monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LVIII. DE IUSTE IUDICANDO ET FALSIS TESTIBUS NON RECIPIENDIS. > 1. DE NOMINIBVS SEPTEM DIERVM. > HOMILIA V. FERIA II. Lectio Actuum apostolorum. > HOMILIA PRIMA. ANTE NATALEM DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. > HOMILIA LII. DE PACE ET UNITATE. > HOMILIA XLVIII. DE STUDIO SAPIENTIAE ET MEDITATIONE DIVINAE LEGIS.
Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA XLVII. DE CASTITATE ET MUNDITIA. <<<     >>> HOMILIA XLIX. DE IEIUNIIS, VIGILIIS ATQUE ORATIONIBUS.

Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XLVIII. DE STUDIO SAPIENTIAE ET MEDITATIONE DIVINAE LEGIS.

1 Oportet, fratres charissimi, ut mundo corde et casto corpore sapientiam divinam discere diligatis et intelligere appetatis, quia ipsa cognitio Dei se fideliter quaerentibus et instanter meditantibus tribuit.
2 Cognitioni autem Dei nihil melius est, quia nihil beatius est, et ipsa vera beatitudo est.
3 Unde et Salvator ad Patrem ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII).
4 Huius ergo sapientiae notitia, qualiter adipiscatur, fratres, audite.
5 Primo omnium quaerendum est homini quae sit vera scientia veraque sapientia, quia sapientia huius saeculi stultitia est apud Deum (I Cor. III).
6 Scientia vera est a diaboli servitio, quod sunt peccata, recedere; et sapientia perfecta est Deum colere secundum mandatorum illius veritatem, quia in his duobus vita beata acquiritur, sicut Psalmista ait: Diverte a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI; I Petr. III).
7 Nec etiam sufficit cuiquam non mala facere, nisi etiam bona faciat; nec bona facere, nisi etiam mala omittat.
8 Omnis ergo qui sic sapiens est, procul dubio beatus erit in aeternum, beata siquidem vita est cognitio divinitatis; cognitio divinitatis virtus boni operis est; virtus boni operis fructus est aeternae beatitudinis.
9 Ad hoc ergo bonum habemus solatium divinarum lectionem Scripturarum, quia sacrarum lectio Scripturarum divinae est praecognitio non parva beatitudinis.
10 In his enim quasi in quodam speculo, homo seipsum considerare potest, qualis sit vel quo tendat.
11 Lectio assidua purificat omnia, timorem incutit gehennae, ad gaudia superna cor instigat legentis.
12 Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare et legere: nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur.
13 Geminum confert bonum lectio sanctarum Scripturarum, sive quia intellectum mentis erudit, seu quia a mundi vanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit.
14 Labor honestus est lectionis, et multum ad emundationem animi proficit: sicut ex carnalibus escis alitur caro, ita ex divinis eloquiis interior homo nutritur ac pascitur; sicut Psalmista ait: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo (Psal. CXVIII).
15 Sed ille beatissimus est, qui divinas Scripturas legens, verba vertit in opera.
16 Omnes plane Scripturae sanctae ad nostram salutem scriptae sunt, ut proficiamus in eis in veritatis cognitione.
17 Saepius caecus offendit quam videns, sic ignorans legem Dei saepius ignoranter peccat quam ille qui scit.
18 Sicut caecus sine ductore, sic homo sine doctore, viam rectam vix graditur.
19 Et ideo, fratres charissimi, quicunque ex vobis lectiones sacras legere et intelligere possunt, in his studium impendant, ut earum frequenter meditatione utantur: qui vero sensum lectionis sacrae ex lectione non possunt percipere, attentius audiant interpretantem, ut recipiant saltem inde aedificationem.
20 Cum vero magisterio coelesti instructi, quid faciendum quidve vitandum sit, dilectissimi, accipiatis, non sit mora in faciendo quod intus sapiatis intelligendo, quia, ut beatus Iacobus apostolus ait: Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis (Iac. I); et ipsa Veritas ait: Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit, vapulabit multis, et reliqua (Luc. XII).
21 Item alibi scriptum est: Scienti bonum facere, et non facienti peccatum est illi (Iac. IV).
22 Itaque omni diligentia studete ut cognoscatis voluntatem Dei: postquam autem cognoveritis voluntatem eius, summo nisu contendite ut hanc faciatis, implentes mandata illius; et instanter deposcite ut in hoc perseverantes, perveniatis ad promissa ipsius: ad quod vos adiuvare dignetur ipse qui per suam bonitatem nos vocavit et per suam gratiam liberavit, quique bene certantibus coelestia regna promisit, Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
23 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA XLVII. DE CASTITATE ET MUNDITIA. <<<     >>> HOMILIA XLIX. DE IEIUNIIS, VIGILIIS ATQUE ORATIONIBUS.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LVIII. DE IUSTE IUDICANDO ET FALSIS TESTIBUS NON RECIPIENDIS. > 1. DE NOMINIBVS SEPTEM DIERVM. > HOMILIA V. FERIA II. Lectio Actuum apostolorum. > HOMILIA PRIMA. ANTE NATALEM DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. > HOMILIA LII. DE PACE ET UNITATE. > HOMILIA XLVIII. DE STUDIO SAPIENTIAE ET MEDITATIONE DIVINAE LEGIS.