Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XXXV. IN NATALI APOSTOLORUM.
| 1 | Si omnium sanctorum martyrum grata nobis debet esse solemnitas, fratres charissimi, quanto gratior eorum qui praesentem secuti sunt principem martyrum: si agnorum, quanto magis arietum. |
| 2 | Illorum enim filii non generatione carnis, sed imitatione virtutis, facti sunt omnes qui posterius usque ad mortem confessi sunt Christum. |
| 3 | Hos obtulerunt populi gentium, de quibus Psalmista ante cantavit, dicens: Afferte Domino filios arietum (Psal. XXVIII). |
| 4 | His primum Dominus, cum ad confessionem sui nominis hortaretur, non solum se promisit victoriae coronatorem, sed et certaminis adiutorem. |
| 5 | Etiam in ipsis et posteros admonebat, qui quod dicebat, scriptum posteris relinquebat. |
| 6 | Illis ergo ait, exhortans eos: Cum autem adducunt vos ad principes et potestates, nolite cogitare quid respondeatis, vel quid loquamini. |
| 7 | Non enim vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X). |
| 8 | Meditari vetuit, et confiteri praecepit: maluit enim auferre praesumptionem humanam, et gratiam donare divinam, ut in semetipsis timidi, et in Deo fuissent audaces. |
| 9 | Unde et in alio psalmo vox martyrum Deo dicit, quasi ex parte humanae fragilitatis, verendo: Eripe me de inimicis meis, Deus meus; et ab insurgentibus in me libera me (Psal. XVII); et paulo post, de auxilio divino confidens, dicit: Fortitudinem meam, Domine, a te custodiam (Ibid.). |
| 10 | Supra caeteras enim turbas fidelium nec non antiquorum iustorum et prophetarum, eminentes apostolos suos volens Dominus ostendere, dixit ad illos: Beati oculi qui vident quae vos videtis, et aures quae audiunt quae vos auditis: multi enim prophetae et iusti voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Luc. X). |
| 11 | Et item alibi: Iam, inquit, non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius. |
| 12 | Vos autem dixi amicos, quia omnia quaecunque audivi a Patre meo, nota feci vobis (Ioan. XV). |
| 13 | Eisdem ait item alio loco: Quaecunque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo (Matth. XVIII). |
| 14 | Item alibi (Matth. XIX), sciscitanti Petro quid sibi et sociis suis profuisset reliquisse omnia et sequi Redemptorem, respondit dicens: Amen dico vobis quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. |
| 15 | Isti sunt lux mundi (Matth. V), quia per ipsos lumen fidei et verae scientiae primum Dominus huic mundo tradidit, et ab errorum ac peccatorum tenebris gentes et populos eruit. |
| 16 | Isti sunt sal terrae, quia per ipsos terrigenae condimentum saporis vitae aeternae perceperunt, ut restringerent carnis lasciviam, et a putredine peccatorum et vitiorum vermibus servarentur illaesi. |
| 17 | Isti sunt duodecim lapides pretiosi, quos in fundamento coelestis aedificii positos Ioannes in Apocalypsi sua describit (Apoc. XXI), quia praedicatio eorum Ecclesiae fundamenta locavit. |
| 18 | Unde et Paulus ait: Vos estis cives sanctorum et domestici Dei: superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum (Eph. II). |
| 19 | Isti sunt duodecim portae Ierusalem novae, quae de coelo descendit, quia per ipsos ianuam fidei primum intravimus, et inter cives sanctorum enumerati sumus. |
| 20 | Haec ergo considerantes, fratres charissimi, recolamus quae tanti duces populi Dei nos docuerunt. |
| 21 | Studeamus factis implere quae illi iusserunt; discamus eorum exemplo mundi divitias contemnere, praesentis saeculi voluptatem non amare, regnum coeleste desiderare; Christo nihil praeponere, sed eius mandatis in omnibus obedire; paupertatem rerum praesentium diligere, virtutum divitias habere, sapientiae thesaurum appetere, spiritales delicias quaerere: nulli invidere, sed omnes homines diligere, amicos in Deo, et inimicos propter Deum, quia haec est sola vera dilectio: nam amor carnalis et vitiosus in praecipitium trahit et comparatur odio; unde scriptum est: Qui vult amicus esse huius saeculi, inimicus Dei constituitur (Iac. IV). |
| 22 | Isti ergo principes nostri, Dei amore perfectissimi, et proximorum dilectione repleti, hinc potuerunt mundi impetum vincere et cruentum saeculum domare, quia nihil amaverunt in omni re, nisi Dei voluntatem. |
| 23 | Ita et nos, fratres, diligamus in omnibus rebus Dei facere voluntatem, et creatorem nostrum amemus in semetipso, creaturam vero in conditore suo: et sic habebimus ordinatissimam charitatem, quia Deus charitas est, et qui diligit hanc dilectionem, diligit Deum; et si ita dilexerimus, diligit nos ipse Deus, diligunt et nos sancti apostoli iudices nostri, et exorant pro nobis, ut in universali iudicio Christi cum ipsis in perpetuum coronemur: quod ipse praestare dignetur iudex et Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 24 | Amen. |