Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XXXIII. IN NATALI SANCTI MARTINI CONFESSORIS ATQUE PONTIFICIS.
| 1 | Largiente divina gratia convenistis hodie, fratres charissimi, ad celebrandum festum sancti Martini pontificis: cuius inter caeteros natales et memorias sanctorum Patrum nobilis et eminens exstat solemnitas; et merito, quia a primis rudimentis vitae humanae ita gratiae divinae aptatus est, ut in pueritiae suae tempore, quando primum electione Dei fuerat advocatus, statim appareret perfectus. |
| 2 | Denique cum necdum sacra unda baptismatis fuisset regeneratus, sed tantum verbo fidei imbutus ac catechumenus esset effectus, quodam tempore, cum iam nihil praeter arma et simplicem militiae vestitum haberet, media hieme, quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque vis algoris exstingueret, obvium haberet, in porta Ambianensium civitatis, pauperem nudum, qui cum praetereuntes ut sui misererentur oraret, omnesque miserum praeterirent, intellexit vir Deo plenus, sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reservari. |
| 3 | Quid tamen ageret, nesciebat, qui nihil praeter chlamydem qua indutus erat, habebat: iam enim reliqua in opus simile consumpserat. |
| 4 | Arrepto itaque ferro quo accinctus erat, mediam dividit, partemque ei pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. |
| 5 | Qui cum a circumstantibus irrisus esset, quod cum deformi truncatoque habitu videretur, quasi in nullo laesus ignoscens, ad remunerationem attendebat futuram. |
| 6 | Nocte igitur sequenti, cum se sopori dedisset, vidit Christum chlamydis suae, qua pauperem contexerat, parte vestitum, intueri diligentissime Dominum, vestemque quam dederat, iubetur agnoscere. |
| 7 | Mox ad angelorum circumstantium multitudinem audivit Iesum clara voce dicentem: Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit. |
| 8 | Attenditis, fratres, a quanta perfectione iste vir sanctus coeperit conversationis suae initium; nam hinc coniicere potestis ad quem finem cursus sui pertenderit statum. |
| 9 | Viginti ergo annorum baptismi sacramentum suscepit, et non multo post haec militiam deserens, sancto Hilario confessori adhaerens, fit monachus; in quo proposito tam nobiliter degebat, ut etiam signis et miraculis Dominus eius comprobaret studium. |
| 10 | Interea Turonensium Ecclesiae episcopus ordinatur, in quo gradu etiam ita temperavit religionis habitum, ut in monacho posses pastoris cognoscere primatum, et in pastore mirari monastici rigoris actum. |
| 11 | Quid plura? Fit quidem per omnia evangelicae insignis assertor doctrinae, et in miraculorum frequentia apostolicae par gratiae; de quo videlicet, Sulpitio Severo scribente, insigne exstat volumen. |
| 12 | Nam daemonum legiones ab obsessis catervis hominum expulit: varias aegritudines infirmantium abigens, saluti pristinae erutos reddidit, debiles et leprosos verbo curavit, sanctique Spiritus gratia revelante, multa futura seu praesentia praedixit. |
| 13 | Praeter haec quoque trium mortuorum suscitator praedicatur esse magnificus. |
| 14 | Angelicis saepe visitatus est officiis, atque sanctorum apostolorum, et praecipue Dei genitricis est consolatus alloquiis. |
| 15 | O vir beatus et verus Israelita, in quo dolus non fuit! Neminem temere iudicavit, neminem iniuste damnavit, nulli malum pro malo reddidit, contra omnes iniurias et adversariorum calumnias patientissimus exstitit. |
| 16 | Plerumque etiam pro eorum qui obtrectatores illius erant solebat flere peccatis, qui remotum illum et quietum venenatis linguis et vipereo ore carpebant. |
| 17 | Nunquam in ore illius nisi Christus, nunquam in illius corde nisi pietas, nisi pax, nisi misericordia, nisi charitas erat. |
| 18 | Ecce, fratres, qualem et quantam lucernam Christus super candelabrum in Ecclesia sua posuit, ut omnes qui ingrediuntur, lumen videant. |
| 19 | Quis nostrum est qui non in conversatione eius lucem, in doctrina splendorem, in exemplis claritatem invenire possit: sed quia nullus est qui non possit, videte ne quis sit qui non velit: non enim facile evaserimus vindictam, si tantam neglexerimus gratiam. |
| 20 | Omnes gaudemus celebrare festum Martini, attendamus ut sequamur exempla Martini, quo pervenire possimus ad praemium Martini. |
| 21 | Non simus ergo superbi, elati, arrogantes, vaniloqui, mendaces, iracundi, maledici, invidi, blasphemi, detractores, avari, ebriosi, libidinosi et voluptatum saeculi amatores, utique quod non fuit Martinus; sed simus humiles, obedientes, veraces, mites, patientes, benigni, misericordes, pacifici, boniloqui, largi, sobrii, continentes, longanimes, pleni dilectione Dei et proximi, quod sine dubio fuit Martinus. |
| 22 | Sic quoque placebimus Martino, et sic intercessorem poterimus semper ipsum habere Martinum: quod nobis eius gratia praestare dignetur, qui confessorem suum sibi feliciter servientem gaudium aeternum intrare fecerat, et super omnia sua constituerat, Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 23 | Amen. |