Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XXVI. IN NATALI SANCTI IOANNIS BAPTISTAE.
| 1 | Iam Domino propitiante, fratres charissimi, non parum desiderata advenit festivitas, et ideo quicunque bene devoti bonis operibus ad tantam celebritatem se praeparaverant, securius gaudeant; qui vero ad hoc faciendum magis adhuc segnes exstiterant, misericordiam Dei saltem nunc cum lacrymis et gemitu intentius expetant, ut gaudio sanctorum perfecto in aeternum non careant. |
| 2 | Natalem quoque sancti Ioannis Baptistae hodie, fratres, celebramus, quod nulli sanctorum unquam legimus fuisse concessum. |
| 3 | Solius enim Domini et beati Ioannis dies nativitatis in universo mundo celebratur et colitur, et merito: quia utraque nativitas plena est mysterio. |
| 4 | Ioannem sterilis peperit, Christum Virgo concepit; in Elisabeth sterilitas vincitur, in beata Maria conceptionis consuetudo mutatur; Elisabeth virum cognoscendo filium genuit, Maria angelo credidit et concepit hominem; concepit Elisabeth hominem, sed solum hominem, Maria vero Deum et hominem. |
| 5 | Magnus igitur Ioannes, cuius magnitudini etiam Salvator testimonium perhibet dicens: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista (Matth. XI). |
| 6 | Praecellit enim cunctis et universis, antecedit prophetas, supergreditur patriarchas, et quisquis de muliere natus est, inferior est Ioanne: qui autem de Virgine natus est, maior est illo; unde idem Ioannes ait: Qui post me venit, ante me factus est, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamenti (Ioan. I); et: De plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia (Ibid.); quia se quisque et omnes homines secum agere cum gratia conspexit, ideo nullum quasi non egentem ab hoc numero exclusit; ac si diceret: Nos omnes prophetae, patriarchae, apostoli, quotquot sancti et ante incarnationem praemissi, vel ab Incarnato missi, omnes nos de plenitudine eius accepimus: nos vasa sumus, ille fons est; ille creator, nos creatura; ille Deus, nos homines. |
| 7 | Hoc ergo, fratres, mysterium est in nativitate praecursoris Domini et in nativitate Redemptoris nostri, quod in prophetae nativitate humilitas nostra designatur, in nativitate quoque Domini exaltatio nostra. |
| 8 | Ioannes decrescente die natus est, Christus vero crescente, quia dignum fuit ut hominis fama minueretur et gloria Dei exaltaretur. |
| 9 | Hoc idem et Ioannes sentiens, ait: Me oportet minui, illum autem crescere (Ioan. III). |
| 10 | Quod etiam in passionibus amborum impletum est: ut minueretur homo, caput Ioannis abscinditur; ut exaltaretur Deus, Christus in ligno suspenditur. |
| 11 | Quare autem beatum Ioannem Dominus et Salvator noster lucernam esse dixerit, et quare eum ante mitti voluerit, breviter charitati vestrae intimabo: praemissus est enim Ioannes velut vox ante verbum, lucerna ante solem, praeco ante iudicem, servus ante dominum, amicus ante sponsum. |
| 12 | Et quia universum mundum peccatorum tenebrae et nox infidelitatis oppresserat, et solem iustitiae aspicere non valebant, beatus Ioannes quasi lucerna praemittitur, ut cordis oculi, qui, lippitudine iniquitatis oppressi, magnum et verum lumen videre non poterant, ad lumen lucernae primum quasi tenuem splendorem videre consuescerent, et paulatim peccatorum nubilo remoto, et infidelitatis humore digesto, adveniente Christo, ab illo coelesti lumine laetificari possent potius quam torqueri. |
| 13 | Sicut enim lippientes oculos ad videndum provocas si exiguum splendorem lucernae ostenderis, et amplius crucias si lumen magnum ingesseris, ita Dominus et Salvator noster, qui est lumen verum, nisi prius beatum Ioannem velut lucernam praemitteret, claritatem eius totus mundus sustinere non posset. |
| 14 | Ergo quia beatum praecursorem Domini lucernam esse cognovimus, qui veram lucem praecurrebat, et testimonium perhibuit de lumine, ut omnes crederent per illum: curramus ad eum, audiamus quid resonet. |
| 15 | Ipse quidem vox est, sicut dicit Isaias propheta: Vox clamantis in deserto, Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. |
| 16 | Omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas, et videbit omnis caro salutare Dei (Isa. XL). |
| 17 | Praeparemus quoque et nos viam Domino venturo ad corda nostra, tollamus offensiones peccatorum per confessionem et poenitentiam, rectas faciamus semitas conversationis nostrae, quae prius pravae et tortuosae erant; sternamus viam verae fidei bonis operibus, deponatur superbia mundana, et elevetur pusillanimitas formidolosa: sicque compositis, ordinatis, aequatis et coadunatis omnibus, videbimus salutare Dei sicuti est: quia in pace factus est locus eius, et habitatio eius in Sion (Psal. LXXV), cuius visione perpetua nos perfrui, praecursoris sui precibus exoratus, ipse concedat, qui ob hoc de coelis descenderat, et de morte triumphans, sursum ascenderat, Iesus Christus Salvator noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 18 | Amen. |