Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XXIV. IN NATALI SANCTI BONIFACII MARTYRIS.
| 1 | Praesentis diei laetitiam, fratres charissimi, vobis audientibus, opportunum reor sermone placido cum dilectione vestra tractare, et memoriam beati pontificis et martyris Christi Bonifacii in mentem revocare, qualiter temporis vitae cursum peragens, ad beatitudinem pervenisset perpetuam. |
| 2 | Et dignum est ut memoria de eo cogitet, quem memoria tenet aeterna; nam in psalmo scriptum est: In memoria aeterna erit iustus, ab auditione mala non timebit (Psal. CXI). |
| 3 | Hic ergo versus, fratres, bene tam sancto viro convenit, qui non solum iustitiam diligebat mente, quin etiam servabat in praedicatione et exercebat in opere: atque ob hoc anima iusti huius modo vivit in requie cum sanctis, remota et secreta ab omnibus poenis ac tenebris impiorum. |
| 4 | In fine autem saeculi recepto corpore, non mortali sed immortali, non animali sed spiritali (quia quod seminatur in contumelia, resurget in gloria) aequabitur angelis Dei, et in ipsa memoria aeterna erit iustus. |
| 5 | Sed a quo auditu malo non timebit, et hoc audite, et sic agite ut ab auditu malo non timeatis. |
| 6 | Dicit enim Dominus noster Iesus Christus quia non potest falli qui neminem fallit. |
| 7 | Cum venerit, inquit, filius hominis in gloria sua, congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos sicut pastor segregat oves ab haedis; oves ponet ad dexteram, haedos autem ad sinistram (Matth. XXV). |
| 8 | Commemorat bona opera illorum, increpat mala istorum, ne longum faciamus sermonem, dicet eis qui ad dexteram eius sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi; in hac quippe memoria aeterna erit iustus. |
| 9 | Dicet et sinistris: Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius; ab hoc auditu malo non timebit; et hoc unde, nisi quia hic positus creatori suo bene timoratus antea obtemperavit. |
| 10 | Non ignorare vos credo, fratres, huius sanctissimi viri probatissimum agonem ac celeberrimam victoriam, qui, secundum Veritatis vocem beatitudinis octo praecepta sequens, beatitudinem veram consecutus est. |
| 11 | Nam Dominus dicit in Evangelio: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V). |
| 12 | Ecce, fratres, nunquid non iste sanctus pauper fuit spiritu, qui spontaneam paupertatem eligens, rebus propriis et patrimonio, cognatis et parentibus derelictis, huic mundo quasi mortuus perfecte renuntiavit: humiliter conversans et nobiliter exsulans, et in peregrinatione solum Christum studuit lucrifacere, ut regnum coelorum cum eo perpetualiter potuisset habere. |
| 13 | Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram; hic utique mitis erat, quia nulli nocuit, nulli calumniam fecit, imo ab aliis sibi facta patientissime toleravit: maledicentibus sibi non remaledixit, sed magis benedixit, et pro persequentibus exoravit; ob hoc quoque cum sanctis angelis terram viventium in aeternum possidebit. |
| 14 | Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur; et hic cum pauperibus Christi magis elegit tribulationem et pressuram in hoc mundo habere, quam cum divitibus huius saeculi falsa laetitia ad tempus ridere, et postea in aeternum lugere. |
| 15 | Nam cum ab apostolica sede episcopus est ordinatus, et vice apostolica legatus Germani us ad Francorum gentem est destinatus, illud Psalmographi in se implevit testimonium, quod de praedicatoribus sancti Evangelii dictum est: Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua; venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos (Psal. CXXV). |
| 16 | Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. |
| 17 | Hoc illi desiderium semper fuit, hoc esuries mentis, hoc sitis animae ut iustificationes mandatorum Domini in se custodiret, et alios item facere persuaderet, ut Domino cum Propheta posset dicere: Ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo: satiabor dum manifestabitur gloria tua (Psal. XVI). |
| 18 | Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. |
| 19 | Et unde tantum laborem exsilii praedicator iste eximius subiit, nisi quia misericordiae visceribus instigatus, aliorum damna ut sua doluit, et ideo de multorum correctione misericordiam sempiternam coram oculis Dei invenit. |
| 20 | Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt: mundus corde fuit, qui tantum lumen sapientiae in mente habuit; unde alibi scriptum est: Anima iusti sedes est sapientiae; qui autem sapientiam veram possidet, frustrari Dei conspectu nullatenus potest. |
| 21 | Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur: pacem iste martyr primitus in semetipso fecit, cum omnes motus carnis suae spiritus imperio subiugavit, et sic verbum reconciliationis aliis praedicavit unde, et peccati regno destructo, multos filios per baptismum et praedicationem Evangelii Deo acquisivit. |
| 22 | Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum: persecutionem igitur propter iustitiam non solum a paganis, imo etiam ab haereticis et schismaticis, nec non et a falsis Christianis passus est, qui eum validis insectabantur odiis, vituperationibus et conviciis laniabant, atque insidiis dispositis, interficere saepissime cogitabant; sed Dominus illum protegebat, ut Evangelii seminarium latius cresceret. |
| 23 | Novissime vero, cum Frisonum genti verbum Dei praedicaret, cum palma martyrii ad Dominum migravit. |
| 24 | Ecce audistis, fratres charissimi, per singulas species beatitudinis qualiter iste sanctus antistes Dei et martyr proficiebat, et ad quam perfectionem perveniebat. |
| 25 | Imitemur nos, qui alumni eius sumus, pro modulo nostro, profectum eius; sequamur monita illius, et sic, Deo opitulante, perveniemus ad praemium eius. |
| 26 | Laudemus in Domino animam ipsius, quia modo cum sanctis angelis laetatur in conspectu eius. |
| 27 | Honoremus etiam corpus illius, quia pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum eius (Psal. CXV). |
| 28 | Commemoremus passionem eius, et sic in loco reliquiarum illius celebremus gloriam triumphi eius. |
| 29 | Non enim aram constituimus tanquam Deo Bonifacio, sed vero Deo aram fecimus Bonifacium, quia sedes utique Dei est anima ipsius: ad cuius gaudium per orationem illius nos pervenire posse concedat, qui illum triumpharat, Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre et Spiritu sancto Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 30 | Amen. |