Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XLVII. DE CASTITATE ET MUNDITIA.
| 1 | Gloriosum et insignem inter caeteras virtutes locum castitas et munditia tenet, fratres charissimi, quia ipsa sola est quae mundas mentes hominum praestat videre Deum. |
| 2 | Unde ipsa Veritas ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V); ac si e contrario diceret: Illi vero miseri sunt quorum corda carnali concupiscentia sunt polluta, quia aeternas merguntur in tenebras. |
| 3 | Castitas enim angelica est vita; castitas cum humilitate, Spiritus sancti merebitur habitationem, quem expellit immunditia libidinum, dicente Scriptura: Corpus peccatis subditum Spiritus sanctus effugiet (Sap. I). |
| 4 | Membra nostra debent Deo esse dicata, non fornicationi: opponat homo desiderio carnis suae aeternorum flammas tormentorum; assuescat iuvenis castitatem, ut sit dignus sapientiae Dei. |
| 5 | Ubi immunditia est corporis, ibi habitatio diabolici spiritus, qui maxime gaudet in inquinatione carnis nostrae. |
| 6 | Omnes immunditiae Deo displicent, et maxime quae non sunt naturales. |
| 7 | Admonet itaque nos Scriptura sancta dicens: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. |
| 8 | Si praestes animae tuae concupiscentias eius, faciet te in gaudium inimicis tuis venire (Eccli. XVIII). |
| 9 | Eius quoque modi Salomon sapientissimus proferebat sententias de cavenda immunditia carnis, dicens (Prov. V): Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius. |
| 10 | Novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. |
| 11 | Pedes eius descendunt ad mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. |
| 12 | Per semitam vitae non ambulant, vagi sunt gressus eius et investigabiles. |
| 13 | Nunc ergo, fili, audi me, et ne recedas a verbis oris mei. |
| 14 | Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus eius. |
| 15 | Hoc siquidem non solum de meretricum immunditia dixit, sed etiam de omni carnis concupiscentia, quae sollicitat animam suam consentire desideriis suis: sed ratio mentis prohibere debet impetus carnis et refrenare voluptates eius iniquas. |
| 16 | Item ille qui supra, prohibens cohabitationem feminarum iuvenibus, dicit (Prov. VI): Nunquid abscondere potest homo ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant; aut ambulare super prunas et non comburantur plantae eius: sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. |
| 17 | Similiter et beatus Paulus admonet nos: Bonum est, inquiens, mulierem non tangere (I Cor. VII), quasi statim in tactu periculum esset: pulchra est enim casta iuvenum pudicitia, et Deo amabilis, et ad omne bonum utilis. |
| 18 | Qui filios habet spiritales, vel carnales, nutriat illos in castitate, Deo, non in fornicatione, diabolo. |
| 19 | Quid prodest homini filium habere, nutrire, amare, si aeternis eum nutriat tormentis. |
| 20 | Qui in castitate vivunt, angelicam habent in terris conversationem. |
| 21 | Castitas hominem coelo coniungit, angelis facit civem. |
| 22 | Qui mulierem habet legitimam, legitime utatur ea temporibus opportunis, ut, secundum Apostolum, possit vacare orationi, et benedictionem mereatur filiorum a Deo accipere. |
| 23 | Nemo dicat, a fornicatione se custodire non posse, fidelis est enim Deus, dicit Apostolus (I Cor. X), qui non permittit nos tentari supra id quod portare possumus, sed faciet cum tentatione proventum. |
| 24 | Talis unicuique homini tentatio datur, sive in carnis desiderio, sive in ambitione saeculi, vel etiam in quacunque tentationis molestia, qualem aut cum laude vincere, aut cum opprobrio succumbere poterit. |
| 25 | Omnibus enim castitas pernecessaria est, sed maxime ministris Christi altaris, quorum vita aliorum debet esse eruditio et assidua salutis praedicatio. |
| 26 | Tales enim decet Dominum habere ministros, qui nulla contagione carnis corrumpantur, sed potius continentia castitatis splendeant, et totis honestatis fulgeant in populo exemplis; quibus Dominus per legislatorem dicit: Sancti estote, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XI): Deus enim lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, nec aliqua foeditas ei sociari potest. |
| 27 | Et ideo, fratres dilectissimi, sive viri, sive feminae, sive clerici seu laici, secundum Apostoli admonitionem (II Cor. VII): Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. |
| 28 | Studeamus ut ei qui ad aeternam suam gloriam nos vocavit, per omnia placeamus, quatenus cum eo feliciter in aeternum regnare possimus, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 29 | Amen. |