Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XXXIV. IN NATALI SANCTI ANDREAE APOSTOLI.( Evangelium Ioan. I.)
| 1 | Ex lectione sancti Evangelii quae modo lecta est, fratres charissimi, potestis perpendere, et perpendentes cognoscere, quantum distat in imo iacens pusillanimitas infirmitatis nostrae a soliditate perfectionis apostolicae, et quam longe differt protervitas nostra a praecedentium Patrum obedientia. |
| 2 | Audistis ergo quod ad unius iussionis vocem Petrus et Andreas, relictis retibus, secuti sunt Redemptorem. |
| 3 | Nulla vero hunc facere adhuc miracula viderant, nil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant, et tamen ad unum Domini praeceptum hoc quod possidere videbantur obliti sunt. |
| 4 | Quanta nos eius miracula vidimus? quot flagellis affligimur? quantis minarum asperitatibus deterremur, et tamen vocantem sequi contemnimus. |
| 5 | In coelo iam sedet, qui de conversione nos admonet; iam iugo fidei colla gentium subdidit, iam mundi gloriam stravit, iam ruinis eius crebrescentibus, districti sui iudicii diem propinquantem denuntiat; et tamen superba mens nostra non vult hoc sponte deserere quod quotidie perdit in vita. |
| 6 | Quid ergo, fratres charissimi, in eius iudicio dicturi sumus, qui ab amore praesentis saeculi nec praeceptis flectimur, nec verberibus emendamur. |
| 7 | Sed fortasse aliquis tacitis secum cogitationibus dicit: Ad vocem Dominicam uterque iste piscator quid aut quantum dimisit, qui pene nihil habuit? Sed in hac re, fratres charissimi, affectum debemus potius pensare quam censum. |
| 8 | Multum reliquit qui sibi nihil retinuit; multum reliquit qui, quamlibet parvum, totum deseruit. |
| 9 | Certe nos et habita cum amore possidemus, et quae minime habemus, ex desiderio quaerimus. |
| 10 | Multum ergo Petrus et Andreas dimisit, quando uterque etiam desideria habendi dereliquit. |
| 11 | Multa, fratres, relinquitis, si desideriis renuntiatis. |
| 12 | Exteriora etenim nostra, quamvis parva sint, sufficiunt, si interiora cordis tota offerantur. |
| 13 | Cor namque et non substantiam pensat Deus, nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto offeratur. |
| 14 | Regnum Dei tantum valet quantum habes. |
| 15 | Valuit namque Zachaeo in dimidio substantiae, quia dimidium aliud ad hoc quod iniuste abstulit, restituendum in quadruplum servavit. |
| 16 | Valuit Petro et Andreae, dimissis retibus et navi; valuit viduae duobus minutis; valuit alteri calicem aquae frigidae. |
| 17 | Regnum itaque Dei, ut diximus, tantum valet quantum habes; nunquam est vacua manus a munere, si arca cordis repleta est bona voluntate. |
| 18 | Hinc etenim Psalmista dicit: In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi (Psal. LIII). |
| 19 | Ac si aperte dicat: Et si exterius munera offerenda non habeo, in memetipso tamen invenio quod in ara tuae laudis impono; nihil quippe Deo offertur ditius voluntate bona: voluntas autem bona est sic adversa alterius sicut nostra pertimescere; sic de prosperitate proximi sicut de nostro profectu gratulari: aliena damna, nostra credere, aliena lucra, nostra deputare; amicum non propter mundum, sed propter Deum diligere; inimicum etiam tolerare: nulli quod pati non vis facere; nulli quod tibi iuste impendere desideras, negare; necessitati proximi iuxta vires concurrere, sed prodesse etiam ultra vires velle. |
| 20 | Sed hoc bonae voluntatis sacrificium, fratres, nunquam plene persolvitur, nisi mundi huius cupiditas perfecte deseratur: nam quidquid in eo concupiscimus, hoc procul dubio proximis invidemus. |
| 21 | Et quia semper invidia a bona voluntate discordat, mox haec mentem ut ceperit, illa discedit. |
| 22 | Unde praedicatores sancti, ut possent proximos perfecte diligere, studerunt in hoc saeculo nihil amare: aestimantes nihil opulentius esse charitate, quae se tenentes facit omnibus bonis abundare. |
| 23 | Quia ergo, fratres charissimi, beati Andreae natalitia celebramus, debemus imitari quod colimus. |
| 24 | Hoc etiam in sanctorum apostolorum memoriis veneramur quod statim, vocante Domino, perfecte terrena reliquerunt, quo intentius appeterent coelestia, et cum Christo tenere possent regna superna; ita et nos, Domino iubente, despiciamus quae terrena sunt, ac, relictis temporalibus, mercemur aeterna. |
| 25 | Si autem necdum possumus relinquere propria, saltem non concupiscamus aliena. |
| 26 | Si necdum mens nostra accenditur igne charitatis, in ambitione sua habeat frenum timoris; et sic proventu suo roborata, dum ab alienorum appetitu compescitur, quandoque ad propria contemnenda perducatur. |
| 27 | Interim vero, donec illa perfectio nobis a Domini gratia veniat, non negligamus, fratres, de substantia nostra eleemosynas facere, hospitalitatem diligere, et indigentibus proximis nostris in omni bono communicare; ac sic, largiente Domino, poterimus ad maiora conscendere, quia talibus hostiis promeretur ipse Deus: ad cuius visionem nos perducere dignetur ipse, qui est nobis via, qui est veritas, qui est vita, Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 28 | Amen. |