monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LVIII. DE IUSTE IUDICANDO ET FALSIS TESTIBUS NON RECIPIENDIS. > 1. DE NOMINIBVS SEPTEM DIERVM. > HOMILIA V. FERIA II. Lectio Actuum apostolorum. > HOMILIA PRIMA. ANTE NATALEM DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. > HOMILIA LII. DE PACE ET UNITATE. > HOMILIA XLVIII. DE STUDIO SAPIENTIAE ET MEDITATIONE DIVINAE LEGIS. > HOMILIA XXXIII. IN NATALI SANCTI MARTINI CONFESSORIS ATQUE PONTIFICIS. > HOMILIA XLII. CONTRA EOS QUI IN LUNAE DEFECTU CLAMORIBUS SE FATIGABANT. > HOMILIA LXII. CONTRA FRAUDEM ET AVARITIAM. > SPE ET CHARITATE.
Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA XLIV. DE BONORUM CHRISTIANORUM ET E CONTRARIO DE MALORUM MORIBUS. <<<     >>> HOMILIA XLVI. DE CHARITATE.

Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XLV. DE FIDE, HOMILIA XLV. DE FIDE, SPE ET CHARITATE.

1 Quicunque Christianum nomen tenet, et quicunque est divinis sacramentis imbutus, fratres charissimi, necesse est ut religionis Christianae rationem sciat, et fidei charitatem agnoscat, eius scilicet fidei quae, ut Apostolus ait (Gal. V), per dilectionem operatur: quae in praesenti confortat ac roborat credentes, et in futuro perducit ad Dei contemplationem.
2 Nam tria quaedam proposuit animae nostrae necessaria beatus et egregius gentium doctor, dicens: Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec: maior autem horum est charitas (I Cor. XIII).
3 Primum ergo fides catholica Christiano necessaria est, quia in ipsa distinguuntur filii Dei a filiis diaboli, filii lucis a filiis tenebrarum.
4 Per ipsam renascimur in baptismate et salutem aeternam impetramus, sicut scriptum est: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI).
5 Haec porta est vitae, haec ianua regni: per ipsam discitur scientia veritatis, et percipitur cognitio divinitatis; per ipsam gratiam Dei invenimus; aliter autem Deo placere non possumus, quia sine fide impossibile est placere Deo (Hebr. XI).
6 Vere enim beatus est qui et recte credendo bene vivit, et bene vivendo fidem rectam custodit.
7 Igitur sicut otiosa est fides sine operibus bonis, ita nihil proficiunt opera bona sine fide recta.
8 Unde beatus Iacobus apostolus dixit: Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat: nunquid poterit fides salvare eum: fides sine operibus otiosa est.
9 Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est (Iac. II).
10 Fidem ante omnia, fratres mei, rectam et immaculatam habere contendite, et secundum apostolicae institutionis normam, symbolum a sanctis Patribus constitutum memoriter tenete et religiose viventes, observare studete.
11 Haereticorum dogmata pestifera fugite, maleficorum et incantatorum venena mortifera horrescite, divinorum et sortilegorum et charagiorum nefandas traditiones, quae cum daemonibus societatem habent, penitus respuite; et nihil aliud quam quod catholica fides laudat, amat praedicat, in mente sive in professione teneatis, seu etiam moribus ostendatis.
12 Post hanc ergo fidem, spem firmam habere discite, quae animum nostrum ad invisibilia trahit, et intentionem nostram in coelestia et aeterna inserit, et quodammodo nexibus indissolubilibus ligat; quae non decipit, sed fideliter obsequentes ad aeternam beatitudinem perducit.
13 Nemo igitur, quamvis ingenti peccatorum pondere prematur, de bonitate divinae pietatis desperare debet; sed spe certae misericordiae illius indulgentiam sibi quotidianis deprecari lacrymis, quam certe sperare possit, si ab actione pravi operis cessabit.
14 Ideo non propter spem veniae perseveranter peccare debemus, neque quia Deus iuste peccata punit, veniam desperare debemus, sed utroque periculo evitato, et a malo declinemus et de pietate Dei veniam speremus.
15 Similiter et in omni tribulationum angustia, spe ad solatia supernae pietatis currendum est, quia in illo solo omnis spes et salus sine dubio consistit, dicente Propheta: In Deo salutare meum et gloria mea, Deus auxilium meum, et spes mea in Deo est (Psal. LXI).
16 Cum enim fidem rectam et spem firmam vobis, fratres, persuademus habere, hoc maxime hortamur ut charitatem in vobis habere et opere ostendere per omnia satagatis: per ipsam enim et in ipsa beatitudinem veram habituros vos esse sciatis, quia sine hac nemo videbit Deum.
17 Haec autem ideo maior fide et spe ab Apostolo narratur, quia caeteris recedentibus, ipsa sola permanebit: fidei enim succedit spes, et spei beatitudo, charitati autem non transmutatio, sed sola restat perfectio.
18 Haec omnium ars est virtutum, haec promissio regni, haec praemium summum sanctorum est in coelo, quia in perenni gaudio nihil gratius, nihil dulcius habent sancti perfecto amore Dei, quem quia praesentem vident, suavius diligunt, et dulcius fruuntur ipso bono.
19 Oportet vos scire, fratres, quia in omnibus praeceptis Dei charitas obtinet principatum, sine cuius perfectione nihil placere Deo posse Paulus apostolus testatur (I Cor. XIII), qui nec martyrium, nec saeculi contemptum, nec eleemosynarum largitionem, sine charitatis officio, quidquam proficere posse ostendit.
20 Unde et ipse Dominus respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua (Luc. X); addidit quoque secundum simile huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum: in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae.
21 Quod vero ait, ex toto corde, et tota anima, et tota mente, id est, toto intellectu, tota voluntate, et ex omni memoria Deum esse diligendum.
22 Dei vero dilectio in observatione mandatorum eius tota consistit, sicut alibi ait: Si quis diligit me, sermones meos servat (Ioan. XIV).
23 Unde ipsa Veritas alibi ait: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Ioan. XIII).
24 Item Apostolus: Plenitudo legis est dilectio (Rom. XIII).
25 Item Ioannes evangelista: Hoc, inquit, mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et proximum (I Ioan. IV).
26 Si forte quislibet quaerat quis sit proximus, sciat omnem Christianum recte proximum dici, quia omnes in baptismo filii Dei sanctificamur, ut fratres simus spiritaliter in charitate perfecta.
27 Nobilior est generatio spiritalis quam carnalis, de qua in Evangelio ipsa Veritas ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Ioan. III).
28 Qui autem taliter proximum intelligens diligit, sine dubio charitatem veram in semetipso tenebit.
29 Haec igitur, fratres, diligenter considerate, et cum fide et dilectione vestram operamini semper salutem, habentes spem firmam, quia quidquid boni in praesenti agitis, in futuro ab illo inaestimabiliter remunerabimini, quia auctor et protector est salutis nostrae Iesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.
30 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS, ITEM DE VIRTUTIBUS., , HOMILIA XLIV. DE BONORUM CHRISTIANORUM ET E CONTRARIO DE MALORUM MORIBUS. <<<     >>> HOMILIA XLVI. DE CHARITATE.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LVIII. DE IUSTE IUDICANDO ET FALSIS TESTIBUS NON RECIPIENDIS. > 1. DE NOMINIBVS SEPTEM DIERVM. > HOMILIA V. FERIA II. Lectio Actuum apostolorum. > HOMILIA PRIMA. ANTE NATALEM DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. > HOMILIA LII. DE PACE ET UNITATE. > HOMILIA XLVIII. DE STUDIO SAPIENTIAE ET MEDITATIONE DIVINAE LEGIS. > HOMILIA XXXIII. IN NATALI SANCTI MARTINI CONFESSORIS ATQUE PONTIFICIS. > HOMILIA XLII. CONTRA EOS QUI IN LUNAE DEFECTU CLAMORIBUS SE FATIGABANT. > HOMILIA LXII. CONTRA FRAUDEM ET AVARITIAM. > SPE ET CHARITATE.