Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XXXII. IN REVELATIONE SANCTI MICHAELIS.
| 1 | Memoriam beati Michaelis archangeli toto orbe venerandam ipsius et opere condita et consecrata nomine demonstrat ecclesia. |
| 2 | Quae non metallorum fulgore, sed privilegio commendata signorum; vili facta schemate, sed coelesti est praedita virtute, ut pote quia fragilitatis humanae memor archangelus, e coelo veniens, ad promerendam ibi mortalibus supernorum gratiam donorum, propria manu sua condere dignatus est. |
| 3 | Vertice siquidem montis excelsi posita, de corpore eiusdem saxea, speluncae instar praecavata ostenditur. |
| 4 | Est autem locus in Campaniae finibus ubi inter sinum Adriaticum et montem Garganum civitas Sepontus posita est, qui a moenibus civitatis ducentis duodecim milliaribus porrectus, in cacumine supremo, beati archangeli praefatam gestat ecclesiam. |
| 5 | Hanc mortalibus hoc modo cognitam, libellus in eadem positus indicat. |
| 6 | Erat in ea civitate praedives quidam nomine Garganus, qui et ex eventu suo monti vocabulum dedit. |
| 7 | Huius dum pecora, quorum infinita multitudine pollebat, passim per devexi montis latera pascerentur, contigit taurum armenti gregis consortia spernentem, singularem incedere solitum, et ad extremum redeunte pecore domum non esse regressum. |
| 8 | Quem dominus, collecta servorum suorum multitudine, per devia quaeque requirens, invenit tandem in vertice montis prae foribus cuiusdam speluncae assistere; itaque permotus cur solivagus incederet, arrepto arcu, appetiit illum sagitta toxicata, quae, velut venti flamine retorta, eum a quo iacta est mox reversa percussit. |
| 9 | Turbati cives et stupefacti qualiter res fieret effectu, non enim propius accedere audebant. |
| 10 | Consuluit episcopum quid facto opus sit, qui indicto ieiunio triduano, a Deo monuit esse quaerendum: quo peracto sanctus Domini archangelus episcopum per visionem alloquitur dicens: Iam benefecisti, quod homines latebat, a Deo quaerendo mysterium, videlicet hominem suo telo percussum sciatis, et hoc mea gestum voluntate. |
| 11 | Ego enim sum Michael archangelus, qui in conspectu Domini semper assisto, locumque hunc in terris incolere tutumque servare instituens, hoc volui probare iudicio, omnium me quae ibi geruntur ipsiusque loci esse inspectorem atque custodem. |
| 12 | His revelatione compertis consuetudinem fecerunt cives hic Deum precibus, sanctumque deposcere Michaelem, duas quidem ibi ianuas cernentes, quarum australis, quae et maior erat, aliquot gradibus in occasum vergentibus adiri poterat. |
| 13 | Sed nec ultra ad praeruptam cryptam intrare ausi, prae foribus quotidie orationi vacabant. |
| 14 | Haec inter Neapolitae, paganis adhuc ritibus oberrantes, Sepontinos et Beneventinos, qui quinquaginta millibus a Seponto distant, bello lacessere tentant; qui antistitis sui monitis edocti, triduo petunt inducias, ut triduano ieiunio liceret, quasi fidele patrocinium, sancti Michaelis implorare praesidium. |
| 15 | Quo tempore pagani ludis obscenis, falsorum invitant auxilia deorum. |
| 16 | Ecce autem nocte ipsa quae belli praecederet diem, adest in visione sanctus Michael antistiti, preces dixit exauditas, victoriam spopondit adfuturam, et quarta diei hora bello praemonet hostibus occurrendum. |
| 17 | Laeti ergo mane, et de angelica certi victoria, obviant Christiani paganis, atque in primo belli apparatu Garganus mons immenso tremore concutitur, fulgura crebra volant, et caligo tenebrosa totum montis cacumen obduxit. |
| 18 | Impletur prophetia quae Deum laudans, ait: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis (Psal. CIII); fugiunt pagani, partim ferro hostium, partim igniferis impulsi sagittis, ut Neapolim usque sequentibus, atque extrema quaeque cedentibus adversariis, moenia tandem suae urbis moribundi subintrant, qui queant evadere periculum: compertum enim erat quod angelus Dei in adiutorium venit Christianis. |
| 19 | Nam et sexcentos ferme suorum fulmine videbant interfectos; Regi regum Christo continuo colla submittentes, armis induuntur fidei. |
| 20 | Cum vero hi domum fuissent reversi victores, vota Domino gratiarum ad templum referrent archangelo, vident mane iuxta ianuam septentrionalem, quam praedixi, instar posteriora pusilla quasi hominis vestigia, marmore arctius impressa, agnoscuntque beatum Michaelem hoc praesentiae suae signum voluisse monstrare, ubi postea culmen appositum, et altare impositum, ipsaque ecclesia ob signa vestigiorum. |
| 21 | Oppidania est vocata. |
| 22 | Multa dubitatio erat inter Sepontinos quid de loco agerent, et si intrare vel dedicare illic ecclesiam debeant. |
| 23 | Unde collatione facta, ad orientem loci illius beati Petri apostolorum principis nomine condunt ecclesiam et dedicant, in qua etiam beatae semper virginis Mariae sanctique Baptistae Ioannis altaria statuunt. |
| 24 | Tandem antistes, salubri reperto consilio, Romanum episcopum quid de his agendum sit per nuntios sciscitatur, qui tunc forte in monte Saraptim, quinquagesimo fere milliario a Romana urbe distabat, quem incolae sancti. |
| 25 | Silvestri cognomine vocant, eo quod ipse quondam ibi exsul pro fidei persecutione delituerit in monte hoc Saraptim, quique talia mandata remisit. |
| 26 | Si hominis est illam dedicare basilicam, hoc maxime die quo victoria data est, fieri oportet; sin autem alias sancto provisori loci placuerit, eodem die, praecipue illius est in hoc voluntas quaerenda. |
| 27 | Hoc ergo tempore imminente, agamus ambo triduanum cum civibus nostris ieiunium, sanctam Trinitatem rogantes ut munera quae per summum suae sedis ministerium conferre dignatus est, ad certum usque finem perducat. |
| 28 | Factumque est ut suggesserat antistes: nocte vero constituti ieiunii summus angelus Domini, sanctus Michael, episcopo Sepontino per visionem apparens. |
| 29 | Non est, inquit, vobis opus hanc quam ego aedificavi dedicare basilicam: ipse enim qui condidi etiam dedicavi: vos tantum intrate, et me assistente patrono, precibus locum frequentate; et te quidem cras ibi missam celebrante, populus iuxta morem communicet: meum autem erit ostendere quomodo per memetipsum locum consecraverim ipsum. |
| 30 | Adveniunt mane cum oblationibus, et magna instantia precum intrant portam australem. |
| 31 | Et ecce longa porticus in aquilonem porrecta, atque illam attingens posterulam ianuam extra quam vestigia marmore diximus impressa. |
| 32 | Sed priusquam huc pervenias, apparet ad orientem basilica praegrandis, ad quam per gradus ascenditur. |
| 33 | Haec cum ipsa porticu sua quingentos fere homines capere videbatur altare venerandum, rubroque contectum palliolo, prope erat medium parietis, meridiem ostendens: in gyro autem ipso domus angulosa, non in morem operis humani parietibus erectis, sed instar speluncae praeruptis, et saepius eminentibus asperata scopulis, culmine quoque diversae altitudinis, quod hic vertice, alibi manu vix possit attingi. |
| 34 | Credo quod, docente archangelo Domini, non ornatum lapidum, sed cordis quaerere ac diligere puritatem oporteat. |
| 35 | Vertex vero montis extrinsecus partim cornea silva tegitur, partim virenti planitie dilatatur. |
| 36 | Missarum itaque celebratione completa, magno attoniti gaudio, quique redierunt in sua loca: episcopus autem, delegato ministrorum, cantorum sacerdotumque officio, et mansione constructa, omnem ibidem quotidie psalmorum missarumque cursum congruo praecepit ordine celebrari. |
| 37 | Nullus autem hic est nocturno tempore ausus ingredi, sed aurora transacta, matutinos ibi decantant hymnos. |
| 38 | Ex ipso autem saxo quo tegitur sacra aedes ad aquilonem altaris, dulcis et nimium lucida guttatim aqua dilabitur, quam incolae stillam vocant. |
| 39 | Ab hoc et vitreum vas, eiusdem receptui praeparatum, argentea pendet catena suspensum, morisque est populo communiter singulos ad hoc vasculum ascendere per gradus, dominique coelestis degustare liquorem: nam et gustu suavis est et tactu salubris. |
| 40 | Denique nonnulli post longas febrium flammas, hanc haustam stillam, celeri confestim refrigerio potiuntur salutis. |
| 41 | Innumeris quoque et aliis modis ibi crebro sanantur aegroti, et multa angelicae tantum potestatis licet (sic) geri miracula comprobantur: maxime tamen eiusdem die natalis eius, cum et de provinciis circumpositis plus solito conflua turba occurrat, et angelicae virtutis maior quodammodo credatur adesse frequentia, ut quod spiritaliter dixerunt apostoli et corporaliter agi videatur, quod angeli sunt administratorii spiritus in ministerium missi, propter eos qui haereditatem capiunt salutis (Heb. I). |
| 42 | In Christo Iesu Domino nostro, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. |
| 43 | Amen. |