Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XXXI. IN FESTIVITATE SANCTI MICHAELIS ARCHANGELI.
| 1 | Beati Michaelis solemnia, fratres charissimi, celebrantes, libet nos aliquid vobis de hac festivitate dicere, quatenus mens vestra eo valentior ad coelestia se erigat, quo se cognoscit eorum memoriam venerari in terris, quorum habitatio est semper in coelis. |
| 2 | Bene ergo praevisum est nobis a sanctis Patribus, ut qui sanctorum martyrum atque confessorum per totum annum varias celebrationes habemus, in diebus natalium eorum, quando de morte triumphaverunt et ad vitam renati sunt aeternam, saltem vel una die sanctorum archangelorum memoriam solemniter veneraremur, ut quorum omnes semper indigemus auxilio contra hostis antiqui insidias, etiam in communi conventu pariter eorum a Domino postularemus suffragia. |
| 3 | Angelorum quippe et hominum naturam ad cognoscendum se Dominus condidit, quam dum consistere ad aeternum voluit, etiam procul dubio ad suam similitudinem creavit. |
| 4 | Novem vero sunt ordines angelorum, decimus quoque homo est creatus, qui conditori suo nec post culpam periit, quia hunc aeterna sapientia per carnem miraculis coruscans, quasi ex lumine testae, reparavit. |
| 5 | Nam testante sacro elogio, scimus angelos, archangelos, virtutes, potestates, principatus, dominationes, thronos, cherubim atque seraphim, qui in superni regis castris semper devoti persistunt, est ab eius laude nunquam cessabunt. |
| 6 | Sed tamen sciendum quod angelorum vocabulum nomen est officii, non naturae. |
| 7 | Nam sancti illi coelestis patriae semper quidem sunt spiritus, sed semper vocari angeli nequaquam possunt; quia tunc solum sunt angeli, cum per eos aliqua nuntiantur. |
| 8 | Unde et per Psalmistam dicitur: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII); ac si patenter dicat: Qui eos quos semper habet spiritus, etiam cum voluerit, angelos facit. |
| 9 | Sed tamen mos ecclesiasticus obtinuit, propter significationem multifariam quam unum nomen spiritus continet, quod illi coelestis Hierusalem cives angeli generaliter nuncuparentur; Graeca etenim lingua, angeli, nuntii, archangeli vero summi nuntii vocantur. |
| 10 | Hi autem qui minima nuntiant, angeli; qui vero summa annuntiant, archangeli vocantur; qui idcirco etiam privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula etiam in operatione quid valeant. |
| 11 | Neque enim in illa sancta civitate, quam visione omnipotentis Dei plena scientia perficit, idcirco propria nomina sortiuntur, ne eorum nomine personae sine nominibus sciri non possint: sed cum ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud se nomina a ministeriis etiam trahunt; Michael, namque, quis sicut Deus? Gabriel autem fortitudo Dei, Raphael vero dicitur medicina Dei. |
| 12 | Et quoties mirae aliquid virtutis agitur, Michael mitti perhibetur, ut ipso actu et nomine detur intelligi quod nullus potest facere quod facere praevalet Deus. |
| 13 | Unde et ille antiquus hostis, qui se ad similitudinem eius superbus extulerat, in fine mundi cum Michaele archangelo praeliaturus esse perhibetur, ut per Michaelem peremptus discat quia ad similitudinem Dei per superbiam nullus exsurgat. |
| 14 | Ad Mariam quoque Gabriel mittitur, quia Dei fortitudo nominatur: illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est. |
| 15 | Raphael quoque, qui ad curandum Tobiae oculos mittitur, dignum videlicet fuit ut Dei medicina vocaretur. |
| 16 | Sciendum ergo est quod ipsi angelici spiritus, cum ad nos veniunt, sic exterius implent ministerium ut tamen nunquam desint interius per contemplationem. |
| 17 | Et mittuntur igitur et assistunt, quia Deo ubique praesentes sunt: amant et obediunt atque in humilitate persistunt; fruuntur bono inaestimabili, et ob hoc gaudent laetitia inenarrabili. |
| 18 | Pacem inter se habent perpetuam, et pacem nobiscum tenere optant. |
| 19 | Sunt pii, benigni, misericordes, pleni dilectione, nihil Deo charius ducunt, et ad hunc amorem nos accendere volunt. |
| 20 | Finem gaudii sui non pertimescunt, et hanc securitatem nos secum in coelis habere cupiunt. |
| 21 | Sed haec, fratres, me loquente, introrsus vos ad vosmetipsos reducite, secretorum vestrorum merita cogitationesque discutite. |
| 22 | Videte si quid iam boni vobiscum intus agitis, videte si in numero horum agminum, quae breviter tangendo perstrinximus, sortem vestrae vocationis invenitis. |
| 23 | Vae autem animae quae in se de his bonis quae numeravi, minime aliquid recognoscit, eique adhuc vae deterius imminet, si privatam se donis intelligit et nequaquam gemit. |
| 24 | Quisquis ergo talis est, fratres mei, gemendus est valde, quia non gemit. |
| 25 | Pensemus igitur accepta electorum munera, et virtute qua possumus, ad amorem tantae sortis anhelemus. |
| 26 | Qui in se donorum gratiam minime recognoscit, gemat; qui vero in se minorem cognoscit, maiorem aliis non invideat, quia et supernae illae distinctiones beatorum spirituum ita sunt conditae, ut aliae aliis sint praelatae, sed tamen omnes una eademque charitate sociatae. |
| 27 | Diligamus nos, fratres charissimi, invicem, diligamus et illos coelestis patriae spiritus, et illorum coelestem conversationem, quantum possumus, in bonis moribus imitemur. |
| 28 | Diligamus ante omnia et super omnia conditorem nostrum, deprecantes eius clementiam, ut qui nos ab initio inter sanctorum angelorum consortia ascribi voluit, sanctorum archangelorum suorum precibus exoratus, ad eorum societatem nos pervenire faciat Iesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 29 | Amen. |