (Iac. IV). |
| 25 | Quibus autem precibus Deus libenter faveat, ab ipsa Veritate discite, ait enim: Petite et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit (Ioan. XVI). |
| 26 | Gaudium etenim plenum non in praesenti, sed in futura erit vita, hoc est, in agnitione Dei perfecta, quando infirmitas et angustia erit nulla. |
| 27 | De praesentibus autem commodis supramodum ne simus solliciti, sed faciamus quod exhortatur Propheta: Iacta, inquit, in Dominum cogitatum tuum, et ipse te enutriet (Psal. LIV); et in Evangelio ipse Dominus ait: Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis (Matth. VI). |
| 28 | Haec, fratres, sedulo intra vosmetipsos cogitate, haec foris operando agite, in his usque ad finem vitae perseverare contendite, et Dominus pacis erit vobiscum. |
| 29 | Amen. |