Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XL. IN ANNIVERSARIA FESTIVITATE DEDICATIONIS TEMPLI.( Evangelium Ioannis X.)
| 1 | Ex auctoritate lectionis evangelicae, fratres charissimi, edocemur huius festi habere commemorationem, ubi legitur quod facta sint Hierosolymis Encaenia, et Iesus praesentialiter eo tempore ibi adesset (Ioan. X). |
| 2 | Encaenia autem vocabantur solemnia dedicationis templi, quae populus Dei, ex antiqua patrum traditione, per annos singulos celebrare consueverat: quorum vestigia nos hodie iuxta morem Christiani orbis sequentes, annuam dedicationis ecclesiae nostrae diem divinis laudibus et vigiliis studuimus agere solemnem: et hanc nobis festivitatem eo maiore devotione celebrare oportet, quo etiam Redemptori nostro gratissimum esse cognovimus; adeo ut in illa ipse templum ingredi et sermonem facere ad populum, ac divinitatis suae sacramenta pandere dignatus sit. |
| 3 | Facta sunt, inquit, Encaenia in Hierosolymis, et hiems erat, et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. |
| 4 | Si ergo voluit ambulare in templo, in quo caro et sanguis brutorum animalium offerebatur, multo magis nostram orationis domum, ubi carnis ipsius ac sanguinis sacramenta celebrantur, visitare gaudebit. |
| 5 | Si perambulare non despexit porticum, in qua rex quondam mortalis ac terrenus, quamvis potentissimus, ac sapientissimus ad orandum stare solebat, quanto magis penetralia cordium nostrorum invisere atque illustrare desiderat si tamen ea porticum esse Salomonis, hoc est, si ea timorem suum, quod est initium sapientiae, habere perspexerit: neque enim putandum est quia domus solummodo in qua ad orandum vel ad mysteria celebranda convenimus, templum sit Domini; et non ipsi, qui in nomine Domini convenimus, multo amplius templum eius appellemur et simus; cum manifeste dicat Apostolus: Vos estis templum Dei vivi (I Cor. III); sicut dicit Dominus: Inhabitabo in eis et inter illos ambulabo (II Cor. VI). |
| 6 | Si ergo templum Dei sumus, curemus solerter, et bonis satagamus actibus, ut in eodem suo templo saepius ipse et venire et mansionem facere dignetur. |
| 7 | Caveamus hiemis exemplum, ne videlicet corda nostra Dominus adveniens a charitatis ardore torpentia reperiat, sicut Iudaeorum pectora perfidia durata invenit, ideoque ea citius aversatus relinquat; imo magis quantum possumus, cum ipsius adiutorio laboremus, ne Deus noster in templo suo, hoc est in nobis, inveniat quod oculos suae maiestatis offendat: sed habitaculum cordis nostri evacuetur vitiis, et virtutibus repleatur; claudatur diabolo, et aperiatur Christo: et ita laboremus ut nobis bonorum operum clavibus ianuam regni coelestis aperire possimus. |
| 8 | Sicut enim malis operibus, quasi quibusdam seris ac vectibus, vitae nobis ianua clauditur, ita, absque dubio, bonis operibus aperitur. |
| 9 | Et ideo, fratres charissimi, unusquisque consideret conscientiam suam, et quando se aliquo crimine vulneratum esse cognoverit, prius orationibus, ieiuniis vel eleemosynis studeat mundare conscientiam suam, et sic eucharistiam praesumat accipere: si enim agnoscens reatum suum, ipse a divino altari se subduxerit, cito ad indulgentiam divinae misericordiae perveniet, quia sicut qui se exaltat humiliabitur, ita e contrario, qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV). |
| 10 | Qui enim, sicut dixi, agnoscens reatum suum, ipse se humiliter ab altari ecclesiae pro emendatione vitae removere voluerit, ab aeterno illo et coelesti convivio excommunicari penitus non timebit. |
| 11 | Rogo vos, fratres, diligenter attendite: si ad mensam cuiuscunque potentis hominis nemo praesumit cum vestibus conscissis et inquinatis accedere, quanto magis a convivio aeterni Regis, id est ab altari Domini debet se unusquisque invidiae vel odii veneno percussus, iracundiae veneno repletus, avaritiae iaculis vulneratus, ebriositatis vitio pollutus, luxuriae sordibus inquinatus, cum reverentia et humilitate subtrahere, ne propter praesumptionem ac pertinaciam, ab aeterno Dei convivio et sanctorum consortio sequestratus, ligatis manibus et pedibus in aeternum proiiciatur incendium: sed magis studeat ut per poenitentiam et eleemosynas, per pacem et continentiam, sobrius et mundus factus, hic fiducialiter ad mensam Domini accedere possit, et in futuro ad sanctorum angelorum et apostolorum, prophetarum et martyrum, et caeterorum iustorum societatem, laetabundus pervenire: quod nobis sua gratia praestare dignetur Redemptor et Salvator noster Iesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 12 | Amen. |