Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XXV. IN NATALI SANCTI ALBANI MARTYRIS
| 1 | Sancta solemnitas beatissimi Albani martyris, quae nos, fratres charissimi, in nomine Domini congregavit, de meritis et gloria tanti martyris exigit aliquid dici, sed non potest aliquid digne dici: verumtamen et nos devotione magis quam facultate laudemus eum, imo Dominum laudemus in eo, Dominum in illo, et illum in Domino. |
| 2 | Quid enim esset sine Domino, vox martyrum de psalmo cum legeretur audita est: Auxilium nostrum in nomine Domini (Psal. CXXIII). |
| 3 | Si auxilium omnium nostrum in nomine Domini, quanto magis martyrum: ubi maior pugna, ibi maius auxilium necessarium est. |
| 4 | Facile est, fratres, martyrum solemnia celebrare, sed difficile est martyrum passiones imitari. |
| 5 | Angustam et arctam Christianorum viam duae res faciunt, contemptus voluptatis et tolerantia passionis. |
| 6 | Quisquis igitur taliter confligit, sciat se cum toto mundo confligere. |
| 7 | Nam si haec duo vincat, id est, quidquid blanditur et quidquid minatur, ita vincit mundum: voluptas enim mundi falsa est et pene transitoria, sed corona martyrii fit perpetua. |
| 8 | Beati igitur martyres sibi vixerunt, et mortui exemplum nobis reliquerunt, bene vivendo, conversationis, tolerando fortiter, passionis. |
| 9 | Nam ideo Dominus per totum mundum diversis poenis pati martyres voluit, ut tanquam idonei testes praesentia quadam fidei exemplo suae confessionis arguerent, ut humana fragilitas, quae praedicationi Dominicae auditu longiori vix credit, vel in praesentia testimonio martyrii crederet. |
| 10 | Cuncti igitur martyres devotissime colendi sunt, sed specialiter hi venerandi sunt a nobis quorum reliquias possidemus. |
| 11 | Illi enim nos orationibus adiuvant, isti etiam adiuvant passione: cum his autem nobis familiaritas quaedam est, semper enim nobiscum sunt, hoc est et in corpore viventes custodiunt, et de corpore recedentes excipiunt: hic, ne peccatorum labes assumant nos, ibi ne inferni horror invadat. |
| 12 | Nam ideo a maioribus hoc provisum est ut sanctorum ossibus nostra corpora sociemus, ut dum illos tartarus metuit, nos poena non tangat; dum illos Christus illuminat, a nobis tenebrarum caligo diffugiat. |
| 13 | Cum sanctis ergo martyribus quiescentes, evademus inferni tenebras, et si non propriis meritis, attamen fidei veritate et consortii sanctitate. |
| 14 | Martyres enim inferni porta non possidet, quoniam eos paradisi regnum tenet. |
| 15 | Nam videmus eos hic utique iam regnare; cernimus eos frequenter ab immundissimis daemonibus obsessos homines liberare; videmus et ab eis naturae nostrae infirmitatem relevari, hoc est caecos illuminari, surdis auditum praeberi, claudis gressum tribui, mutis loquelam, et debilibus sanitatem conferri. |
| 16 | Haec quoque et alia miracula per sanctos fieri omnibus notum est, et ideo, fratres, veneremur eos in hoc saeculo, quos defensores habere cupimus in futuro: et sicut cum eis ossibus parentum nostrorum iungimur, ita et eis fidei imitatione iungamur. |
| 17 | Diligamus quod illi dilexerunt, et odiamus quod illi oderunt; quaeramus quod ipsi quaesierunt, et refugiamus quod ipsi refugierunt. |
| 18 | Dilexerunt quidem illi Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximos suos tanquam seipsos; ita et nos nihil amore Dei praeponamus, et proximos nostros in quocunque possimus adiuvemus. |
| 19 | Illi oderunt vitia, et vitaverunt peccata, nos quoque similiter detestemur vitia, et vitemus peccata. |
| 20 | Ipsi, refugientes luxum huius vitae, per fidem rectam et bona opera quaesierunt vitam aeternam; nos quoque simili modo renuntiantes voluptatibus carnis, in fide, quae per dilectionem operatur, quaeramus vitam beatam et gaudia sine fine mansura. |
| 21 | In nullo videlicet ab ipsis separari poterimus, si sociemus nos illis tam religione quam corpore: quod per intercessionem et merita illius sancti martyris ad cuius sacras reliquias astamus, ipse nobis praestare dignetur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 22 | Amen. |