Hrabanus Maurus, Homiliae, I HOMILIAE DE FESTIS PRAECIPUIS,..., HOMILIA XXII. IN DIE PENTECOSTES.
| 1 | Hodiernae celebritatis gaudia, fratres charissimi, quanto plus capimus, tanto plus appetimus; et quanto avidius eius suavitatem bibimus, tanto ardentius eius siti aestuamus. |
| 2 | Pentecosten ergo hodie celebramus, hoc est quinquagesimum diem a resurrectione Domini, quo Spiritus paraclitus, ex Graeco vocabulo, qui consolator interpretatur, secundum promissionem Christi super apostolos descendit, eorumque corda flamma charitatis suae accendit, et lumine totius scientiae eos illustrans, inter augustias persequentium Iudaeorum constitutos coelesti fecit exuberare laetitia. |
| 3 | In primis enim sciendum est quod haec solemnitas non evangelicis tantum consecrata charismatibus, verum etiam legalibus iam olim est praesignata mysteriis, ac Domino iubente, per omnes annos sacris observata caeremoniis. |
| 4 | Hodierna etenim die, ut novimus, positis in coenaculo discipulis, factus est repente de coelo sonus, et Spiritus sanctus in visione ignis apparens, scientiam illis omnium linguarum tradidit (Act. II). |
| 5 | Facta autem hac voce, convenere viri religiosi qui de diversis nationibus Hierosolymam paschalis festivitatis gratia confluxerant, stupebantque mirantes, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes magnalia Dei. |
| 6 | Exponentibus autem discipulis quia Spiritus sanctus esset gratia quam cernebant, olim quidem voce prophetarum promissa, tunc autem Christi munere missa, crediderunt ex eis tria millia virorum, et baptizati etiam ipsi donum sancti Spiritus acceperunt. |
| 7 | Haec est diei huius annua celebritas, haec gratiae coelestis semper grata festivitas. |
| 8 | Ob huius memoriam fidelibus cordibus arctius imprimendam, pulcherrimus sanctae Ecclesiae mos inolevit, ut annis singulis in ea baptismatis mysteria celebrentur; ablutisque fonte salutari credentibus, supervenienti Spiritui sancto templum venerabile paretur: ac per hoc non solum veteris facti recordatio, verum etiam in novos adoptionis filios novus in ea Spiritus sancti celebratur adventus. |
| 9 | Qualiter ergo huic nostrae festivitati legalis festi typus et figura concinnat, charitas vestra attendat: liberati de Aegyptia servitute filii Israel, post immolationem agni paschalis, exierunt per desertum ut venirent ad terram repromissionis, perveneruntque ad mortem Sinai; et descendens Dominus in igne super montem, comitante sonitu buccinae, tonitruis ac fulguribus, quinquagesimo die peracti Paschae, legis decalogum eis aperta voce disposuit (Exod. XIX): atque in memoriam datae legis statuit eo die, per annos singulos, sibi sacrificium novum de frugibus eiusdem anni, panes videlicet primitiarum duos, ad altare deferri. |
| 10 | Sic quoque post immolationem veri Agni, hoc est Christi, quia pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V), quinquagesimo aeque die, hoc est hodie, data est gratia Spiritus sancti discipulis, in coenaculo constitutis, hoc est in sublimitate coelestium praeceptorum: quia apparente foris igne visibili, invisibiliter eorum pectora luce scientiae irradiavit, et inexstinguibili charitatis ardore succendit: novumque statim sacrificium ipsi quoque apostoli, mox accepto dono Spiritus sancti, in duobus obtulerunt panibus, hoc est duobus populis, cum evangelizantes his qui convenerant, plurimos converterunt ad fidem, et hos de fonte baptismatis renatos ac Spiritus gratia sanctificatos, vivas utique Novi Testamenti primitias, ad communionem Dominici altaris obtulerunt. |
| 11 | Nos ergo, fratres, haec considerantes, atque pura mente ac simplici fide tractantes, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, ut Spiritum sanctum promereri et accipere possimus. |
| 12 | Si ergo hunc mundum relinquamus, nos similem paracletum sicut apostoli, id est Spiritum veritatis, quem mittet nobis Pater, accipiemus, quoniam non est personarum acceptio apud Deum Patrem, sed promissa apostolorum nobis proficiunt, si opera et desideria et actus gerimus, quod apostoli fecerunt. |
| 13 | Si vero legem Domini immaculatam, et convertentem animas, implendo mandata eius, perficiamus, nosmetipsos haeredes Domini et cohaeredes Christi ad haereditatem sempiternam et ad commorationem angelorum cum gratia Christi committimus. |
| 14 | Unde obsecro vos, fratres charissimi, ut fide integra Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate, credatis, ne pedes vestrorum sensuum claudicent, aut oculi pravum videant, aut manus aridae fiant. |
| 15 | Omnis enim qui fidem catholicam non bene sequitur, pedes debiles habet, manuum ariditate siccatur. |
| 16 | Id ergo agite, dilectissimi, id elaborate, ne aliqua membrorum vestrorum portio hac debilitate vitietur; ne aut gula in vobis horreat, aut avaritia displiceat, aut infidelitas langueat, ut emundati penitus ac purificati, habitaculum Dei efficiamini, et Spiritus sanctus qui descendisse hodie in apostolos legitur, in vobis esse semper dignetur, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui eumdem Spiritum sanctum et promisit, regnans cum Patre in unitate eiusdem Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. |
| 17 | Amen. |