Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XXVIII. IN NATALI SANCTAE MARIAE.
| 1 | Adest nobis, dilectissimi, optatus dies beatae ac venerabilis semper virginis Mariae: ideo cum summa exsultatione gaudeat terra nostra tantae virginis illustrata nativitate, et per cuius partum mutatur natura plastorum, qua deletur et culpa: praecisa [praecisum] est namque in ea illud divinae infelicitatis elogium quod dicit: In tristitia paries filios, quia ista in laetitia Dominum parturivit. |
| 2 | Eva enim luxit, ista exsultavit; Eva lacrymas, Maria gaudium in ventre portavit; quia illa peccatorem, ista edidit innocentem, virgoque genuit et virgo permansit post partum: utrumque miraculum, fratres, quod sine corruptione gravida, et in partu virgo est puerpera. |
| 3 | Ave, inquit angelus ad eam, gratia plena, Dominus tecum; tecum Dominus in corde, tecum in ventre, tecum in utero, tecum in auxilio. |
| 4 | Gratulare, beata virgo, Christus rex e coelo suo, in utero tuo; et ideo benedicta eris tu inter mulieres, quae vitam et viris ac mulieribus peperisti. |
| 5 | Mater generis nostri poenam intulit mundo, genitrix Domini nostri salutem attulit saeculo: percussit illa, ista vivificavit; propter inobedientiam enim obedientia commutatur. |
| 6 | Laeta igitur Maria gestat infantem, exsultans amplexatur filium, portat a quo portabatur. |
| 7 | Audite igitur vocem verborum illius qua dixit: Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est (Luc. I). |
| 8 | Denique post illud benedicibile praesagium, dum tacita secum Virgo mentis alternatione confligit, qualis esset ista salutatio, nuntius interim coelestis exsequitur: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum; at illa: Quomodo, inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco; et angelus ad eam: Spiritus sanctus, ait, superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. |
| 9 | Nec mora, revertitur nuntius, et virginalem thalamum ingreditur Christus. |
| 10 | Gaudeamus ergo et nos, fratres, in die tantae Virginis, quae meruit, sola omnium feminarum, regem, quem coeli, terra, mare, capere non possunt, in suam virginalem castis et sanctis visceribus concipere vulvam, ut ipsa pia interventrix pro nobis consistat ad filium, qui eam transvexit cum omni gloria ad coeli palatium, et nunc vivit et regnat cum eo in saecula saeculorum. |
| 11 | Amen. |