Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XLIV. DE BONORUM CHRISTIANORUM ET E CONTRARIO DE MALORUM MORIBUS.
| 1 | Oportet vos, fratres charissimi, sollicite et intente considerare Christianum nomen, quod nos omnes gaudemus habere, quid nobis designet, quid promittat, quidque nobis boni conferat, hoc est, quid significet in religione, quid promittat in spe, quid conferat in remuneratione. |
| 2 | A Christo enim Filio Dei unigenito Christiani vocamur, et ideo qui dicit se Christianum esse, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare, id est in iustitia, et sanctitate, atque veritate: hoc enim nos admonet nomen Christianum. |
| 3 | Et quicunque his gressibus Christum sequitur, ad supernam tendit patriam, et vitam in coelis accipiet sempiternam. |
| 4 | Non nobis sufficit, fratres, quod Christianum nomen accepimus, si opera Christiana non fecerimus: illi enim prodest, quod Christianus dicitur, qui charitatem diligit, ebrietatem fugit, superbiam detestatur, invidiam velut venenum diaboli respuit; ille vero Christianus est qui furtum non facit, qui falsum testimonium non dicit, qui nec mentitur, nec periurat; qui adulterium non committit, qui ad ecclesiam frequentius venit, qui de fructibus suis non gustat nisi prius ex ipsis Deo aliquid offerat, qui decimas annis singulis erogandas pauperibus reddit, qui sacerdotibus suis honorem impendit, qui omnes homines sicut seipsum diligit, qui nullum hominem odio habet. |
| 5 | Ille vero non solum Christianus est, sed ipse Christus in illo habitat, qui stateras dolosas et mensuras duplices velut gladium diaboli pertimescit. |
| 6 | Ille bonus Christianus est qui quando ad ecclesiam venit, et oblationem quae in altario mittat exhibet, et pauperibus, secundum quod vires habet, aut argentum porrigit aut cibum: qui peregrinos in domum suam excipit, qui hospitibus pedes lavat; qui non solum lites non concitat; sed etiam discordes ad concordiam revocat; qui et ipse caste vivit, et filios vel vicinos suos ut caste et sobrie vivant et verbis admonet et exemplis docet. |
| 7 | Ille bonus Christianus est qui quoties sanctae solemnitates veniunt, ut securius communicet, ante plures dies castitatem cum propria uxore custodit, ut libera et secura conscientia ad altare Domini, casto corpore et mundo corde, praesumat accedere: qui Symbolum apostolorum et Orationem Dominicam memoriter tenet, et filios vel filias suas ut ipsi teneant fideliter docet. |
| 8 | Ecce audistis, fratres, quales sint Christiani boni, et ideo, quantum possumus, cum Dei adiutorio laboremus ut nomen Christianum non sit falsum in nobis, nec in nobis Christi sacramenta patiantur iniuriam, sed semper opera Christiana et cogitemus in corde, et impleamus in opere. |
| 9 | Nam ille Christianus qualis est, qui vix aliquando ad ecclesiam venit, et quando venerit, non stat in ecclesia ut oret pro peccatis suis, sed ut causas dicat, aut lites aut rixas concitet; et si locum invenerit, usque ad vomitum bibet: et posteaquam se inebriaverit, surget velut phreneticus et insanus, diabolico more ballare et saltare, verba turpia et amatoria vel luxuriosa cantare. |
| 10 | Iste talis non dubitat furtum facere, adulterium non timet admittere, falsum testimonium dicere, maledicere, periurare, nec ullum omnino facinus agere pertimescit. |
| 11 | Ideoque, sive viri sive mulieres sint, qui talia opera faciunt, non ad remedium, sed adiudicium Christianum nomen et baptismi sacramenta suscipiunt, et nisi poenitentiam egerint, in aeternum peribunt. |
| 12 | Ecce, fratres, ostendimus vobis quales sint Christiani boni, et quales sint mali; et quos bonos videtis, imitemini; quos vero malos cognoscitis, castigate semper, increpate, corripite, ut et de profectu vestro et de illorum correctione duplicem mercedem habere possitis; praestante Domino nostro Iesu Christo, iudice vivorum et mortuorum, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. |
| 13 | Amen. |