Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XLI. IN DOMINICIS DIEBUS.
| 1 | Sciendum est, fratres charissimi, quod ideo a sanctis Patribus nostris constitutum est Christianis et mandatum ut in solemnitatibus sanctorum, et maxime in Dominicis diebus, otium haberent et a terreno negotio vacarent, ut paratiores et promptiores essent ad divinum cultum, cum non haberent quid eos inde tardaret incommodum, relinquerentque eo tempore terrenam sollicitudinem, quo facilius possent Dei intendere voluntatem. |
| 2 | Inde ipse Dominus per Prophetam dicit: Vacate et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV). |
| 3 | At hi qui, diversis curis ac negotiis implicati, hanc sententiam Dei spernunt, et divinae contemplationi vacare nolunt, timeo ne in futuro iudicio, illis ianuam Domini pulsantibus atque aperire poscentibus (Matth. XXV), Dominus respondeat: Amen dico vobis, nescio vos: discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matth. VII); et qui modo Deum quaerere negligunt, ab ipso tunc respuantur. |
| 4 | Idcirco, fratres mei, non sit vobis molestum in Dominicis diebus et in natalitiis sanctorum divino studere cultui. |
| 5 | Dominicum ergo diem apostoli et apostolici viri ideo religiosa solemnitate habendum sanxerunt, quia in eodem Redemptor noster a mortuis resurrexit: quique ideo Dominicus appellatur, ut in eo a terrenis operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis cultibus serviamus, dantes scilicet diei huic honorem et reverentiam propter spem resurrectionis nostrae quam habemus in illa. |
| 6 | Nam sicut ipse Dominus Iesus Christus et Salvator noster tertia die resurrexit a mortuis, ita et nos resurrecturos in novissimo die speramus. |
| 7 | Apparet autem diem etiam in Scripturis sanctis esse solemnem: ipse est enim dies primus saeculi, in ipso formata sunt elementa mundi, in ipso creati sunt angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit Christus, in ipso de coelis Spiritus sanctus super apostolos descendit, manna in eodem die in eremo primo de coelo datum est. |
| 8 | His enim speciebus actualibus [Forte specialibus actibus et] indiciis Dominica dies exstat insignis, ac ideo sancti doctores Ecclesiae decreverunt omnem gloriam Iudaici sabbatismi in illam transferre, ut quod ipsi in figura, nos celebraremus in veritate; quia tunc erit requies nostra vera, quando resurrectio fuerit perpetrata, et remuneratio in anima et corpore simul perfecta. |
| 9 | Observemus ergo diem Dominicam, fratres, et sanctificemus illam, sicut antiquis de sabbato praeceptum est, dicente legislatore: A vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra (Levit. XXIII). |
| 10 | Videamus ne otium nostrum vanum sit, sed e vespera diei sabbati usque ad vesperam diei Dominici sequestrati a rurali opere et ab omni negotio, solo divino cultui vacemus: sic quoque sanctificamus rite sabbatum Domini, dicente Domino: Omne opus non facietis in eo. |
| 11 | Veniat ergo cuicunque possibile sit, ad vespertinam atque nocturnam celebrationem, et oret ibi in conventu Ecclesiae pro peccatis suis Deum. |
| 12 | Qui vero hoc non possit, saltem in domo sua oret, et non negligat Deo solvere votum ac reddere pensum servitutis. |
| 13 | In die illa vero nullus se a sacra missarum celebratione separet, neque otiosus quis domi remaneat, caeteris ad ecclesiam pergentibus; neque in venatione se occupet, et diabolico mancipetur officio, circumvagando campos et silvas, clamorem et cachinnum exaltans, non gemitum nec orationis verba ex intimo pectore ad Deum proferens. |
| 14 | Adhuc quoque, quod detestabilius est, aliqui ad ecclesiam venientes, non intrant, non insistunt precibus, non exspectant cum silentio sanctam missarum celebrationem: sed quando lectiones divinae intus leguntur, tunc ipsi foris aut causas dicere et diversis student calumniis impugnare; aut videlicet in alea, vel in locis inutilibus insudare: aliquoties etiam, quod peius est, aliqui nimia iracundia succenduntur et amarissime rixantur, ita ut armis se vel fustibus alterutrum impetant, et saepe homicidium perpetrent. |
| 15 | Et hoc ab illis maxime fit qui pleni invidia et odio, diabolo ductore, in conventum Ecclesiae pergunt, non ut semetipsos adiuvent, sed ut alios laedant. |
| 16 | Tales etiam si homicidio ibi pereunt, aut subita morte rapiuntur, quo alias, nisi cum ipso cuius secuti sunt vestigia, vadunt in aeterna tormenta? Nolite haec facere, fratres mei, nolite vosmetipsos decipere, nolite in conventu vestro, locum dare diabolo (Ephes. IV), sed magis vosmetipsos praeparate hospitium Christo. |
| 17 | Non ergo foris fabulis, sed intus psalmodiae et orationibus studete. |
| 18 | Nolite invicem in ecclesia verbosari, sed quieti esse. |
| 19 | Sunt enim plurimi, et praecipue aliquae mulieres, quae ita in ecclesia garriunt [et] ita verbosantur, ut lectiones divinas nec ipsae audiant, nec alios audire permittant. |
| 20 | Nunquid talis conventus cum tali ordine, fratres mei, in domo Dei debet fieri; aut taliter decet in conspectu Dei et sanctorum angelorum eius assistere? Adhuc quoque, quod valde dolendum est, conqueri vobiscum volo, quia sunt aliqui, et maxime potentes istius mundi, qui, cum veniunt ad ecclesiam, non sunt devoti ad laudes Dei celebrandas, sed cogunt presbyterum ut abbreviet missam et ad libitum eorum cantet; nec ei licet morem ecclesiasticum sequi propter illorum gulam et avaritiam, quatenus unum punctum diei ad Dei officium, et reliquum diurnum spatium, cum nocte simul, ad eorum deputetur voluptates. |
| 21 | Nolite, fratres mei dilectissimi, haec facere, nolite haec facientibus consentire; quia non solum qui haec faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, pereunt. |
| 22 | Ante omnia ergo causas in festivitatibus nolite dicere aut audire, sed alio tempore et cum iustitia; nec munera accipiendo subvertatis iudicia iusta; quia, secundum Domini sententiam: Quocunque iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis (Matth. VII). |
| 23 | Nullus vestrum se inebriet, quia ebrius insano simillimus est. |
| 24 | Nolite in nominibus ( sic ) bibendo, nomina vestra delere de coelo. |
| 25 | Sunt quidem multi, quod peius est, qui non solum seipsos inebriant, sed etiam alios cogunt et adiurant ut amplius quam expedit bibant, et inde saepe inter eos nascuntur iurgia et homicidia. |
| 26 | Nunquid perpenditis, fratres, cuius isti in hoc sequantur voluntatem: Ebriosi enim, ait Apostolus, et homicidae regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI). |
| 27 | Obsecro vos, dilectissimi, patres et matres, fratres et sorores, per nomen Domini nostri Iesu Christi, et per regnum ac iudicium eius venturum, ut subtrahatis vos ab omni homine ambulante inordinate, et digne ambuletis vocatione qua vocati estis, nec negligatis honorem vestrum, sed perpendite redemptionem quae est in Christo Iesu. |
| 28 | Filii Dei nuncupati estis, quia verus Filius Dei vos liberavit. |
| 29 | Studete bonis moribus tanto parenti placere, quatenus vos non ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam, sed ut charissimos filios supernam ducat ad patriam, ut sitis cohaeredes Filii eius Iesu Christi, cum quo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. |
| 30 | Amen. |