Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XLII. CONTRA EOS QUI IN LUNAE DEFECTU CLAMORIBUS SE FATIGABANT.
| 1 | Gaudium est mihi magnum, fratres charissimi, quod vos video nomen Christianum diligere, ecclesias frequentare, baptismum Christi filiis et filiabus vestris appetere, et veri Dei cultui studere: sed valde doleo quod aliquibus ineptiis plurimos ex vobis obligatos errare conspicio, et inter vera religionis Christianae quaedam falsa intermiscere, quod nullo modo fieri debuit; scriptum est enim: Modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V). |
| 2 | Nam cum ante dies aliquot quietus domi manerem, et de utilitate vestra, quomodo profectum vestrum in Domino amplificarem, mecum tractarem, subito ipsa die circa vesperam atque initium noctis tanta vociferatio populi exstitit, ut irreligiositas eius penetraret usque ad coelum. |
| 3 | Quod cum requirerem quid sibi clamor hic vellet, dixerunt mihi quod laboranti lunae vestra vociferatio subvenisset, et defectum eius suis studiis adiuvaret. |
| 4 | Risi quidem, et miratus sum vanitatem, quod quasi devoti Christiani Deo ferebatis auxilium, tanquam ipse infirmus et imbecillis, nisi nostris adiuvaretur vocibus, non possit luminaria defendere quae creavit. |
| 5 | Facto quippe mane sequentis diei, sciscitabar ab eis qui ad nos visitandi gratia convenerant, si aliqua horum eis innotuerint. |
| 6 | At illi professi sunt se similia et adhuc peiora in his locis in quibus ipsi manserant, sensisse: nam alius referebat mugitum cornuum se audisse, quasi in bella concitantium; alius, porcorum grunitum exegisse: quidam vero narrabant quod alios viderint tela et sagittas contra lunam iactasse; alios autem focos in coelum sparsisse; affirmaveruntque quod lunam nescio quae portenta laniarent, et nisi ipsi ei auxilium praeberent, penitus illam ipsa monstra devorarent: alii vero ut satisfacerent daemonum illusioni, quod sepes suas armis sciderint, et vascula quae apud se domi habebant, fregerint, quasi illud lunae plurimum proficeret in auxilium. |
| 7 | Quae est dementia, fratres, quaeve haec insania? Nunquid vos fortiores estis Deo, ut pro illo pugnare nitamini: aut sues vestrae potentiores angelis eius sunt, ut grunitu suo ipsi indigeant? Quomodo coelo et sideribus feretis auxilium, qui vosmetipsos in terra non sufficitis ad protegendum? Quid superbit cinis et pulvis? (Eccli. X.) Scriptum est enim: Non est in hominis potestate via eius: exiet spiritus eius, et revertetur in terram (Psal. CXLV). |
| 8 | Quid dicam vobis, fratres: laudo vos? in hoc non laudo, quia per diabolum illusi, paganico errori ex parte non parva dediti estis; et hoc unde, nisi ex paganis, quorum consortia diligitis, eorum mores imitamini: contradixi enim vobis saepius illorum consortia et nefanda convivia; sed obedire mihi vos vetat avaritia. |
| 9 | Pecuniam diligitis, et gehennam non expavescitis; corporales delicias appetitis, et salutem animae aeternam negligitis: idcirco nec corporis nec animae sanitatem habere poteritis; quia, ut ait apostolus Paulus: Ideo sunt inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi (I Cor. XI). |
| 10 | Nolite errare, fratres, nolite huiuscemodi erroribus decipi: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et universi qui habitant in eo (Psal. XXIII). |
| 11 | Beatus cuius est Deus Iacob adiutor eius: spes eius in Domino Deo ipsius, qui fecit coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, qui custodit veritatem in saeculum (Psal. CXLV). |
| 12 | Ipsa autem monstra, quae dicitis lunam, defectus sui tempore, laniare, nihil sunt; neque enim credi fas est homines in belluas posse mutari: sed daemonum fictio haec hominibus brutis et insipientibus per quaedam phantasmata ingerit, quo facilius eos possint ad idololatriam provocare. |
| 13 | Sed ne forte dubios ac sollicitos de lunae obscuritate, quae nuper accidit, vos relinquam, non est hoc, fratres, aliquod portentum; sed naturalis vis cogit solem ac lunam taliter eclipsin, hoc est defectum, pati. |
| 14 | Nam manifesta ratio probat solem interventu lunae, quae inferior cursu, lumen ad nostros oculos non posse perfundere, quod fit in tempore accensionis eius; lunam vero similiter, quae a sole illustratur, per umbram terrae obscurari in plenilunio, hoc est in quinta decima die aetatis eius, quando sol in alia parte coeli, ex alia luna relucet. |
| 15 | Et ideo non est necesse, fratres, quando taliter evenerit, vos clamoribus laborare; permittite Creatori facturam suam, ipse enim opus suum scit regere, qui potuit et creare. |
| 16 | Si ergo aliqua signa in sole vel luna, vel stellis, insolito more apparuerint, necesse est enim ut fiant ante diem magnum iudicii, secundum Veritatis vocem, non vos tunc tali superstitione fatigetis, sed magis in cordibus vestris Domini misericordiam deprecemini, et signo vos crucis Christi consignetis; quatenus ipse qui vos per sanctam crucem redimere dignatus est, in adventu gloriae suae, eius tutamine illaesos ab omni errore conservare dignetur, Iesus Christus Dominus et Salvator noster, qui cum Patre et Spiritu sancto venit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 17 | Amen. |