Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XXIX. IN ASSUMPTIONE SANCTAE MARIAE VIRGINIS.
| 1 | Cum omnium sanctarum virginum festivitates, quae castitatem mentis et corporis usque ad finem vitae servaverunt, et per Dei misericordiam de hoc saeculo nequam triumpharunt, dignae sint laudibus, perpendite, fratres, quanta veneratione digna sit solemnitas illa, qua Virgo virginum ex hac temporali vita aeternam migravit ad requiem: cum non solum credimus illam nobiscum esse memorabilem, sed etiam cum ipsis sanctis spiritibus angelicis fieri valde honorabilem, qui celebri inde exsultant gaudio, cum matrem Domini atque conditoris summi aeterna beatitudine secum perfrui conspiciunt; matrem videlicet illam quae sobolem in utero concepit, et casta est; filium genuit, et virgo est; mater immaculata, mater incorrupta, mater intacta, mater unigeniti Domini et regis omnium, plasmatoris et creatoris cunctorum; illius qui in excelsis sine matre, et in terra est sine Patre; ipsius qui in coelis secundum deitatem in sinu est patris, et in terris secundum corporis susceptionem in sinu erat matris. |
| 2 | Huius itaque Unigeniti Dei dicitur haec mater Virgo Maria, digna digni, immaculata sancti, una unius, unica unici: nec enim alter unigenitus Deus super terram venit, aut alia virgo unigenitum genuit. |
| 3 | Unde et magnitudinem eius admirantes tacitis vocibus cordis, taliter, fratres charissimi, exclamemus in laudem, atque dicamus: O vere beata virgo Maria, agnosce gloriam tuam, illam videlicet gloriam quam tibi angelus nuntiavit, vel Ioannes per os Elisabeth, nondum matris adhuc de secreto uteri [egressus] prophetavit: Benedicta itaque tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. |
| 4 | Tu quoque promissum universo mundo per tanta retro saecula suscipere meruisti adventum; habitaculum immensae maiestatis effecta es: spem terrarum, decus saeculorum, commune omnium gaudium peculiari munere novem mensibus sola possedisti. |
| 5 | Initiator omnium rerum abs te initiatus est, et profundendum pro mundi vita sanguinem de corpore tuo accepit; uno partu tuo universorum nata est vita saeculorum: angelorum Patrem meruisti vocare filium tuum. |
| 6 | Ecce exaltata es super choros angelorum, iuxta regem filium, felix mater, regina regnabis in aeternum. |
| 7 | Et cui praestitisti uteri tui hospitium, ipse tibi dedit regna coelorum. |
| 8 | Sed haec dicendo, fratres, minus mihi videtur omnis laus esse gloriae eius, et succumbere omnis oratio honori eius. |
| 9 | Laudent eam angeli, praedicent archangeli, omnes coelorum virtutes et omnes sanctorum coetus in laudibus eius exsultent; attamen adhuc mihi videtur excellere dignitas honorificentiae eius. |
| 10 | Sed haec perpendentes, fratres, non desperemus nec refugiamus, imo magis in laudem eius pro modulo nostro excitemur, et in praedicatione eius exsultemus; quia quod minus est in possibilitate nostra, implebit bonitas sua. |
| 11 | Mundemus conscientiam nostram ab operibus mortuis, et praeparemus nos ad confessionem tanti nominis. |
| 12 | Omnis persona et omnis aetas ad tantam festivitatem celebrandam bonis moribus ornare se studeat, et in quo vocatus est, in eo permanere decertet. |
| 13 | Quicunque ergo viri sive feminae virginitatis propositum tenent, in eo perseverare satagant, ut sint sanctae et corpore et spiritu: sint disciplinae Dei memores, iustitiam cum religione teneant, sint stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendam iniuriam mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes atque concordes, et ad omne bonum promptissimi; qui autem connubio sunt dediti, virginitatem tamen in fide recta habeant, in qua universa Ecclesia, sponsa Dei dicitur. |
| 14 | Quod tamen Ecclesia catholica, quae constat ex virginibus et pueris, ex maritatis feminis et uxoratis viris, uno nomine virgo est appellata, audi Apostolum dicentem: Desponsavi, inquit, vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI). |
| 15 | Pudicitiam coniugalem servent, ab illicitis abstineant, bona opera faciant, hospitalitatem diligant, et eleemosynas facere non segnes fiant. |
| 16 | Qui divites in hoc mundo fieri videantur, non superbe sapiant, nec sperent in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat omnibus abundanter. |
| 17 | Discant bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere communicare cum proximis, thesaurizent sibi fundamentum bonum, ut apprehendant vitam aeternam. |
| 18 | Qui autem pauperes sunt, fide non deficiant, sed magis virtutibus divites fieri studeant, quod scriptum est: Pauperes elegit Deus in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se (Iac. II), et Propheta dicit: Iunior fui et senui, et non vidi iustum derelictum, nec semen eius egens pane (Psal. XXXVI). |
| 19 | Sive ergo nobiles sint, sive ignobiles, sive servi, sive liberi, sive viri, sive feminae, sive senes, sive iuvenes, omnes pariter audiamus Apostolum dicentem: State in fide, viriliter agite et confortamini; omnia vestra cum charitate fiant (I Cor. XVI). |
| 20 | Et si taliter nos facientes sancta Dei genitrix suae conspexerit adesse festivitati, facile nobis impetrabit et in praesenti opportunum solatium, et in futuro vitam aeternam, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 21 | Amen. |