Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XXXVI. IN NATALI MARTYRUM.
| 1 | Quia beati martyris natalis hodie illuxit dies, quem vobiscum, fratres charissimi, voluit nos Dominus celebrare, aliquid, donante illo, de martyrum gloria et patientia disseramus. |
| 2 | Gloria quidem mundana ab ipsis contempta est, et ideo patientia probata est: nam gloria eorum abscondita latebat in coelis, quia patientia eorum exercebatur in terris; qui non exhorret eorum patientiam, perveniet ad gloriam. |
| 3 | Miseria enim putatur pati dura et aspera in carne, quia revera molestum est; nisi esset omnibus molestum, non esset martyribus gloriosum. |
| 4 | Multis ergo lascivis et avaris martyres sancti insanire visi sunt, quando pro Christi nomine tanta patiebantur: et eum semper veraciter confitebantur, ut ergo negarent urgebantur. |
| 5 | Alii vero virgis et flagellis diutissime sunt verberati, alii fustibus et plumbatis caesi, alii membratim laniati, alii gladio occisi, alii excoriati, pice et plumbo liquato perfusi, alii ardore prunarum cruciati, alii flammis exusti, alii in mare mersi, alii bestiis deputati, alii carcerum sunt horrore et fame necati. |
| 6 | Quot enim poenarum et mortium genera hostis excogitare poterat, tot martyribus sine ulla miseratione infligebat; sed ipsi licet in aperto horrida paterentur, in occulto tamen ineffabiliter coronabantur. |
| 7 | Multi quidem gloriam terrenam quaesierunt, multi viri fortes et pro patria sanguinem fundendum esse duxerunt nec fundere dubitaverunt, qui gloriam etiam post mortem apud posteros haberent: sed quae illorum gloria martyribus comparatur! Quis potuit invenire imperator quod potuit invenire piscator. |
| 8 | Imperatorum, consulum et virorum fortium, qui orbem armis domuerunt et subiugaverunt, sepulcra sunt Romae: ad cuius sepulcrum intrare dignatus est imperator: et tamen, diademate deposito ad sepulcrum suum orantem, suscepit eum piscator: ecce, si terrena gloria fuerat concupiscenda martyribus, nec ipsa fraudati sunt, qui honorem tamen inter angelos quaesierunt. |
| 9 | Videmus eorum glorias in terris, et stupemus; quid pateremur, si in coelo videremus: quantus nos stupor admirationis apprehenderet, si videremus martyres inter angelos gloriantes, quorum natalitia videmus populos celebrantes. |
| 10 | Sed nos volumus gaudere cum sanctis, et tribulationem mundi nolumus sustinere cum illis: qui enim sanctos martyres, vel in quantum potuerit, noluerit imitari, ad eorum beatitudinem non poterit pervenire. Sic et Apostolus praedicat, dicens (II Cor. I): Si fuerimus socii passionum, erimus et consolationum. |
| 11 | Et Dominus in Evangelio: Si mundus, inquit, vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit (Ioan. XV). |
| 12 | Recusat esse in corpore, qui odium non vult sustinere cum capite. |
| 13 | Sed dicit aliquis: Et quis est qui possit beatorum martyrum vestigia sequi; huic ego respondeo: Quia non solum martyres, sed etiam ipsum Dominum cum ipsius adiutorio, si volumus, possumus imitari. |
| 14 | Audi non me, sed ipsum Dominum generi humano clamantem ac dicentem: Discite a me quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI). |
| 15 | Audi et beatum Petrum admonentem: Christus, inquit, pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia eius (I Petr. II). |
| 16 | Ecce Christus dicit: Discite a me; beatus Petrus dicit: Ut sequamini vestigia eius. |
| 17 | Similiter apostolus Paulus clamat: Imitatores Dei estote, sicut filii charissimi (Eph. V). |
| 18 | Quid ad haec respondebimus, fratres, vel quam excusationem habere poterimus? Si tibi aliquis dicat ut virtutes quas fecit Dominus debeas imitari, iusta potest esse excusatio tua, quia virtutes et mirabilia facere non omnibus datum est; iuste autem et caste vivere, et charitatem cum omnibus custodire cum Dei adiutorio, omnibus praeceptum est. |
| 19 | Nam et ipse Dominus non dixit: Discite a me mortuos suscitare, super aquas siccis pedibus ambulare; non dixit; sed quid ait? quia mitis sum et humilis corde; et iterum: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos: sicut et Pater vester coelestis solem suum oriri facit super bonos et malos (Luc. VI). |
| 20 | Et licet sint alia multa in quibus Deum debeamus et beatos martyres imitari, ista tamen duo praecipua sunt: id est, ut mites simus et humiles corde, et inimicos nostros toto corde et totis viribus diligamus. |
| 21 | De diligendis inimicis, fratres charissimi, nullus unquam in veritate se poterit excusare. |
| 22 | Potest mihi aliquis dicere: Non possum ieiunare, non possum res meas totas pauperibus dare, et in monasterio Deo servire; nunquid potest dicere: Non possum diligere? Sed dicit aliquis: Tanta mala mihi inimicus meus fecit ut eum nulla ratione possim diligere. |
| 23 | Attendis quid tibi fecerit homo, et non attendis quid tu feceris Deo: si conscientiam tuam diligenter discutis et inquiris, sine ulla compensatione maiora tu peccata committis in Deum quam in te commiserit homo: et qua fronte vis ut tibi Deus dignetur dimittere multum, cum tu non acquiescis dimittere parum? Vos autem, fratres, quia quotidie dicitis Deo in oratione: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI), dimittite et dimittetur vobis; ipsa enim Veritas clamat terribiliter et dicit: Si vos non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec vobis Pater vester coelestis dimittet peccata vestra. |
| 24 | Imitemur ergo sanctos martyres Christi in fide, in humilitate, in mansuetudine, in patientia, in longanimitate, in dilectione; et sic poterimus ipsos martyres apud Deum habere intercessores, ita ut deleantur peccata nostra, et praemia aeterna nobis conferantur: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 25 | Amen. |